BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber XVII

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI SEPTIMI DECIMI

CAPITVLVM I

Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam

M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit

pro M. Caelio; et quid aduersus homines stolidissimos

pro eadem sententia uere digneque dici possit.

 

[1] Vt quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque uecordes exstiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Larcius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum. [2] Atque alia quidem, quae reprehenderunt, neque dictu neque auditu digna sunt; [3] sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse uisi sunt uerborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit, consideremus.

[4] M. Cicero pro M. Caelio ita scribit: 'Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed uocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.' [5] Non existumant uerbo proprio esse usum, quod ait 'paeniteat', atque id prope ineptum etiam esse dicunt. [6] 'Nam "paenitere"' inquiunt 'tum dicere solemus, cum, quae ipsi fecimus aut quae de nostra uoluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus'; [7] neminem autem recte ita loqui 'paenitere sese, quod natus sit' aut 'paenitere, quod mortalis sit' aut 'quod ex offenso forte uulneratoque corpore dolorem sentiat', quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris ui ac necessitate naturae nobis accidant: [8] 'sicut hercle' inquiunt 'non uoluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit "non paenitere", tamquam in ea causa res esset, ut rationem caperet paenitendi.'

[9] Est haec quidem, quam dicunt, uerbi huiusce sententia et 'paenitere' nisi in uoluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores uerbo ipso alio quoque modo usitati sunt et 'paenitet' ab eo, quod est 'paene', et 'paenuria' dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur. [10] Nunc autem sub hac eadem significatione, quae uulgo nota est, non modo ineptum hoc non est, quod M. Cicero dixit, sed festiuissimum adeo et facetissimum est. [11] Nam cum aduersarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, uitio darent, eodem ipso errore, quem inludebat, sciens usus est et 'non paenitet' inquit 'M. Caelium non deformem esse natum', ut uel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret aduersariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.

 

 

CAPITVLVM II

Verba quaedam ex Q. Claudii annalium

primo cursim in legendo notata.

 

[1] Cum librum ueteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae uegetandae gratia indipisci animo ac recensere, quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi uenisset usus, uerborum sententiarumque elegantium recordationes. [2] Velut haec uerba ex Q. Claudii primo annali, quae meminisse potui, notaui, quem librum legimus biduo proximo superiore.

[3] 'Arma' inquit 'plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese.' 'Inlatebrant' uerbum poeticum uisum est, sed non absurdum neque asperum.

[4] 'Ea' inquit 'dum fiunt, Latini subnixo animo <ex uictoria inerti consilium ineunt.' 'Subnixo animo>' quasi sublimi et supra nixo, uerbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam, quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.

[5] 'Domus' inquit 'suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.' '<Frunisci>' rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatumque est ab inperitis antiquitatis, an Latinum foret. [6] Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam uerbum est 'fruniscor' quam 'fruor', et ut 'fatiscor' a 'fateor', ita 'fruniscor' factum est a 'fruor'. [7] Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina uidetur, in epistula, quam exul ad Domitios misit, ita scripsit: 'Illi uero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.' [8] Nouius in atellania, quae Parcus inscripta est, hoc uerbo ita utitur:

 

quod magno opere quaesiuerunt, id frunisci non queunt.

qui non parsit apud se, . . . frunitus est.

 

[9] 'Et Romani' inquit 'multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur.' '<Copiantur>' uerbum castrense est, nec facile id reperias apud ciuilium causarum oratores, ex eademque figura est, qua 'lignantur' et 'pabulantur' et 'aquantur'.

[10] 'Sole' inquit 'occaso.' 'Sole occaso' non insuaui uetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in duodecim autem tabulis uerbum hoc ita scriptum est: 'Ante meridiem causam coniciunto, tum peroranto ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto.'

[12] 'Nos' inquit 'in medium relinquemus.' Vulgus 'in medio' dicit; nam uitium esse istuc putat et, si dicas 'in medium ponere', id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici uidebitur, si quis ea uerba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, uitium id non est.

[13] 'Postquam nuntiatum est,' inquit 'ut pugnatum esset in Gallos, id ciuitas grauiter tulit.' 'In Gallos' mundius subtiliusque est, quam 'cum Gallis' aut 'contra Gallos'; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

[14] 'Simul' inquit 'forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum uiaticum ex se atque in se ad rempublicam euertendam habere.' 'Magnum uiaticum' pro magna facultate et paratu magno noue positum est, uideturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu uiae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est 'institue' et 'instrue'.

