BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber XVIII

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI OCTAVI DECIMI

CAPITVLVM I

Disputationes a philosopho Stoico et contra

a Peripatetico arbitro Fauorino factae; quaesitumque

inter eos, quantum in perficienda uita beata

uirtus ualeret quantumque esset in

his, quae dicuntur 'extranea'.

 

[1] Familiares Fauorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae disciplinae sectator, alter Stoicae. [2] His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una omnes Ostiae cum Fauorino, interfui. [3] Ambulabamus autem in litore, cum iam aduesperasceret, aestate anni noua.

[4] Atque ibi Stoicus censebat et uitam beatam hominum uirtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appellarentur, uirtuti deessent, malitiae adessent. [5] Ille contra Peripateticus miseram quidem uitam uitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes uitae beatae numeros uirtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria uiderentur perficiendae uitae beatae.

[6] Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diuersas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et uirtus duo contraria, uita misera et beata quoque aeque contraria, [7] non seruaret in utrisque uim et naturam contrarii et ad miseriam quidem uitae conficiendam satis ualere malitiam solam putaret, ad praestandam uero uitam beatam non satis solam esse uirtutem diceret. [8] Atque id maxime dissidere neque conuenire dicebat, quod, qui profiteretur uitam nullo pacto beatam effici posse, si uirtus sola abesset, idem contra negaret beatam fieri uitam, cum sola uirtus adesset, et quem daret haberetque uirtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.

[9] Tum Peripateticus perquam hercle festiue 'rogo te' inquit 'cum bona uenia respondeas, an existimes esse uini amphoram, cum abest ab ea unus congius?' [10] 'Minime' inquit 'uini amphora dici potest, ex qua abest congius.' [11] Hoc ubi accepit Peripateticus 'unus igitur' inquit 'congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit uini amphora et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola uirtute uitam fieri beatam dicere, quoniam, cum uirtus abest, beata esse uita numquam potest.'

[12] Tum Fauorinus aspiciens Peripateticum 'est quidem' inquit 'argutiola haec, qua de congio uini usus es, exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum uideri debet. [13] Congius enim, cum deest, efficit quidem, ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet. [14] Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa uitae beatae instar est et propterea beatam uitam sola una, cum adest, facit.'

[15] Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa tamquam apud arbitrum Fauorinum in suam uterque sententiam conferebant. [16] Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Fauorinum in domum, ad quam deuertebat, discessimus.

 

 

CAPITVLVM II

Cuiusmodi quaestionum certationibus

Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus;

atque inibi inspersa quaedam sophismatia

et aenigmata oblectatoria.

 

[1] Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum – nam 'remittere' inquit Musonius 'animum quasi amittere est' – , sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. [2] Conueniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam ueneramus quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. [3] Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendae quaestionis ponebat librum ueteris scriptoris uel Graecum uel Latinum et coronam e lauro plexam totidemque res quaerebat, quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. [4] Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur; non soluta autem tramittebatur ad eum, qui sortito successerat, idque in orbem uice pari seruabatur. [5] Si nemo dissoluebat, corona quaestionis eius deo, cuius id festum erat, dicabatur. [6] Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae ueteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam inuulgati purgatio aut captionis sophisticae solutio aut inopinati rariorisque uerbi indagatio aut tempus item in uerbo perspicuo obscurissimum.

[7] Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum uersuum, qui sunt in saturis Quinti Ennii uno multifariam uerbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est:

 

nam qui lepide postulat alterum frustrari,

quem frustratur, frustra eum dicit frustra esse;

nam qui sese frustrari quem frustra sentit,

qui frustratur is frustrast, si non ille est frustra.

