C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De grammaticis et rhetoribusGrammatici
|
________________________________________________________________
|
|
Seuius Nicanor
V [1] Seuius Nicanor primus ad famam dignationemque docendo peruenit, fecitque praeter commentarios, quorum tamen pars maxima intercepta dicitur, saturam quoque, in qua libertinum se ac duplici cognomine esse per haec indicat:
Seuius Nicanor Marci libertus negabit,Seuius †Nicanor posthus idem ac Marcus docebit†.
[2] Sunt qui tradant ob infamiam quandam eum in Sardiniam secessisse ibique diem obiisse. |