De pueritia Iesu secundum Thomam
saec. III
|
De pueritia Iesu secundum Thomam
Caput I
|
________________________________________________________________
|
|
[156] |
Caput I.Quomodo Maria et Ioseph fugieruntcum eo in Egyptum.
[1] Cum facta fuisset conturbatio, quoniam requisitio facta fuit ab Herode de domino nostro Iesu Christo, ut eum interficeret, tunc angelus dixit ad Ioseph Tolle Mariam et puerum eius, et fuge in Egyptum a facie eorum qui quaerunt eum interficere. Erat autem Iesus annorum II cum ingressus est in Egyptum.[2] Et deambulante eo per agrum seminatum, porrexit manum et tulit de spicis et posuit eas super ignem et trituravit, et coepit comedere.[3] Cum autem in Egyptum introissent, acceperunt hospitium in domo cuiusdam viduae, et fecerunt in eodem loco annum unum.[4] Et factus est Iesus anni tertii. Et cum vidisset pueros [157] ludentes, coepit ludere cum eis. Et accepit piscem unum aridum et misit eum in pelvim, et praecepit ei ut palpitaret. Et coepit palpitare. Et dixit iterum ad piscem Reiecta sal tuum quod habes, et ambula in aquam. Et factum est ita. Videntes autem vicini quod factum fuerat, nuntiaverunt mulieri viduae, in cuius domo morabatur Maria mater eius. Illa vero ut audivit, cum festinatione magna eiecit eos de domo sua. |