 

[8] Secunda quaestio fuit, quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato in ciuitate, quam in libris suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας id est communes esse mulieres, censuit et praemia uiris fortibus summisque bellatoribus posuit sauiationes puerorum et puellarum. [9] Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus uerbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resoluique possent: 'quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habes igitur cornua'; item altera captio: 'quod ego sum, id tu non es; <homo ego sum:> homo igitur tu non es'. [10] Quaesitum ibidem, quae esset huius quoque sophismatis resolutio: 'cum mentior et mentiri me dico, mentior an uerum dico?' [11] Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus. [12] Secundum ea hoc quaesitum est, uerbum 'uerant', quod significat 'uera dicunt', quisnam poetarum ueterum dixerit. [13] Sexta quaestio fuit, 'asphodelum' cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto uersu posuerit:

 

νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν, ὅσωι πλέον ἥμισυ παντός

οὐδ' ὅσον ἐν μαλάχηι τε καὶ ἀσφοδέλωι μέγ' ὄνειαρ,

 

et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit. [14] Postrema quaestionum omnium haec fuit: 'scripserim', 'legerim', 'uenerim' cuius temporis uerba sint, praeteriti an futuri an utriusque.

[15] Haec ubi ordine, quo dixi, proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus nisi ob unam quaestionem, quae fuit de uerbo 'uerant'. [16] Nemo enim tum commeminerat dictum esse a Q. Ennio id uerbum in tertio decimo annalium in isto uersu:

 

satin uates uerant aetate in agunda?

 

Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.

 

 

CAPITVLVM III

Quid Aeschines rhetor in oratione, qua

Timarchum de inpudicitia accusauit, Lacedaemonios

statuisse dixerit super sententia probatissima,

quam inprobatissimus homo dixisset.

 

[1] Aeschines, uel acerrimus prudentissimusque oratorum, qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeua criminosaque et uirulenta, qua Timarchum de inpudicitia grauiter insigniterque accusauit, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis dedisse dicit uirum indidem ciuitatis eiusdem principem uirtute atque aetate magna praeditum.

[2] 'Populus' inquit 'Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum, deliberabat. [3] Tum exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae uitae defamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis. [4] Consilium, quod dabat quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab uniuersis et conplacitum est, futurumque erat ex eius sententia populi decretum. [5] Ibi unus ex illo principum ordine, quos Lacedaemonii aetatis dignitatisque maiestate tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae uerebantur, commoto irritatoque animo exsilit et "quaenam," inquit "Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc rempublicam saluam inexpugnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae uitae hominibus consiliariis utemur? quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso uos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio." [6] Atque ubi hoc dixit, elegit uirum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensu petituque omnium eandem illam sententiam diserti uiri, cuimodi posset uerbis, dicere, ut nulla prioris mentione habita scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret, qui id ipsum denuo dixerat. [7] Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est. [8] Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.'

 

 

CAPITVLVM IV

Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem

quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit

quaestione proposita, quid uerba ista apud Sallustium

significarent: 'incertum, stolidior an uanior'.

 

[1] Cum iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud librarios fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, uir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et uenditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur. [2] Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam uerborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti uenerarique se doctrinas illius dicens 'per,' inquit 'magister optume, exoptatus mihi nunc uenis cum sanguine et medulla Sallustii uerborum. [3] Hesterno enim die quaerebatur ex me, quidnam uerba haec eius in quarto historiarum libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an uanior', [4] eaque ipsa uerba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: 'At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an uanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgauit.' [5] Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissoluere potuisse adseuerabat, quid esset 'uanior' et quid 'stolidior', quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se uideretur, tamquam diuersa ac dissimilia nec eiusdem utraque uitii forent, ac propterea petebat, uti se doceret significationes utriusque uocis et origines. [6] Tum ille rictu oris labearumque ductu contemni a se ostendens et rem, de qua quaereretur, et hominem ipsum, qui quaereret: 'priscorum' inquit 'et remotorum ego uerborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum, quae proculcata uulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn. Lentulo stolidior est et uanior, qui ignorat eiusdem stultitiae esse uanitatem et stoliditatem.' [7] Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit. [8] Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de uocabulorum istorum uel differentia uel, si ei ita uideretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi inuideret discere uolenti, orabat. [9] Atque ille se iam plane inludi ratus negotium sibi esse causatur et digreditur.

[10] Nos autem postea ex Apollinari didicimus 'uanos' proprie dici, non ut uulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut ueterum doctissimi dixissent, mendaces et infidos et leuia inaniaque pro grauibus et ueris astutissime componentes; 'stolidos' autem uocari non tam stultos et excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci μοχθηρούς et φορτικούς dicerent. [11] Ἔτυμα quoque harum uocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. @@ Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum noctium inferrem, notaui et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.

