De pueritia Iesu secundum Thomam
saec. III
|
De pueritia Iesu secundum Thomam
Caput IV
|
________________________________________________________________
|
|
Caput IV.Quae fecit dominus Iesusin civitate Nazareth.
Gloriosum est enarrare Thomam Israelitam et apostolum domini et de operibus Iesu postquam egressus est de Egypto in Nazareth. Intelligite omnes, fratres carissimi, quae fecit dominus Iesus quando fuit in civitate Nazareth: quod in primo capitulo. [159][1] Cum autem esset Iesus annorum quinque, facta est pluvia magna super terram, et deambulavit puer Iesus per eam. Et pluvia erat terribilis, quam congregavit in piscinam, et praecepit verbo suo ut fieret clara. Et statim facta est. [2] Iterum tollebat de luto quod erat de ipsa piscina, et fecit ex eo ad mensuram XII passerum. Erat autem sabbatum cum hoc fecit Iesus inter pueros Iudaeorum. Et abierunt pueri Iudaeorum dicentes ad Ioseph patrem eius Ecce filius tuus ludebat simul nobiscum, tulitque lutum et fecit passeres, quod non fuit dignum facere in sabbato, et fregit illud. Et abiit Ioseph ad puerum Iesum et dixit illi Quare hoc fecisti, quod non erat dignum facere in sabbato? Iesus autem apertis manibus praecepit passeribus dicens Recedite in altum et volate: a nemine mortem invenietis. Et volantes coeperunt clamando laudare deum omnipotentem. Videntes autem Iudaei quae facta sunt admirati sunt, et abierunt nuntiantes signa quae fecit Iesus. [3] Pharisaeus autem qui erat cum Iesu apprehendit ramum olivae et coepit dirigare fontem quem fecit Iesus. Cumque hoc vidisset Iesus, turbatus dixit ad eum Sodomita impie et nesciens, quid te damnaverunt fontes aquae, facturae meae? Ecce sicut arbor arida fies, non habens [160] radices nec folia nec fructum. Et statim arefactus cecidit in terram et mortuus est. Parentes autem eius detulerunt eum mortuum, et increpabant Ioseph dicentes Ecce quod fecit filius tuus: doce eum orare et non blasphemare. |