C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De grammaticis et rhetoribusGrammatici
|
________________________________________________________________
|
|
M. Valerius Probus
XXIV [1] M. Valerius Probus Berytius diu centuriatum petiit, donec taedio ad studia se contulit. [2] Legerat in prouincia quosdam ueteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum memoria necdum omnino abolita sicut Romae. [3] Hos cum diligentius repetere atque alios deinceps cognoscere cuperet, quamuis omnes contemni magisque obprobrio legentibus quam gloriae et fructui esse animaduerteret, nihilominus in proposito mansit, multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et adnotare curauit, soli huic nec ulli praeterea grammaticae parti deditus. [4] Hic non tam discipulos quam sectatores aliquot habuit; nunquam enim ita docuit ut magistri personam substineret; unum et alterum uel cum plurimum, tres aut quattuor postmeridianis horis admittere solebat, cubansque inter longos ac uulgares sermones legere quaedam, idque perraro. [5] Nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidit; reliquit autem non mediocrem siluam obseruationum sermonis antiqui. |