 

 

CAPITVLVM V

Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadrupes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit.

 

[1] Cum Antonio Iuliano rhetore, uiro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli familiares eius Puteolis aestiuarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in uoluptatibus pudicis honestisque agitabamus. [2] Atque ibi tunc Iuliano nuntiatur ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, uoce admodum scita et canora Enii annales legere ad populum in theatro. [3] 'Eamus' inquit 'auditum nescio quem istum Ennianistam': hoc enim se ille nomine appellari uolebat.

[4] Quem cum iam inter ingentes clamores legentem inuenissemus – legebat autem librum ex annalibus Ennii septimum – , hos eum primum uersus perperam pronuntiantem audiuimus:

 

denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti

proiciunt sese,

 

neque multis postea uersibus additis celebrantibus eum laudantibusque omnibus discessit.

[5] Tum Iulianus egrediens e theatro 'quid uobis' inquit 'de hoc anagnosta et de quadrupede eco uidetur? sic enim profecto legit:

 

denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti

proiciunt sese.

 

[6] Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, "quadrupes ecus" dicturum fuisse ac non "quadrupes eques", quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum ueterum diligens dubitauit?' [7] Cumque aliquot eorum, qui aderant, 'quadrupes ecus' apud suum quisque grammaticum legisse se dicerent et mirarentur, quidnam esset 'quadrupes eques', 'uellem uos,' inquit 'optimi iuuenes, tam accurate Q. Ennium legisse, quam P. Vergilius legerat, qui hunc eius uersum secutus in georgicis suis "equitem" pro "eco" posuit his in uersibus:

 

frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere

impositi dorso atque equitem docuere sub armis

insultare solo et gressus glomerare superbos.

 

In quo loco "equitem", si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi "ecum"; [8] pleraque enim ueterum aetas et hominem equo insidentem et equum, qui insideretur, "equitem" dixerunt. [9] Propterea "equitare" etiam, quod uerbum e uocabulo "equitis" inclinatum est, et homo eco utens et ecus sub homine gradiens dicebatur. [10] Lucilius adeo, uir adprime linguae Latinae sciens, "ecum equitare" dicit his uersibus:

 

quis hunc currere ecum nos atque equitare uidemus,

his equitat curritque: oculis equitare uidemus;

ergo oculis equitat.

 

[11] Sed enim contentus' inquit 'ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, "ecus"ne an "eques" scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reuerendae uetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius uersus inspiciendi gratia conduxi et "eques", non "ecus", scriptum in eo uersu inueni.'

[12] Hoc tum nobis Iulianus et multa alia erudite simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in peruulgatis commentariis scripta offendimus.

 

 

CAPITVLVM VI

Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit

de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse

Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu

dignam, cum differre 'matronam' et 'matrem familias'

existimauit differentia longe uanissima.

 

[1] Aelius Melissus in nostra memoria fuit Romae summi quidem loci inter grammaticos id temporis; sed maiore in litteris erat iactantia et σοφιστείαι quam opera. [2] Is praeter alia, quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum uidebatur, cum est editus, doctrinae inclutae. [3] Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est de loquendi proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?

[4] Ex eo libro uerba haec sunt: '"Matrona" est, quae semel peperit, quae saepius, "mater familias"; sicuti sus, quae semel peperit, "porcetra", quae saepius, "scrofa".' [5] Vtrum autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus excogitauerit ipse et coniectauerit, an scriptum ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus. [6] Nam de 'porcetra' habet sane auctorem Pomponium in atellania, quae hoc eodem uocabulo inscripta est; [7] sed matronam non esse appellatam, nisi quae semel peperit, neque matrem familias, nisi quae saepius, nullis ueterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest. [8] Enimuero illud impendio probabilius est, quod idonei uocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie, quae in matrimonium cum uiro conuenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, [9] unde ipsum quoque 'matrimonium' dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam, quae in mariti manu mancipioque aut in eius, in cuius maritus, manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum uenisset.

