Aulus Gellius
ca. 130 - post 170
|
Noctes Atticae
Liber XVI
|
___________________________________________________
|
|
LIBRI SEXTI DECIMICAPITVLVM IVerba Musoni philosophi Graeca digna atqueutilia audiri obseruarique; eiusdemque utilitatissententia a M. Catone multis ante annisNumantiae ad equites dicta.
[1] Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam uere atque luculente dictum uerbisque est breuibus et rotundis uinctum, perquam libenter memineramus: [2] Ἄν τι πράξηις καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσηις αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει.[3] Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque uerbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, uenerabilior uideri debet. [4] Verba ex oratione haec sunt: 'Cogitate cum animis uestris: si quid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito recedet, bene factum a uobis, dum uiuitis, non abscedet; sed si qua per uoluptatem nequiter feceritis, uoluptas cito abibit, nequiter factum illud apud uos semper manebit.'
CAPITVLVM IICuiusmodi sit lex apuddialecticos percontandi disserendique;et quae sit eius legis reprehensio.
[1] Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non seruent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere. [2] Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet. [3] Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.[4] Sed enim esse quaedam uidentur, in quibus, si breuiter et ad id, quod rogatus fueris, respondeas, capiare. [5] Nam si quis his uerbis interroget: 'Postulo, uti respondeas, desierisne facere adulterium an non', utrumcumque dialectica lege responderis, siue aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum * * * negent; [6] nam qui facere non desiuit, non id necessario etiam fecit. [7] Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negauerit facere desisse. [8] Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod interrogati erunt, responderint? [9] Nam si ita ego istorum aliquem rogem: 'Quicquid non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias aut neges', utrumcumque breuiter responderit, capietur. [10] Nam si non habere se negauerit, quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin uero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit. [11] Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: 'Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.' [12] Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet. [13] Et propterea id quoque ad eam legem addi solet non esse captiosis interrogationibus respondendum.
CAPITVLVM IIIQuanam ratione effici dixerit Erasistratusmedicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisperinedia possit et tolerari fames; uerbaqueipsa Erasistrati super ea re scripta.
[1] Cum Fauorino Romae dies plerumque totos eramus, tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus, atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat. [2] Tum ad quendam aegrum cum isset uisere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte istic erant, ualitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset: 'ac ne hoc quidem mirum' inquit 'uideri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit. [3] Nam quod Erasistratus scriptum' inquit 'reliquit, propemodum uerum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et caua intus uentris ac stomachi uacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et coniuent, tunc loco, in quem cibus capitur, uel stipato uel adducto uoluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.' [4] Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis uentrem strictissime circumligare. Ea uentris conpressione esuritionem posse depelli creditum est.[5] Haec tum Fauorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat; nos autem postea, [6] cum librum forte Erasistrati legeremus διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Fauorinum audiebamus dicere, scriptum offendimus. [7] Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογιζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν σφόδρα ἀσιτίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπιπλέον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις ἡ πεῖνα παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. [8] Deinde paulum infra: Εἰθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν, ζώναις πλατείαις τὴν κοιλίαν διασφίγγειν, ὡς τῆς πείνης αὐτοὺς ἧττον ἐνοχλούσης· σχεδὸν δὲ καὶ ὅταν πλήρης κοιλία ἦι, διὰ τὸ κένωμα ἐν αὐτῆι μηδὲν εἶναι, διὰ τοῦτο οὐ πεινῶσιν, ὅταν δὲ σφόδρα συμπεπτωκυῖα ἦι, κένωμα οὐκ ἔχει.[9] In eodem libro Erasistratus uim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait, quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit. [10] Verba, quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις.
CAPITVLVM IVQuo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae uerba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
[1] Cincius in libro tertio de re militari fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem hisce uerbis uti scripsit: 'Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli aduersus populum Romanum bellum fecere deliqueruntque quodque populus Romanus cum populo Hermundulo <hominibusque Hermundulis> bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.'[2] Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scriptum est: 'Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in uerba haec: "C. Laelii C. fili consulis L. Cornelii P. fili consulis in exercitu decemque milia passuum prope furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inueneris sustulerisue, quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumue Cornelium P. filium consulem siue quem ad uter eorum iusserit, proferes aut profitebere in triduo proximo, quidquid inueneris sustulerisue dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod recte factum esse uoles."[3] 'Militibus autem scriptis dies praefinibatur, quo die adessent et citanti consuli responderent; [4] deinde ita concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: "nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeue denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumue, quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumue anniuersarium, quod recte fieri non possit, nisi ipsus eo die ibi sit, uis hostesue, status condictusue dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie, quam per eas causas licebit, eo die uenturum aditurumque eum, qui eum pagum, uicum, oppidumue delegerit".'[5] Item in eodem libro uerba haec sunt: 'Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.'[6] Item in libro sexto hoc scriptum est: 'Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in auium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.'