[15] 'Nam Marcus' inquit 'Manlius, quem Capitolium seruasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et ui et uirtute bellica nemini concedebat.' 'Adprime' crebrius est, 'cumprime' rarius traductumque ex eo est, quod 'cumprimis' dicebant pro eo quod est 'inprimis'.

[16] 'Nihil sibi' inquit 'diuitias opus esse.' Nos 'diuitiis' dicimus. Sed uitium hoc orationis nullum est, ac ne id quidem est, quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est, et ueteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit 'diuitiis opus esse' quam 'diuitias', nisi qui grammaticorum noua instituta ut τεμένων ἱερά obseruant. [17] 'Nam haec' inquit 'maxime uersatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.' Inusitate 'diurnare' dixit pro 'diu uiuere', sed ex ea figuratione est, qua dicimus 'perennare'.

[18] 'Cum iis' inquit 'consermonabatur.' 'Sermonari' rusticius uidetur, sed rectius est, 'sermocinari' crebrius est, sed corruptius.

[19] 'Sese' inquit 'ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse.' 'Ne id quoque' dixit pro 'ne id quidem', infrequens nunc in loquendo, sed in libris ueterum creberrimum.

[20] 'Tanta' inquit 'sanctitudo fani est, ut numquam quisquam uiolare sit ausus.' 'Sanctitas' quoque et 'sanctimonia' non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est uerbum 'sanctitudo', sicuti M. Cato in L. Veturium 'duritudinem' quam 'duritiam' dicere grauius putauit: 'Qui illius' inquit 'impudentiam norat et duritudinem.'

[21] 'Cum tantus' inquit 'arrabo penes Samnites populi Romani esset.' 'Arrabonem' dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam uis huius uocabuli in ea sententia grauior acriorque est; sed nunc 'arrabo' in sordidis uerbis haberi coeptus ac multo uidetur sordidius 'arra', quamquam arra quoque ueteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.

[22] 'Miserrimas' inquit 'uitas exegerunt', et: [23] 'hic nimiis in otiis' inquit 'consumptus est.' Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.

[24] 'Cominius', inquit 'qua ascenderat, descendit atque uerba Gallis dedit.' 'Verba Cominium dedisse Gallis' dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem <aut descendentem> uiderant. Sed 'uerba dedit' haut secus posuit, quam si tu dicas 'latuit atque obrepsit'.

[25] 'Conualles' inquit 'et arboreta magna erant.' 'Arboreta' ignobilius uerbum est, 'arbusta' celebratius.

[26] 'Putabant' inquit 'eos, qui foris atque qui in arce erant, inter se commutationes et consilia facere.' 'Commutationes', id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.

[27] Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat mihi, notaui.

 

 

CAPITVLVM III

Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo

humanarum, quibus contra opinionem uolgariam

interpretatus est Homeri uersum.

 

[1] In sermonibus forte, quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania aduectum. [2] Riserunt hoc ad inludendum ex iis, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum, qui id dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui uersus hic forte deesset:

 

καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται.

 

[3] Tum ille prorsum inritatus: 'non' inquit 'meo libro uersus, sed uobis plane magister defuit, si creditis in eo uersu σπάρτα id significare, quod nos "spartum" dicimus.' [4] Maiorem illi risum subiciunt, neque id destiterunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis uicesimus quintus humanarum, in quo de isto Homeri uerbo a Varrone ita scriptum est: 'Ego σπάρτα apud Homerum non plus "spartum" significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naues loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque satiuis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.' [5] Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo uerbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia uoces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diuersitate accentuum separantur.

 

 

CAPITVLVM IV

Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit,

a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum

superatus est; et quod saepissime Euripides in

in tragoedia ab ignobilibus poetis uictus est.

 

[1] Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero uincebatur. [2] Eum cum forte habuisset obuiam: 'quaeso,' inquit 'Philemo, bona uenia dic mihi, cum me uincis, non erubescis?'

[3] Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis uicisse, cum eum saepe uincerent aliquot poetae ignauissimi.

[4] Menandrum autem alii centum octo, partim centum nouem reliquisse comoedias ferunt. [5] Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro uersus legimus in libro, qui chronica inscriptus est:

 

Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους <τοῦ> πατρὸς

πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα

ἐξέλιπε πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.