 

 

CAPITVLVM VII

Quem in modum Fauorinus

tractauerit intempestiuum quendam de uerborum

ambiguitatibus quaerentem; atque ibi,

quot significationes capiat 'contio'.

 

[1] Domitio, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum 'Insano' factum est, quoniam erat natura intractabilior et morosior, [2] ei Domitio Fauorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obuiam uenisset atque ego cum Fauorino essem, 'quaeso' inquit 'te, magister, dicas mihi, num erraui, quod, cum uellem δημηγορίας Latine dicere, "contiones" dixi? dubito quippe et requiro, an ueterum eorum, qui electius locuti sunt, pro uerbis et oratione dixerit quis "contionem".' [3] Tum Domitius uoce atque uultu atrociore 'nulla' inquit 'prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum uos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam uerba auctoritatesque uerborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias, quod quaeris. Ego enim grammaticus uitae iam atque morum disciplinas quaero, uos philosophi mera estis, ut M. Cato ait, "mortualia"; glossaria namque colligitis et lexidia, res taetras et inanes et friuolas tamquam mulierum uoces praeficarum. Atque utinam' inquit 'muti omnes homines essemus! minus improbitas instrumenti haberet.'

[4] Cumque digressi essemus, 'non tempestiue' inquit Fauorinus 'hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισημαίνεσθαι. Scitote' inquit 'tamen intemperiem istam, quae μελαγχολία dicitur, non paruis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος τοῦτο ἡρωικόν et ueritates plerumque fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ μήτε μέτρου. Vel ipsum hoc quale existimatis, quod nunc de philosophis dixit? nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria uisum esset?'

[5] Misit autem paulo post Fauorino librum, quem promiserat – Verri, opinor, Flacci erat – , in quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: 'senatum' dici et pro loco et pro hominibus, 'ciuitatem' et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium et pro hominum multitudine, 'tribus' quoque et 'decurias' dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, 'contionem' autem tria significare: [6] locum suggestumque, unde uerba fierent, sicut M. Tullius in oratione, quae inscripta est contra contionem Q. Metelli: [7] 'escendi' inquit 'in contionem, concursus est populi factus'; [8] item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in oratore ait: 'Contiones saepe exclamare uidi, cum apte uerba cecidissent. Etenim exspectant aures, ut uerbis conligetur sententia'; item orationem ipsam, quae ad populum diceretur. @@ Exempla in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Fauorino desideranti harum omnium significationum monumenta et apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos ueterum reperta exhibuimus; [9] id autem quod potissimum expetebat, 'contionem' esse dictam pro uerbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est contra contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud, quam ipsa, quae a Metello dicta est, oratio.

 

 

CAPITVLVM VIII

Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id

genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse

et puerilia Lucilii quoque uersibus declarari.

 

[1] Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali, qui se Isocratios uideri uolunt, in conlocandis uerbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia, facetissime hercle significat in quinto saturarum Lucilius. [2] Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non uiseret, haec ibidem addit festiuiter:

 

quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo,

quando in eo numero mansi, quo in maxima non est

pars hominum, * * *

ut periisse uelis, quem uisere nolueris, cum

debueris. hoc 'nolueris' et 'debueris' te

si minus delectat, quod ἄτεχνον et Eisocratium est

ληρῶδεςque simul totum ac συμμειρακιῶδες,

non operam perdo, si tu hic.

 

 

CAPITVLVM IX

Quid significet apud M. Catonem uerbum

'insecenda'; quodque 'insecenda' potius legendum sit

quam, quod plerique existimant, 'insequenda'.

 

[1] In libro uetere, in quo erat oratio M. Catonis de Ptolomaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: 'Sed si omnia dolo fecit, omnia auaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audiuimus, supplicium pro factis dare oportet.' * * *

[2] 'Insecenda' quid esset, quaeri coeptum. Tum ex his, qui aderant, alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant. [3] Et grammaticus quidem contendebat <'insequenda' scribendum esse>: '"insequenda" enim scribi' inquit '<oportuit>, non "insecenda", quoniam "insequens" significat * * * , traditumque esse "inseque" quasi "perge dicere" et "insequere", itaque ab Ennio scriptum in his uersibus:

 

inseque, Musa, manu Romanorum induperator

quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.'

