BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Rhetores

 

XXV [1] Rhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica sero recepta est, paululo etiam difficilius, quippe quam constet nonnunquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, uetus <S. C.>, item censorium edictum subiciam: «<C.> Fannio Strabone M. Valerio Messalla consulibus M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod uerba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animaduerteret curaretque, uti ei e re publica fideque sua uideretur, uti Romae ne essent.» De iisdem interiecto tempore Cn. Domitius Ahenobarbus L. Licinius Crassus censores ita edixerunt: «Renuntiatum est nobis esse homines qui nouum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuuentus in ludum conueniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare uellent instituerunt. Haec noua quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta uidentur. Quapropter et his qui eos ludos habent et his qui eo uenire consuerunt, uidetur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.» [2] Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit multique eam et praesidii causa et gloriae appetiuerunt. [3] Cicero ad praeturam usque etiam Graece declamitauit, Latine uero senior quoque et quidem cum consulibus Hirtio et Pansa, quos discipulos et grandis praetextatos uocabat. [4] Cn. Pompeium quidam historici tradiderunt sub ipsum ciuile bellum, quo facilius C. Curioni promptissimo iuueni causam Caesaris defendenti contradiceret, repetisse declamandi consuetudinem: [5] M. Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse. [6] Nero Caesar primo imperii anno publice, bis quoque antea declamauit. [7] Plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare magno studio hominibus iniecto magna etiam professorum ac doctorum profluxit copia adeoque floruit ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem senatorium atque ad summos honores processerint.

[8] Sed ratio docendi nec una omnibus nec singulis eadem semper fuit, quando uario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus, et apologos aliter atque aliter exponere, et narrationes cum breuiter ac presse tum latius et uberius explicare consuerant; interdum Graecorum scripta conuertere, ac uiros illustres laudare uel uituperare; quaedam etiam ad usum communis uitae instituta tum utilia et necessaria tum perniciosa et superuacanea ostendere: saepe fabulis fidem firmare aut demere, quod genus thesis et ἀνασκευάς et κατασκευάς Graeci uocant; donec sensim haec exoluerunt et ad controuersiam uentum est.

[9] Veteres controuersiae aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque adhuc, aut ex ueritate ac re, si qua forte recens accidisset; itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent, ex quibus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa ad uerbum referre: «Aestiuo tempore adulescentes urbani cum Ostiam uenissent, litus ingressi piscatores trahentes rete adierunt et pepigerunt bolum quanti emerent; nummos soluerunt; diu expectauerunt dum retia extraherentur; aliquando extractis piscis nullus infuit, sed sporta auri obsuta. Tum emptores bolum suum aiunt, piscatores suum.» «Venalicius cum Brundusi gregem uenalium e naui educeret, formoso et pretioso puero, quod portitores uerebatur, bullam et praetextam togam imposuit; facile fallaciam celauit. Romam uenitur, res cognita est, petitur puer, quod domini uoluntate fuerit liber, in libertatem.» Olim autem †eas appellationes graece syntaxis uocabant†, mox controuersias quidem, sed aut fictas aut iudiciales.

[10] Illustres professores, et quorum memoria aliqua extet, non temere alii reperientur quam de quibus tradam.

XXVI [1] L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistula ad M. Titinium sic refert: «Equidem memoria teneo pueris nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam. Ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse.» [2] Hunc eundem – nam diutissime uixit – M. Caelius in oratione quam pro se de ui habuit significat dictasse Atratino accusatori suo actionem subtractoque nomine hordearium eum rhetorem appellat deridens ut inflatum ac leuem et sordidum.

XXVII [1] L. Voltacilius †Pilutus† seruisse dicitur atque etiam ostiarius uetere more in catena fuisse, donec ob ingenium ac studium litterarum manumissus accusanti patrono subscripsit. [2] Deinde rhetoricam professus Cn. Pompeium Magnum docuit patrisque eius res gestas nec minus ipsius compluribus libris exposuit, primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, non nisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.

XXVIII [1] <M.> Epidius calumnia notatus ludum dicendi aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium et Augustum; quibus quondam Cannutius obicientibus sibi quod in re publica administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, malle respondit Isaurici esse discipulum quam Epidi calumniatoris. [2] Hic Epidius ortum se a C. Epidio Nucerino praedicabat, quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni paulo post cum cornibus †aureis† extitisse, ac statim non comparuisse in numeroque deorum habitum.

XXIX [1] Sex. Clodius e Sicilia, Latinae simul Graecaeque eloquentiae professor, male oculatus et dicax, par oculorum in amicitia M. Antoni triumuiri †extricte se† aiebat. Eiusdem uxorem Fuluiam cui altera bucca inflatior erat, acumen stili temptare dixit nec eo minus, immo uel magis ob hoc Antonio gratus. [2] A quo mox consule ingens etiam congiarium accepit, ut ei in Philippicis Cicero obicit: «Adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, <cui> concessisti ut in te quae uellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis <in te> et in tuos <dicta> dicere. At quanta merces rhetori est data! Audite, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae uulnera: duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori assignasti et quidem immunia, ut <p. Ro.> tanta mercede nihil sapere disceres.»

XXX [1] C. Albucius Silus Nouariensis, cum aedilitate in patria fungeretur, cum forte ius diceret, ab his contra quos pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. [2] Quod indigne ferens statim contendit ad portam et inde Romam, receptusque in Planci oratoris contubernium, cui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, suscepit eas partes atque ita inpleuit ut Planco silentium imponeret non audenti in comparationem se demittere. [3] Sed ex eo clarus propria auditoria instituit, solitus proposita controuersia sedens incipere et calore demum prouectus consurgere ac perorare, declamare autem genere uario, modo splendide atque adornate, tum, ne usque quaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide et tantum non triuialibus uerbis. [4] Egit et causas, uerum rarius, dum amplissimam quamque sectatur nec alium in ulla locum quam perorandi. [5] Postea renuntiauit foro partim pudore partim metu; nam cum in lite quadam centumuirali aduersario, quem ut impium erga parentes incessebat, iusiurandum quasi per figuram sic obtulisset: «Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent!» et alia in hunc modum, arripiente eo condicionem nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sua inuidia negotium afflixit. [6] Et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reum, cum cohiberent lictores nimias laudantium uoces et ita excanduisset ut deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam prouinciae redigeretur, M. insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, inuocaret legum ac libertatis auctorem et uindicem, paene poenas luit. [7] Iam autem senior ob uitium uomicae Nouariam rediit, conuocataque plebe, causis propter quas mori destinasset diu ac more contionantis redditis, abstinuit cibo.