 

[6] Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo uicisse idem Apollodorus eodem in libro scripsit.

 

 

CAPITVLVM V

Nequaquam esse uerum, quod minutis

quibusdam rhetoricae artificibus uideatur,

M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit,

uitioso argumento usum ἀμφισβητούμενον

ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id

consideratius tractatum exploratumque.

 

[1] M. Cicero in dialogo, cui titulus est Laelius uel de amicitia, docere uolens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed, quod ipsa per sese plena uirtutis honestatisque sit, expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his uerbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem uirum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: [2] 'Quid enim? Africanus indigens mei? ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse nonnulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beniuolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Vt enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam – neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus – , sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.'

[3] Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus, qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res, de qua quaereretur; uerbisque id uitium Graecis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογου-μένου. [4] 'Nam beneficos' inquit 'et liberales sumpsit ad con firmandum id, quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoue consilio benignus liberalisque sit: utrum quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus sit, ad parem curam sui prouocet, quod facere plerique omnes uidentur, an quia natura sit beniuolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum.' [5] Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controuersa idque 'apodixin' uocari dicebat, cum ea, quae dubia aut obscura sunt, per ea, quae ambigua non sunt, inlustrantur. [6] Atque ut ostenderet beneficos liberalesque ad id, quod de amicitia quaereretur, quasi argumentum exemplumue sumi non oportere: 'eodem' inquit 'simulacro eademque rationis imagine amicitia inuicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere non spe aliqua conpendii, set amore et studio honestatis. [7] Poterit enim consimiliter ita dicere: "Namque ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus." [8] Poterit sane' inquit 'ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.'

[9] Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam uidebatur perite et scienter, sed uidelicet eum uocabula rerum uera ignorauisse. [10] Nam 'beneficum et liberalem' Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum, qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante. [11] Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui uere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter faciat, non quaeritur. [12] Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuuandi causa facit. [13] Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam'; uideretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam. [14] Sed cum 'beneficos liberalesque' dixerit neque alius modi isti sint, quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et uerbis reprehendit doctissimi uiri orationem.

 

 

CAPITVLVM VI

Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro

secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit,

de seruo recepticio scriptum reliquit.

 

[1] M. Cato Voconiam legem suadens uerbis hisce usus est: 'Principio uobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in uiri potestatem non conmittit, eam pecuniam uiro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, seruum recepticium sectari atque flagitare uirum iubet.'

[2] Quaerebatur, 'seruus recepticius' quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci de obscuris Catonis. In libro secundo scriptum inuentum est 'recepticium seruum' dici nequam et nulli pretii, qui, cum uenum esset datus, redhibitus ob aliquod uitium receptusque sit. [3] 'Propterea' inquit 'seruus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia grauior uiro fieret, quod eum seruus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.'

[4] Cum pace autem cumque uenia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. [5] Recepticius enim seruus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit. [6] Atque id cuiuis facile intellectu est res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito dabat, tum, quae ex suis bonis retinebat neque ad uirum tramittebat, ea 'recipere' dicebatur, sicuti nunc quoque in uenditionibus 'recipi' dicuntur, quae excipiuntur neque ueneunt. [7] Quo uerbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc uersu:

 

posticulum hoc recepit, cum aedis uendidit,

 

id est: cum aedis uendidit, particulam quandam, quae post eas aedis erat, non uendidit, sed retinuit. [8] Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem uolens 'mulier' inquit 'et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit', hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. [9] Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam uiro mutuam dat. [10] Eam pecuniam cum uiro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem 'seruum recepticium', hoc est proprium seruum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim seruo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.

[11] Plura dicere, quibus hoc nostrum tuear, supersedeo: ipsa enim sunt per sese euidentia et quod a Verrio dicitur et quod a nobis; utrum ergo uidebitur cuique uerius, eo utatur.

 

 

CAPITVLVM VII

Verba haec ex Atinia lege: 'quod subruptum

erit, eius rei aeterna auctoritas esto', P. Nigidio

et Q. Scaeuolae uisa esse non minus de praeterito

furto quam de futuro cauisse.

 

[1] Legis ueteris Atiniae uerba sunt: 'Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.' [2] Quis aliud putet in hisce uerbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? [3] Sed Q. Scaeuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex ualeret an etiam in ante facta; quoniam 'subruptum erit' utrumque tempus uideretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.