 

[4] Alter autem ille eruditior nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseuerabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario, quod fecisset de usu antiquae lectionis, scripserit non 'inseque' apud Ennium legendum, sed 'insece'; ideoque a ueteribus, quas 'narrationes' dicimus, 'insectiones' esse appellatas; Varronem quoque uersum hunc Plauti de Menaechmis:

 

nihilo minus esse uidetur sectius quam somnia,

 

sic enarrasse: 'nihilo magis narranda esse, quam si ea essent somnia.' Haec illi inter se certabant.

[5] Ego arbitror et a M. Catone 'insecenda' et a Q. Ennio 'insece' scriptum sine 'u' littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum uerae uetustatis Liuii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια, in quo erat uersus primus cum hoc uerbo sine 'u' littera:

 

uirum mihi, Camena, insece uersutum,

 

factus ex illo Homeri uersu:

 

<ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον.>

 

[6] Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. Nam, quod in uersu Plautino est: 'sectius quam somnia', nihil in alteras partes argumenti habet. [7] Etiamsi ueteres autem non 'inseque', sed 'insece' dixerunt, credo, quia erat lenius leuiusque, tamen eiusdem sententiae uerbum uidetur. [8] Nam et 'sequo' et 'sequor' et item 'secta' et 'sectio' consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.

[9] Doctores quoque et interpretes uocum Graecarum:

 

ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα,

et

ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι,

 

dictum putant, quod Latine 'inseque' dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt. [10] Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significat uerba aut uersus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν. [11] Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque 'insectiones' appellitauerunt.

 

 

CAPITVLVM X

Errare istos, qui in exploranda febri uenarum pulsus

pertemptari putant, non arteriarum.

 

[1] In Herodis C. V. uillam, quae est in agro Attico loco, qui appellatur Cephisiae, aquis et lucis, nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram. [2] Ibi aluo mihi cita et accedente febri rapida decubueram. [3] Eo Caluenus Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis uisendi mei gratia uenissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat, quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque interuallis accederet febris decederetque. [4] Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret: 'potes' inquit Tauro 'tu quoque id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψηι αὐτοῦ τῆς φλεβός', quod nostris uerbis profecto ita dicitur: 'si attigeris uenam illius'.

[5] Hanc loquendi imperitiam, quod uenam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines, qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et uultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: 'certi' inquit 'sumus, uir bone, non ignorare te, quid "uena" appelletur et quid "arteria", quod uenae quidem suapte ui inmobiles sint et sanguinis tantum demittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent; [6] sed, ut uideo, peruulgate magis quam inscite locutus es: non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audiui uenam pro arteria dicere. [7] Fac igitur, ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo, et cum dis bene uolentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque ualidum quam citissime.'

[8] Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimaui non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis turpe esse ne ea quidem cognouisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae ualitudinis causa et in promptu esse et in propatulo uoluerit; ac propterea, quantum habui temporis subsiciui, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de uenis quoque et arteriis didicisse uideor ad hunc ferme modum: [9] Vena est conceptaculum sanguinis, quod ἀγγεῖον medici uocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis; [10] σφυγμός autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria. [11] Medicis autem ueteribus oratione Graeca ita definitus est: Σφυγμός ἐστιν διαστολή τε καὶ συστολὴ ἀπροαίρετος ἀρτηρίας καὶ καρδίας.

 

 

CAPITVLVM XI

Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite

a Caesellio Vindice reprehensa; uersusque ipsi,

in quibus ea uerba sunt, subscripti.

 

[1] Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito. [2] Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, ueterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi uocum fictionibus, quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate uisae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaues esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.

[3] Quae reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: quod terram in lutum uersam 'lutescere' dixerit et tenebras in noctis modum factas 'noctescere' et pristinas reciperare uires 'uirescere', et, quod uentus mare caerulum <cum> crispicans nitefacit, 'purpurat' dixerit, et opulentum fieri 'opulescere'.

