BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Grammatici

 

I [1] Grammatica Romae ne in usu quidem olim nedum in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa etiam tum ciuitate necdum magnopere liberalibus disciplinis uacante. [2] Initium quoque eius mediocre extitit, siquidem antiquissimi doctorum, qui idem et poetae et semigraeci erant – Liuium et Ennium dico, quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotatum est – nihil amplius quam Graecos interpretabantur, aut, si quid ipsi Latine composuissent praelegebant. [3] Nam quod nonnulli tradunt duos libros de litteris syllabisque, item de metris ab eodem Ennio editos, iure arguit L. Cotta non poetae sed posterioris Enni esse, cuius etiam de augurandi disciplina uolumina ferantur.

II [1] Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, [2] qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Enni mortem, cum regione Palati prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et ualitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum. [3] Hactenus tamen imitati, ut carmina parum adhuc diuulgata uel defunctorum amicorum uel si quorum aliorum probassent, diligentius retractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent, [4] ut C. Octauius Lampadio Naeui Punicum bellum, quod uno uolumine et continenti scriptura expositum diuisit in septem libros, ut postea Q. Vargunteius annales Enni, quos certis diebus in magna frequentia pronuntiabat, ut Laelius Archelaus Vettiusque Philocomus Lucili saturas familiaris sui, quas legisse se apud Archelaum Pompeius Lenaeus, apud Philocomum Valerius Cato praedicant.

III [1] Instruxerunt auxeruntque ab omni parte grammaticam L. Aelius Lanuuinus generque Aeli Ser. Clodius, uterque eques Romanus multique ac uarii et in doctrina et in re publica usus. [2] Aelius cognomine duplici fuit; nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, uocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat, tantum optimatium fautor ut [M.] Metellum Numidicum in exilium comitatus sit. [3] Seruius, cum librum soceri nondum editum fraude intercepisset et ob hoc repudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbe, in podagrae morbum incidit, cuius inpatiens ueneno sibi perunxit pedes et enecuit ita, ut parte ea corporis quasi praemortua uiueret.

[4] Posthac magis ac magis et gratia et cura artis increuit, ut ne clarissimi quidem uiri abstinuerint quo minus et ipsi aliquid de ea scriberent utque temporibus quibusdam super uiginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur. [5] Pretia uero grammaticorum tanta mercedesque tam magnae ut constet Lutatium Daphnidem, quem Laeuius Melissus per cauillationem nominis Πανὸς ἀγάπημα dicit, septingentis milibus nummum a Q. Catulo emptum ac breui manumissum, L. Apuleium ab Aeficio Caluino equite Romano praediuite quadringenis annuis conductum ut Oscae doceret. [6] Nam in prouincias quoque grammatica penetrauerat, ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre docuerunt, maxime in Gallia Togata, inter quos Octauius Teucer et Sescenius Iacchus et Oppius Chares, hic quidem ad ultimam aetatem et cum iam non ingressu modo deficeretur sed et uisu.

IV [1] Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine inualuit, sed initio litterati uocabantur. [2] Cornelius quoque Nepos, libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos uulgo quidem appellari ait eos qui aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis γραμματικοί nominentur. [3] Eosdem litteratores uocitatos Messalla Coruinus in quadam epistula ostendit, non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida quidem aut litteratore Catone – significat enim haud dubie Valerium Catonem poetam simul grammaticumque notissimum. [4] Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci γραμματικόν a γραμματιστῆι, et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment. [5] Quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat. Namque apud maiores ait, cum familia alicuius uenalis produceretur, non temere quem litteratum in titulo sed litteratorem inscribi solitum esse, quasi non perfectum litteris sed imbutum.

[6] Veteres grammatici et rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. [7] Secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo, quanquam iam tum discretis professionibus, nihilominus uel retinuisse uel instituisse et ipsos quaedam genera meditationum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata, paraphrasis, adlocutiones, aetiologias atque alias hoc genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. [8] Quae quidem omitti iam uideo desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem. [9] Me quidem adulescentulo repeto quendam Principem nomine alternis diebus declamare, alternis disputare, nonnullis mane uero disserere, post meridiem remoto pulpito declamare solitum. [10] Audiebam etiam memoria patrum quosdam e grammatici statim ludo transisse in forum atque in numerum praestantissimorum patronorum receptos.

[11] Clari professores et de quibus prodi possit aliquid dumtaxat a nobis fere hi fuerunt.