BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

M. Antonius Gnipho

 

VII [1] M. Antonius Gnipho, ingenuus in Gallia natus sed expositus, a nutritore suo manumissus institutusque – Alexandriae quidem, ut aliqui tradunt, in contubernio Dionysi Scytobrachionis, quod equidem non temere crediderim, cum temporum ratio uix congruat – fuisse dicitur ingenii magni, memoriae singularis nec minus Graece quam Latine doctus, praeterea comi facilique natura nec unquam de mercedibus pactus eoque plura ex liberalitate discentium consecutus. [2] Docuit primum in Diui Iuli domo pueri adhuc, deinde in sua priuata. [3] Docuit autem et rhetoricam, ita ut cotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero non nisi nundinis. [4] Scholam eius claros quoque uiros frequentasse aiunt, in his M. Ciceronem etiam cum praetura fungeretur. [5] Scripsit multa, quamuis annum aetatis quinquagesimum non excesserit; etsi Ateius Philologus duo tantum uolumina de Latino sermone reliquisse eum tradit; nam cetera scripta discipulorum eius esse, non ipsius, in quibus et suum alicubi reperiri nomen †ut hoc†