[4] Itaque P. Nigidius, ciuitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio uicesimo grammaticorum commentariorum. Atque ipse quoque idem putat incertam esse temporis demonstrationem, [5] sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere uideas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam. [6] Videbatur tamen hoc dicere suum uerbum et <'est'> esse et 'erit': quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum; cum uero praeterito iunguntur, uim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt. [7] Cum enim dico 'in campo est' 'in comitio est', tempus instans significo; item cum dico 'in campo erit', tempus futurum demonstro; at cum dico: 'factum est', 'scriptum est', 'subruptum est', quamquam 'est' uerbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit. [8] 'Sic igitur' inquit 'etiam istud, quod in lege est: si diuidas separesque duo uerba haec "subruptum" et "erit", ut sic audias "subruptum <erit>" tamquam "certamen erit" aut "sacrificium erit", tum uidebitur lex in postfuturum loqui; si uero copulate permixteque dictum intellegas, ut "subruptum erit" non duo, sed unum uerbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, tum hoc uerbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.'

 

 

CAPITVLVM VIII

In sermonibus apud mensam Tauri

philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita:

'cur oleum saepe et facile, uina rarius congelascant,

acetum haut fere umquam' et 'quod aquae fluuiorum

fontiumque durentur, mare gelu non duretur.'

 

[1] Philosophus Taurus accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei, ubi iam uesperauerat; [2] id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.

[3] Ea quodam die ubi paratis et exspectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. [4] Erat is puer genere Atticus ad annos maxime natus octo festiuissimis aetatis et gentis argutiis scatens. [5] Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert conuertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: nullum inde ibat oleum. [6] Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum uehementius iterum in aulam uertit; [7] idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice: μὴ γελᾶτε, inquit ἔνι τοὔλαιον· ἀλλ' οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται. [8] 'Verbero,' inquit ridens Taurus 'nonne is curriculo atque oleum petis?' @@ Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: 'aula' inquit 'oleo indiget et, ut uideo, intolerandum feruit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus, cur oleum quidem saepe et facile stet, uina rarenter congelascant?' [9] atque aspicit me et iubet, quid sentiam, dicere. [10] Tum ego respondi coniectare me uinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.

[11] 'Est quidem' inquit Taurus 'ita, ut dicis; nam ferme conuenit uinum, ubi potum est, calefacere corpora. [12] Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem uim in corporibus calefactandis habet. [13] Ad hoc, si istaec, quae calidiora sunt, difficilius gelu coguntur, congruens est, ut, quae frigidiora sunt, facile cogantur. [14] Acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id numquam tamen concrescit. [15] Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in leuitate est? faciliora enim ad coeundum uidentur, quae leuatiora leuioraque sunt.'

[16] Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluuiorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit? 'Tametsi Herodotus,' inquit 'historiae scriptor, contra omnium ferme, qui haec quaesiuerunt, opinionem scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere.'

[17] Dum haec Taurus, interea puer uenerat, et aula deferbuerat, tempusque esse coeperat edendi et tacendi.

 

 

CAPITVLVM IX

De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis

reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex uetere

historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica.

 

[1] Libri sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant. [2] In his epistulis quibusdam in locis inueniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam uerba ex his litteris confici nulla possunt. [3] Erat autem conuentum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur; [4] quaenam uero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat, qui hanc scribendi latebram parabant. [5] Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus de occulta litterarum significatione in epistularum C. Caesaris scriptura.

[6] Lacedaemonii autem ueteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas uolebant, ne, si ab hostibus eae captae forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant. [7] Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter; [8] unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure atque cum signo habebant. [9] Quando usus uenerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem, quantum rei satis erat, conplicabant uolumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent. [10] Litteras deinde in eo loro per transuersas iuncturarum oras uersibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant. [11] Id lorum litteris ita perscriptis reuolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant; [12] resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diuerssissimas spargebat; [13] propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat; [14] sed ubi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo conpari, quem habebat, <a> capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant. [15] Hoc genus epistulae Lacedaemonii σκυτάλην appellant. [16] Legebamus id quoque in uetere historia rerum Poenicarum uirum indidem quempiam inlustrem – siue ille Hasdrubal siue quis alius est, non retineo – epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: [17] pugillaria noua nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conleuisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.