[4] Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus haec uerba sunt, subdidi:

 

sanguine diluitur tellus, caua terra lutescit.

omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.

increscunt animi, uirescit uolnere uirtus.

sicut fulca leuis uolitat super aequora classis,

spiritus Eurorum uiridis cum purpurat undas.

quo magis in patriis possint opulescere campis.

 

 

CAPITVLVM XII

Morem istum ueteribus nostris fuisse uerba patiendi

mutare ac uertere in agendi modum.

 

[1] Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro uerbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua uerterent. [2] Iuuentius in comoedia:

 

pallium inquit †flocci ut splendeat.

 

Nonne hoc inpendio uenustius gratiusque est quam si diceret 'maculetur'? [3] Plautus etiam non dissimiliter:

 

quid est? – hoc rugat pallium, amictus non sum cummode.

 

[4] Itidem Plautus 'pulueret' dicit, quod non puluere impleat, set ipsum pulueris plenum sit:

 

exi tu, Daue, age, sparge; mundum esse hoc uestibulum uolo.

Venus uentura est nostra, non hoc pulueret.

 

[5] In Asinaria quoque 'contemples' dicit pro 'contempleris':

 

meum caput contemples, si quidem e re consultas tua.

 

[6] Cn. Gellius in annalibus: 'Postquam tempestas sedauit, Atherbal taurum immolauit.' [7] M. Cato in originibus: 'Eodem conuenae conplures ex agro accessitauere. Eo res eorum auxit.' [8] Varro libris, quos ad Marcellum de lingua Latina fecit: 'in priore uerbo graues prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant'; '<mutant>' inquit elegantissime pro 'mutantur'. [9] Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo diuinarum similiter dictum uideri: 'Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animaduertere.' [10] Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme ueterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: 'muneror te' pro 'munero' et 'significor' pro 'significo' et 'sacrificor' pro 'sacrifico' et 'adsentior' pro 'adsentio' et 'faeneror' pro 'faenero' et 'pigneror' pro 'pignero' et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obuia, notabuntur.

 

 

CAPITVLVM XIII

Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus

a dialectico quodam sophismatio inpudenti.

 

[1] Saturnalibus Athenis alea quadam festiua et honesta lusitabamus huiuscemodi: [2] Vbi conueneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lauandi tempus, captiones, quae sophismata appellantur, mente agitabamus easque quasi talos aut tesserulas in medium uice sua quisque iaciebamus. [3] Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenaue erat nummus unus sestertius. [4] Hoc aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus. [5] Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: 'quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est'. Item aliud non dissimile: 'quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est'. [6] Dicere ergo debebat, qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio uocatus erat, in qua parte quoque in uerbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuuabat.

[7] Libet autem dicere, quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum remuneratus sit. [8] Nam cum ita rogasset dialecticus: 'quod ego sum, id tu non es?' et Diogenes adnuisset atque ille addidisset: 'homo autem ego sum', cum id quoque adsensus esset et contra dialecticus ita conclusisset: 'homo igitur tu non es', 'hoc quidem', inquit Diogenes, 'falsum est, et si uerum id fieri uis, a me incipe'.

 

 

CAPITVLVM XIV

Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos';

et quod uocabula ista non facile nostri ausi sunt

uertere in linguam Latinam.

 

[1] Figurae quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, uocabula in lingua Latina non habent. [2] Sed qui de numeris Latine scripserunt, Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt. [3] Quale enim fieri nomen posset 'hemiolio' numero aut 'epitrito'? [4] Est autem hemiolios, qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad uiginti; [5] epitritos est, qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad nouem, quadraginta ad triginta. [6] Haec autem notare meminisseque non esse ab re uisum est, quoniam, uocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.

 

 

CAPITVLVM XV

Quod M. Varro in herois uersibus obseruauerit

rem nimis anxiae et curiosae obseruationis.

 

[1] In longis uersibus, qui hexametri uocantur, item in senariis, animaduerterunt metrici primos duos pedes, item extremos duo, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex uerbis aut diuisis aut mixtis atque confusis. [2] M. etiam Varro in libris disciplinarum scripsit obseruasse sese in uersu hexametro, quod omnimodo quintus semipes uerbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam uim haberent in efficiendo uersu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit.