BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Rhetores

 

________________________________________________________________

 

 

 

L. Plotius Gallus

 

XXVI [1] L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistula ad M. Titinium sic refert: «Equidem memoria teneo pueris nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam. Ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse.» [2] Hunc eundem – nam diutissime uixit – M. Caelius in oratione quam pro se de ui habuit significat dictasse Atratino accusatori suo actionem subtractoque nomine hordearium eum rhetorem appellat deridens ut inflatum ac leuem et sordidum.