BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

saec. III

 

De pueritia Iesu secundum Thomam

 

Caput II

 

________________________________________________________________

 

 

 

Caput II.

Quomodo magister eiecit

eum de civitate.

 

 

[1] Et deambulante Iesu cum Maria matre eius per medium forum civitatis, respiciens vidit magistrum docentem discipulos suos. Et ecce XII passeres insidiantes inter se ceciderunt per murum in sinum illius magistri qui pueros docebat. Iesus autem cum vidisset, hilaris factus est et stetit.

[2] Cum ille doctor vidit illum hilarem factum, cum furore magno dixit discipulis suis: Ite adducite eum ad me. Cum autem sustulissent eum, magister apprehendit auriculam eius et dixit Quid vidisti quod hilaris factus es? At ille dixit ei Magister, ecce manus plena tritico. Ostendi illis et sparsi triticum, quod in periculo e medio gerunt: propter hoc enim pugnaverunt intra se ut dividerent triticum. [3] Et non praeteriit [158] inde Iesus donec adimpletum est. Et hoc facto magister coepit eum proiicere de civitate una cum matre sua.