BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

Aurelius Opillus

 

VI [1] Aurelius Opillus Epicurei cuiusdam libertus philosophiam primo, deinde rhetoricam, nouissime grammaticam docuit. [2] Dimissa autem schola, Rutilium Rufum damnatum in Asiam secutus, ibidem Zmyrnae <...> simulque consenuit, [3] composuitque uariae eruditionis aliquot uolumina, ex quibus nouem unius corporis. Quae, quia scriptores ac poetas sub clientela Musarum iudicaret, non absurde et fecisse et <in>scripsisse se ait ex numero diuarum et appellatione. [4] Huius cognomen in plerisque indicibus et titulis per unam litteram scriptum animaduerto, uerum ipse id per duas effert in parastichide libelli qui inscribitur Pinax.