CAPITVLVM V'Vestibulum' quid significet; dequeeius uocabuli rationibus.
[1] Pleraque sunt uocabula, quibus uulgo utimur neque tamen liquido scimus, quid ea proprie atque uere significent, sed incompertam et uulgariam traditionem rei non exploratae secuti uidemur magis dicere, quod uolumus, quam dicimus: sicuti est 'uestibulum' uerbum in sermonibus celebre atque obuium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, satis spectatum. [2] Animaduerti enim quosdam hautquaquam indoctos uiros opinari uestibulum esse partem domus primorem, quam uulgus 'atrium' uocat. [3] C. Aelius Gallus in libro de significatione uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a uia aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tectaque sunt uiae iuncta atque ipsa ianua procul a uia est area uacanti intersita.[4] Quae porro huic uocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda uisa sunt. [5] Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, uirum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est: '"Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. [6] Nam "uetus" et "uehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis ui atque impetu dicitur. "Vescum" autem, quod ex "ue" particula et "esca" copulatum est, utriusque diuersae significationis uim capit. [7] Aliter enim Lucretius "uescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius "uescum" appellat cum edendi fastidio. [8] Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam uacuum relinquebant, qui inter fores domus et uiam medius esset. [9] In eo loco, qui dominum eius domus salutatum uenerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in uia stabant neque intra aedis erant. [10] Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione uestibula appellata sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui uenissent, priusquam in domum intromitterentur. [11] Meminisse autem debebimus id uocabulum non semper a ueteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista, de qua diximus, proprietate non longe desciuerint, sicut illud in sexto Vergilii:
uestibulum ante ipsum primisque in faucibus OrciLuctus et ultrices posuere cubilia Curae;
[12] non enim uestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, "uestibulum" et "fauces", ex quibus uestibulum appellat ante ipsam domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem uocat iter angustum, per quod ad uestibulum adiretur.'
CAPITVLVM VIHostiae, quae dicuntur 'bidentes', quidsint et quam ob causam ita appellatae sint; superqueea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
[1] Redeuntes Graecia Brundisium nauem aduertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator Roma a Brundisinis accersitus experiundum sese uulgo dabat. [2] Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus atque languens animus de aestu maris. [3] Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic uersus est:
centum lanigeras mactabat rite bidentis,
[4] et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum uellet discere. [5] Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus: 'docesne' inquam 'nos, magister, cur bidentes dicantur?' [6] '"Bidentes"' inquit 'oues appellatae, idcircoque "lanigeras" dixit, ut oues planius demonstraret.' [7] 'Posthac' inquam 'uidebimus, an oues solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, atellanarum poeta, in Gallis transalpinis errauerit, cum hoc scripsit:
Mars, tibi uoueo facturum, si umquam redierit,bidenti uerre,
[8] sed nunc ego a te rogaui, ecquam scias esse huiusce uocabuli rationem.' [9] Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter 'oues' inquit '"bidentes" dictae, quod duos tantum dentes habeant.' [10] 'Vbi terrarum, quaeso te,' inquam 'duos solos per naturam dentes habere ouem uidisti? ostentum enim est et piaculis factis procurandum.' [11] Tum ille permotus mihi et inritatus 'quaere' inquit 'ea potius, quae ex grammatico quaerenda sunt; nam de ouium dentibus opiliones percontantur.' [12] Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, 'bidentes' appellari ait non oues solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; [13] sed, quod ultro existumabamus, id scriptum inuenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus 'bidennes' primo dictas 'd' littera inmissa quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam uocem esse et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id uidebatur esse dictu facilius leniusque.[14] Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non uidetur ignorasse, in quarto librorum, quos de Vergilio fecit, 'bidentes' appellari scripsit hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent. [15] Verba illius ipsa posui: 'Quae "bidens" est' inquit 'hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.' Haec Hygini opinio an uera sit, non argumentis, sed oculis iudicari potest.
CAPITVLVM VIIQuod Laberius uerba pleraque licentiuspetulantiusque finxit; et quod multis item uerbis utitur,de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
[1] Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit praelicenter. [2] Nam et 'mendicimonium' dicit et 'moechimonium' et 'adulterionem' 'adulteritatem'que pro 'adulterio' et 'depudicauit' pro 'stuprauit' et 'abluuium' pro 'diluuio' et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, [3] 'manuatus est' pro 'furatus est' et item in Fullone furem 'manuarium' appellat:
'manuari,' inquit 'pudorem perdidisti',
multaque alia huiuscemodi nouat. [4] Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis:
tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum.
[5] Et 'elutriare lintea' et 'lauandaria' dicit, quae ad lauandum sint data, et:
'coicior' inquit 'in fullonicam',etquid properas? ecquid praecurris Calidoniam?
[6] Item in Restione 'talabarriunculos' dicit, quos uulgus 'talabarriones'; [7] item in Compitalibus:
malas malaxaui;
[8] item in Cacomnemone:
'hic est' inquit'ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africauenientem excepisse tibi narraui.'
[9] Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, 'cippum' dicit et 'obbam' et 'camellam' et 'pittacium' et 'capitium':
'induis' inquit 'capitium tunicae pittacium.'
[10] Praeterea in Anna Peranna 'gubernium' pro 'gubernatore' et 'planum' pro 'sycophanta' et 'nanum' pro 'pumilione' dicit; quamquam 'planum' pro 'sycophanta' M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit. [11] Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, 'botulum' pro 'farcimine' appellat et 'hominem leuennam' pro 'leui'. [12] Item in Necyomantia 'cocionem' peruulgate dicit, quem ueteres 'arillatorem' dixerunt. Verba Laberi haec sunt:
duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio;sex aediles uiderat.
[13] Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: 'emplastrum' enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. [14] Verba ex eo mimo adposui:
quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni.
CAPITVLVM VIIIQuid significet et quid a nostris appellatum sit,quod 'axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia,quae prima in disciplina dialectica traduntur.
[1] Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uellemus, necessus fuit adire atque cognoscere, quas uocant dialectici εἰσαγωγάς. [2] Tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias 'profata', alias 'proloquia' appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. [3] Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia.[4] Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his uerbis: λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφ' αὑτῶι. [5] Hoc ego supersedi uertere, quia nouis et inconditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam uix possent. [6] Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: 'Proloquium est sententia, in qua nihil desideratur.'[7] Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Ἀξίωμα igitur, siue id 'proloquium' dicere placet, huiusmodi est: 'Hannibal Poenus fuit'; 'Scipio Numantiam deleuit'; 'Milo caedis damnatus est'; 'neque bonum est uoluptas neque malum'; [8] et omnino, quicquid ita dicitur plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis Ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, 'proloquium', a M. autem Cicerone 'pronuntiatum', quo ille tamen uocabulo tantisper uti se adtestatus est, 'quoad melius' inquit 'inuenero.'[9] Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum 'adiunctum', alii 'conexum' dixerunt. Id 'conexum' tale est: 'si Plato ambulat, Plato mouetur'; 'si dies est, sol super terras est'. [10] Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos uel 'coniunctum' uel 'copulatum' dicimus, quod est huiuscemodi: 'P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphauit et censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit'. [11] In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero 'et Hannibalem in Africa superauit', quod est falsum, uniuersa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt.[12] Est item aliud, quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos 'disiunctum' dicimus. Id huiuscemodi est: 'aut malum est uoluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est'. [13] Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. Ex omnibus, quae disiunguntur, unum esse uerum debet, falsa cetera. [14] Quod si aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue, quam unum, uera erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt contraria: 'aut curris aut ambulas aut stas'. Nam ipsa quidem inter se aduersa sunt, sed opposita eorum non pugnant; 'non ambulare' enim et 'non stare' et 'non currere' contraria inter sese non sunt, quoniam 'contraria' ea dicuntur, quae simul uera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.[15] Sed hoc iam breue ex dialectica libamentum dedisse nunc satis erit, [16] atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuauisque esse et inutilis uideri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quaedam discendi uoluptas insatiabilis, [17] cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam apud Sirenios scopulos consenescas.
CAPITVLVM IXQuid significet uerbum in libris ueterumcreberrime positum 'susque deque'.
[1] 'Susque deque fero' <aut 'susque deque sum'> aut 'susque deque habeo' – his enim omnibus modis dicitur – uerbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis ueterum scriptum est plurifariam; [2] sed facilius reperias, qui id uerbum ostentent, quam qui intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora uerba inuenimus, dicere ea properamus, non discere. [3] Significat autem 'susque deque ferre' animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et propemodum id ualet, quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν. [4] Laberius in Compitalibus:
nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers;mater familias tua in lecto aduerso sedet,seruos sextantis utitur nefariisuerbis.
