BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput III

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput III.

Quomodo Iesus egressus

est de Egypto.

 

 

[1] Et ecce angelus domini obvians Mariae dixit ad eam Tolle puerum et revertere in terram Iudaeorum: defuncti sunt enim qui quaerebant animam eius. Surrexit autem Maria cum Iesu, et perrexerunt in civitatem Nazareth quae est in propriis rebus patris sui.

[2] Ut autem exiit Ioseph de Egypto post mortem Herodis, tulit eum in deserto usque dum fieret tranquillitas in Ierusalem de iis qui quaerebant animam pueri. Et egit gratias deo quod dedit intelligentiam, et quia invenit gratiam coram domino deo, amen.