[18] Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra barbarico astu excogitata. [19] Histiaeus nomine fuit loco natus in terra Asia non ignobili. [20] Asiam tunc tenebat imperio rex Darius. @8 [21] Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtiuo scripto uolebat. [22] Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Seruo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leue in litterarum formas conpungit. [23] His litteris quae uoluerat perscripsit, hominem postea, quoad capillus adolesceret, domo continuit. [24] Vbi id factum est, ire ad Aristagoran iubet [25] et 'cum ad eum' inquit 'ueneris, mandasse me dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat.' [26] Seruus, ut imperatum erat, ad Aristagoran uenit mandatumque domini adfert. [27] Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum, fecit. Ita litterae perlatae sunt.

 

 

CAPITVLVM X

Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit,

quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum

poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem

re utriusque carmina et diiudicata.

 

[1] Fauorinum philosophum, cum in hospitis sui Antiatem uillam aestu anni concessisset nosque ad eum uidendum Roma uenissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere: [2] 'Amici' inquit 'familiaresque P. Vergilii in his, quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se uersus more atque ritu ursino. [3] Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea, quod ita edidisset, conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et uultus liniamenta. [4] Hoc uirum iudicii subtilissimi ingenue atque uere dixisse res' inquit 'indicium facit. [5] Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni poeticae uenustatis laude florent; [6] sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolui, quoniam mors praeuerterat, nequiuerunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt. [7] Itaque cum morbo obpressus aduentare mortem uiderat, petiuit orauitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimauisset, adolerent.

[8] 'In his autem,' inquit 'quae uidentur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est, qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari, ueteris poetae, carmen, quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari uellet, eiusmodi sententias et uerba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. [9] Atque uti uosmet ipsos' inquit 'eius, quod dico, arbitros faciam, carmen Pindari, quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam:

 

τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται

ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δ' ἁμέραισιν μὲν

προχέοντι ῥόον καπνοῦ

αἴθων'· ἀλλ' ἐν ὄρφναισιν <πέτρας>

φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει

πόντου πλάκα σὺν πατάγωι.

κεῖνο δ' Ἁφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν

δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι,

θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.

 

[10] Audite nunc' inquit 'Vergilii uersus, quos inchoasse eum uerius dixerim, quam fecisse:

 

portus ab accessu uentorum inmotus et ingens

ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis

interdumque atram prorumpit ad aethera nubem

turbine fumantem piceo et candente fauilla

adtollitque globos flammarum et sidera lambit;

interdum scopulos auulsaque uiscera montis

erigit eructans liquefactaque saxa sub auras

cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.

 

[11] Iam principio' inquit 'Pindarus ueritati magis obsecutus id dixit, quod res erat quodque istic usu ueniebat quodque oculis uidebatur, interdius fumare Aetnam, noctu flammigare; [12] Vergilius autem, dum in strepitu sonituque uerborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit. [13] Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulua et tortuosa uolumina in plagas maris ferre quasi quosdam igneos angues luculente dixit; [14] at hic noster "atram nubem turbine piceo et fauilla fumantem" ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari uolens crasse et inmodice congessit, [15] "globos" quoque "flammarum", quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit. [16] Item quod ait "sidera lambit", uacanter hoc etiam' inquit 'accumulauit et inaniter.' [17] Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod 'nubem atram fumare' dixit 'turbine piceo et fauilla candente'. [18] 'Non enim fumare' inquit 'solent neque atra esse, quae sunt candentia; nisi si "candenti" dixit peruulgate et inproprie pro feruenti fauilla, non pro ignea et relucenti. Nam "candens" scilicet a candore dictum, non a calore. [19] Quod saxa autem et "scopulos eructari et erigi" eosdemque ipsos statim "liquefieri et gemere" atque "glomerari sub auras" dixit, hoc' inquit 'nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.'

 

 

CAPITVLVM XI

Quod Plutarchus in libris symposiacis

opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi

fistulaeque eius, quae τραχεῖα dicitur, aduersum Erasistratum

medicum tutatus est auctoritate adhibita

antiqui medici Hippocratis.

 

[1] Et Plutarchus et alii quidam docti uiri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in uesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet:

 

τέγγε πνεύμονα οἴνωι· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

 

[2] ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam uel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in uentriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in aluum conuenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in uesicam. [3] Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in naris commeare, perque eandem uiam uocis quoque fieri meatum ac, [4] ne potus cibusue aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae uia, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobilia coniuentia uicissim et resurgentia, [5] eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuue incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.

[6] Haec Erasistratus medicus aduersum Platonem. Sed Plutarchus in libro symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, ueteres medicos et nobiles, atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam, – nam pulmoni quoque fouendo rigandoque utiles necessariosque humores uideri – set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendiue, quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque uniuersum, sed quadam quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam deriuaret.

 

 

CAPITVLVM XII

De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant,

a Fauorino exercendi gratia disputatis.

 

[1] Infames materias, siue quis mauult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et ueteres adorti sunt non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Fauorinus oppido quam libens in eas materias <se> deiciebat uel ingenio expergificando ratus idoneas uel exercendis argutiis uel edomandis usu difficultatibus, [2] sicuti, cum Thersitae laudes quaesiuit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudauit, lepida sane multa et non facilia inuentu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.

[3] Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait, qui quartanam passus conualuerit uiresque integras recuperauerit, fidelius constantiusque postea ualiturum. Atque inibi <in> isdem laudibus non hercle hac sententiola inuenuste lusit: [4] 'uersus' inquit 'est longo hominum aeuo probatus:

 

ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ.

 

Eo uersu significatur non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male. [5] Quod cum ita sit,' inquit 'ut in rebus humanis bene aut male uice alterna sit, haec biduo medio interuallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες?'

 

 

CAPITVLVM XIII

'Quin' particula quot qualesque uarietates significationis

habeat et quam saepe in ueterum scriptis obscura sit.

 

[1] 'Quin' particula, quam grammatici 'coniunctionem' appellant, uariis modis sententiisque conectere orationem uidetur. [2] Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes uel interrogantes uel exhortantes dicimus 'quin uenis?' 'quin legis?' 'quin fugis?', aliter, cum ita confirmamus: 'non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus', aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori uidetur contrarium: 'non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit'; [3] a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia origine M. Catonis: 'Haut eos' inquit 'eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.' [4] In secunda quoque origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: 'Neque satis' inquit 'habuit, quod eum in occulto uitiauerat, quin eius famam prostitueret.'

[5] Praeterea animaduertimus Quadrigarium in octauo annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: 'Romam uenit; uix superat, quin triumphus decernatur.' [6] Item in sexto annali eiusdem uerba haec sunt: 'Paene factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti.' [7] Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his uerbis negotii; [8] nam 'quin' utrobique positum pro 'ut' planissimumque esse, si ita dicas: 'Romam uenit; uix superat, ut triumphus decernatur'; item alio in loco: 'Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.' [9] Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in uerbis, quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, uerecundius.

[10] Hanc uero particulam, de qua dicimus, nisi quis didicerit compositam copulatamque esse neque uim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac uarietates istius comprehensurus est. [11] Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii commentariis, quos grammaticos inscripsit.

 

 

CAPITVLVM XIV

Sententiae ex Publili mimis

selectae lepidiores.

 

[1] Publilius mimos scriptitauit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio iudicaretur. [2] C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos praedicaret.

[3] Huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, [4] ex quibus sunt istae singulis uersibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:

 

malum est consilium, quod mutari non potest.

beneficium dando accepit, qui digno dedit.

feras, non culpes, quod uitari non potest.

cui plus licet, quam par est, plus uult, quam licet.

comes facundus in uia pro uehiculo est.

frugalitas miseria est rumoris boni.

heredis fletus sub persona risus est.

furor fit laesa saepius patientia.

inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.

ita amicum habeas, posse ut <facile> fieri hunc inimicum putes.

ueterem ferendo iniuriam inuites nouam.

numquam periclum sine periclo uincitur.

nimium altercando ueritas amittitur.

pars benefici est, quod petitur si belle neges.

 

 

CAPITVLVM XV

Quod Carneades Academicus elleboro stomachum

purgauit scripturus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque

natura medelaque ellebori candidi et nigri.

 

[1] Carneades Academicus scripturus aduersum Stoici Zenonis libros superiora corporis elleboro candido purgauit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam uigoremque mentis labefaceret; [2] tanta cura tantoque apparatu sui uir ingenio praestanti ad refellenda, quae scripserat Zeno, aggressus. [3] Id cum in historia Graeca legissem, quod 'elleboro candido' scriptum erat, quid esset, quaesiui.

[4] Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in uirgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et uentrem superiorem uomitionibus purgari; nigro aluum, quae inferior uocatur, dilui; utriusque esse hanc uim, ut humores noxios, in quibus causae morborum sunt, extrahant. [5] Esse autem periculum, ne inter causas morborum omni corporum uia patefacta ea quoque ipsa, in quibus causa uiuendi est, <amittantur>, amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.

[6] Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris naturalis historiae scripsit. Propterea Liuium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum, qui comitialis dicitur, pateretur, Anticyram nauigasse et in ea insula elleborum bibisse ait atque ita morbo liberatum.

[7] Praeterea scriptum legimus Gallos in uenatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium uulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.

 

 

CAPITVLVM XVI

Anates Ponticas uim habere uenenis

digerendis potentem; atque inibi de Mitridati

regis in id genus medicamentis sollertia.

 

[1] Anates Ponticas dicitur edundis uulgo uenenis uictitare. [2] Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quae digerendis uenenis ualent, eumque sanguinem uel potentissimum esse in ea confectione; [3] ipsum autem regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epularum insidiis cauisse, [4] quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia uenenum rapidum et uelox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. [5] Quamobrem postea, cum proelio uictus in ultima regni refugisset et mori decreuisset, uenena uiolentissima festinandae necis causa frustra expertus suo se ipse gladio transegit. [6] Huius regis antidotus celebratissima est, quae 'Mitridatios' uocatur.

 

 

CAPITVLVM XVII

Mitridatem, Ponti regem, duarum et uiginti

gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria

corda habere sese dixisse, quod tris linguas

percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

 

[1] Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. [2] Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et uiginti gentium, quas sub dicione habuit, linguas percalluit earumque omnium gentium uiris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est.

 

 

CAPITVLVM XVIII

Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem,

deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et

et loris caesum pecuniaque data dimissum.

 

[1] M. Varro, in litteris atque uita fide homo multa et grauis, in libro, quem scripsit Pius aut de pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et seuerae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri uidemus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.

 

 

CAPITVLVM XIX

Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit

hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae

studiose tractantibus; et quae duo uerba obseruanda

praeceperit omnium rerum longe salubria.

 

[1] Fauorinum ego audiui dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari uiderentur, philosophos esse huiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν, id significat 'factis procul, uerbis tenus'. [2] Iam illud est uehementius, quod Arrianus solitum eum dictitare in libris, quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. [3] 'Nam cum' inquit 'animaduerterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem, linguam ceteraque omnia praeterquam animum procurantem, istiusmodi' inquit 'hominem cum uiderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata aucupari sciscitarique, inclamabat deum atque hominum fidem ac plerumque inter clamandum his eum uerbis increpabat: 'Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι, εἰ κακάθαρται τὸ ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλληις, ἀπώλετο· ἢν σαπῆι, οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον.' [4] Nil profecto his uerbis grauius, nil uerius, quibus declarabat maximus philosophorum litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in uas spurcum atque pollutum influxissent, uerti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.

[5] Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Fauorino audiuimus, solitus dicere est duo esse uitia multo omnium grauissima ac taeterrima intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias, quae sunt ferendae, non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus uoluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus. [6] 'Itaque' inquit 'si quis haec duo uerba cordi habeat eaque sibi imperando atque obseruando curet, is erit pleraque inpeccabilis uitamque uiuet tranquillissimam.' Verba duo haec dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου.

 

 

CAPITVLVM XX

Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris

coagmentisque uerborum scite modulateque apta

exercendi gratia in Latinam orationem uersa.

 

[1] Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur. [2] Verba illa Pausaniae inter conuiuas amorem uice sua laudantis, ea uerba ita prorsum amauimus, ut meminisse etiam studuerimus. [3] Sunt adeo, quae meminimus, uerba haec: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφ' αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον <ὃ> νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πὶνειν ἢ ἄιδειν ἢ διαλέγεσθαι. Οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ <καθ' αὑτὸ> καλὸν οὐδέν, ἀλλ' ἐν τῆι πράξει, ὡς ἂν πραχθῆι, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶν, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστιν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλ' ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν.

[4] Haec uerba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi 'heus' inquit 'tu, rhetorisce,' – sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas uenisse – 'uidesne' inquit 'ἐνθύμημα crebrum et coruscum et conuexum breuibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione deuinctum? [5] habesne nobis dicere in libris rhetorum uestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? sed hos' inquit 'tamen numeros censeo uideas ὁδοῦ πάρεργον. [6] Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad uocularum eius amoenitatem nec ad uerborum uenustates deuersitandum.'

[7] Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis uerbis Latinis adfectandam; [8] atque uti quaedam animalium parua et uilia ad imitandum sunt, quas res cumque audierint uiderintue, petulantia, proinde nos ea, quae in Platonis oratione demiramur, non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis uerbis eius effinximus: [9] 'Omne' inquit 'omnino factum sic sese habet: neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum; uelut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste amemus.'

 

 

CAPITVLVM XXI

Quibus temporibus post Romam conditam

Graeci Romanique inlustres uiri floruerint ante

secundum bellum Carthaginiensium.

 

[1] Vt conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item uirorum inlustrium, qui in his aetatibus nati fuissent, haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque uita clarorum hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano uixisse dixit, ut ab istiusmodi, inquam, temporum aetatumque erroribus caueremus, excerpebamus ex libris, qui chronici appellantur, quibus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani uiri, qui uel ingenio uel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras uariis diuersisque in locis factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque gente hominum συγχρονισμούς componeremus, sed ut noctes istae quadamtenus his quoque historiae flosculis leuiter iniectis aspergerentur. [2] Satis autem uisum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.

[3] Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse uel isdem fere temporibus uel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam uixisse Siluiis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronicorum de Homero dixit, annis circiter centum et sexaginta.

[4] Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium Tarquinio Prisco Romae regnante anno regni eius tricesimo tertio. [5] Seruio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit Solone ante in exilium uoluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est. [6] Postea Pythagoras Samius in Italiam uenit Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, [7] isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater. [8] Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tullo Hostilio Romae regnante iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.

[9] Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam aut non longe amplius uictos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam Militiade duce, qui post eam uictoriam damnatus a populo Atheniensi in uinculis publicis mortem obit. [10] Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. [11] Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem sibi plebes creauit, ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus uexatusque a tribunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. desciuit bellumque populo Romano fecit.

[12] Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia Themistocle duce nauali proelio, quod ad Salamina factum est, uictus fugatusque est; [13] atque inde anno fere quarto <T.> Menenio Agrippa M. Horatio Puluillo consulibus bello Veiente apud fluuium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis uniuersi ab hostibus circumuenti perierunt.

[14] Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit. [15] Romae autem per eas tempestates decemuiros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.

[16] Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandauit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum uicesimum tertium. [17] Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnauerat, securi necauit. Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. [18] Inter haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem uixerunt.

[19] Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere ueneno necatus. [20] Ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; [21] ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, [22] cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.

[23] Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est, Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce Phormione, [24] et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, conuictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, uerberando necatus est; [25] eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.

[26] Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce Epaminonda apud Leuctra superauerunt, [27] ac breui post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.

[28] Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est, inque eo tempore Alexander natus est, [29] paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; [30] post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses uicit. [31] Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesiuit, cumque id ei, quod fugerat, probrose obiceretur, uersu illo notissimo elusit:

 

'ἀνήρ' inquit 'ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.'

 

[32] Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est. [33] Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam uenit bellum populo Romano facturus – iam enim fama uirtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat – , sed priusquam bellum faceret, uita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse ad Persas quasi in gynaeconitin. [34] Postea Macedo Alexander pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnauisset, obiit mortis diem. [35] Neque ita longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes uita functi sunt, [36] isdemque ferme tempestatibus populus Romanus graui ac diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumuallati ac sub iugum missi turpi foedere facto discesserunt ob eamque causam populi iussu Samnitibus per fetiales dediti recepti non sunt.

[37] Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est. [38] Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, [39] eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu mouerunt, causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.

[40] Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fuluio Flacco bellum aduersum Poenos primum coeptum est, [41] neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolomaeum regem celebratus est.

[42] Annis deinde postea paulo pluribus quam uiginti pace cum Poenis facta consulibus <C.> Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano primus omnium L. Liuius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus. [43] Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.

[44] Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undeuicesimo Sp. Caruilius Ruga primus Romae de amicorum sententia diuortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores uxorem se liberum quaerundorum causa habere, [45] eodemque anno Cn. Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius poeticam Romae coepisse dicit in his uersibus:

 

Poenico bello secundo Musa pinnato gradu

intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.

 

[46] Ac deinde annis fere post quindecim bellum aduersum Poenos sumptum est, [47] atque non nimium longe <post> M. Cato orator in ciuitate et Plautus poeta in scaena floruerunt; [48] isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. [49] Neque magno interuallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuuius et Pacuuio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

[50] Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.