[5] M. Varro in Sisenna uel de historia: 'Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.' [6] Lucilius in tertio:
uerum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt,susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque;illud opus durum, ut Setinum accessimus finem:αἰγίλιποι montes, Aetnae omnes, asperi Athones.
CAPITVLVM XQuid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit inXII tabulis 'adsiduus'; et quae eius uocabuli ratio sit.
[1] Otium erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum, legebaturque in consessu forte conplurium Ennii liber ex annalibus. In eo libro uersus hi fuerunt:
proletarius publicitus scutisque feroqueornatur ferro; muros urbemque forumqueexcubiis curant.
[2] Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. [3] Atque ego aspiciens quempiam in eo circulo ius ciuile callentem, familiarem meum, rogabam, ut id uerbum nobis enarraret, [4] et, cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, 'eo maxime' inquam 'te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es. [5] Nam Q. Ennius uerbum hoc ex duodecim tabulis uestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: "Adsiduo uindex adsiduus esto. Proletario ciui quis uolet uindex esto." [6] Petimus igitur, ne annalem nunc Q. Ennii, sed duodecim tabulas legi arbitrere et, quid sit in ea lege "proletarius ciuis," interpretere.' [7] 'Ego uero' inquit ille 'dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. [8] Sed enim cum "proletarii" et "adsidui" et "sanates" et "uades" et "subuades" et "uiginti quinque asses" et "taliones" furtorumque quaestio "cum lance et licio" euanuerint omnisque illa duodecim tabularum antiquitas nisi in legis actionibus centumuiralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum uocumque earum, quibus utimur.'[9] Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus. [10] Is a nobis salutatur rogatusque, uti de sententia deque ratione istius uocabuli nos doceret: 'qui in plebe' inquit 'Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, "proletarii" appellati sunt, qui uero nullo aut perquam paruo aere censebantur, "capite censi" uocabantur; extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque. [11] Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis uicem pignerisque esse apud rempublicam uidebatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites nisi in tumultu maximo scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. [12] Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit: [13] nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuuentutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur, armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore uocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parua minus possent rempublicam iuuare, subolis tamen gignendae copia ciuitatem frequentarent. [14] Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt, bello Cimbrico difficillimis reipublicae temporibus uel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria exstaret. [15] "Adsiduus" in XII tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assiduis id est aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.'[16] Verba autem Sallusti in historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: 'Ipse interea milites scribere non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.'
CAPITVLVM XIHistoria ex Herodoti libris sumpta de Psylloruminteritu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
[1] Gens in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio. [2] Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, ui quadam genitali datum, ut et serpentium uirulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medelarum miracula.[3] Hac eadem ui praeditos esse quosdam uidemus, qui Psylli uocantur. Quorum super nomine et genere cum in ueteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc inuenimus: [4] Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam ualidum ac diutinum flauisse; [5] eo flatu aquam omnem in locis, in quibus colebant, exaruisse; [6] Psyllos re aquaria defectos eam iniuriam grauiter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem iure belli res petitum proficiscerentur. [7] Atque ita profectis uentum Austrum magno spiritus agmine uenisse obuiam eosque uniuersos cum omnibus copiis armisque cumulis montibusque harenarum superuectis operuisse. [8] Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.
CAPITVLVM XIIDe his uocabulis, quae Cloatius Verusaut satis commode aut nimis absurde et inlepidead origines linguae Graecae redigit.
[1] Cloatius Verus in libris, quos inscripsit uerborum a Graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et friuola. [2] 'Errare' inquit 'dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν' uersumque infert Homeri, in quo id uerbum est:
ἔρρ' ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.
[3] Item 'alucinari' factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde 'elucum' quoque esse dictum putat 'a' littera in 'e' uersa tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu uenit, [4] item 'fascinum' appellatum quasi 'bascanum' et 'fascinare' esse quasi 'bascinare'.[5] Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto '"faenerator"' inquit 'appellatus est quasi φαινεράτωρ ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos desiderantibus', [6] idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Siue hoc autem ipse Cloatius siue nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici insulsius. [7] 'Faenerator' enim, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone Latino scripsit, 'a faenore est nominatus'; 'faenus' autem dictum ait 'a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis'. [8] Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius 'feneratorem' sine 'a' littera pronuntiasse tradit, sicuti 'fetus' ipse et 'fecunditas' appellata.
CAPITVLVM XIIIQuid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat;et quid sint 'municipes' quaeque sit eius uocabuli ratio acproprietas; atque inibi, quod diuus Hadrianus in senatude iure atque uocabulo municipum uerba fecit.
[1] 'Municipes' et 'municipia' uerba sunt dictu facilia et usu obuia, et neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se plane putet, quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter [2] dicitur. Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non et se municipem esse et populares suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a ueritate longe auersum? [3] Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant, ignoramus existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.[4] De cuius opinionis tam promiscae erroribus diuus Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Vticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiuerint. [5] Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo reualuisset.[6] Municipes ergo sunt ciues Romani ex municipiis legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati uidentur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est. [7] Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis, ut ciuitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus uacarent pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc 'tabulae Caerites' appellatae uersa uice, in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis priuabant.[8] Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim ueniunt extrinsecus in ciuitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex ciuitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent. [9] Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies paruae simulacraque esse quaedam uidentur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per ignotitiam non queunt.
CAPITVLVM XIVQuod M. Cato differre dixit 'properare' et 'festinare';et quam incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est'festinat', ἔτυμον interpretatus sit.
[1] 'Festinare' et 'properare' idem significare atque in eandem rem dici uidentur. [2] Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo diuisa – uerba sunt ipsius ex oratione, quam de suis uirtutibus habuit – : 'Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.'[3] Verrius Flaccus rationem dicere uolens differentiae huius '"festinat"' inquit 'a fando dicitur, quoniam isti ignauiores, qui nihil perficere possunt, plus uerborum quam operae habent.' [4] Sed id nimis coactum atque absurdum uidetur, neque tanti momenti esse potest prima in utroque uerbo littera, ut propter eam unam tam diuersa uerba 'festinare' et 'fari' eadem uideri debeant. [5] Commodius autem propiusque uisum est 'festinare' esse quasi 'fessum esse'. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.
CAPITVLVM XVQuid Theophrastus mirum de perdicibus scriptumreliquerit et quid Theopompus de leporibus.
[1] Theophrastus, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.
CAPITVLVM XVI'Agrippas' a partus aegri et inprosperi uitio appellatos; dequehis deabus, quae uocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'.
[1] Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, 'Agrippae' appellati uocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. [2] Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. [3] Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. [4] 'Quando igitur' inquit 'contra naturam forte conuersi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera "Postuerta" cognominatast, "Prorsa" altera a recti peruersique partus et potestate et nomine.'
CAPITVLVM XVIIQuae ratio uocabuli sit agri Vaticani.
[1] Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a uaticiniis, quae ui atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. [2] Sed praeter hanc causam M. Varro in libris diuinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: 'Nam sicut Aius' inquit 'deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima noua uia, quod eo in loco diuinitus uox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent uocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam uocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque "uagire" dicitur exprimente uerbo sonum uocis recentis.'
CAPITVLVM XVIIILepida quaedam memoratu et cognitu de partegeometriae, quae ὀπτική appellatur, et item alia, quaeκανονική, et tertia itidem, quae dicitur μετρική.
[1] Pars quaedam geometriae ὀπτική appellatur, quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, κανονική uocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur. [2] Vtraque harum spatiis et interuallis linearum et ratione numerorum constat.[3] Ὀπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum uideatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina, cur istae quoque uisiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur, maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.[4] Κανονική autem longitudines et altitudines uocis emetitur. [5] Longior mensura uocis ῥυθμός dicitur, altior μέλος. Est et alia species, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et breuium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatur. [6] 'Sed haec' inquit M. Varro 'aut omnino non discimus aut prius desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. Voluptas autem' inquit 'uel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis exsistit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis uero ipsis ineptae et insuaues uidentur.'
CAPITVLVM XIXSumpta historia ex Herodoti librosuper fidicine Arione.
[1] Celeri admodum et cohibili oratione uocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. [2] 'Vetus' inquit 'et nobilis Arion cantator fidibus fuit. [3] Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit. [4] Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. [5] Is inde a rege proficiscitur terras inclutas Siciliam atque Italiam uisere. [6] Vbi eo uenit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et uoluptatibus amoribusque hominum fuit. [7] Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, [8] nauem igitur et nauitas ut notiores amicioresque sibi Corinthios delegit.' [9] Sed eos Corinthios homine accepto nauique in altum prouecta praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione. [10] Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, uitam modo sibi ut parcerent, orauisse. [11] Nauitas precum eius harum commiseritum esse illactenus, ut ei necem adferre per uim suis manibus temperarent, sed imperauisse, ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. [12] 'Homo' inquit 'ibi territus spe omni uitae perdita id unum postea orauit, ut, priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. [13] Feros et inmanes nauitas prolubium tamen audiendi subit; quod orauerat, impetrat. [14] Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro carmen, quod "orthium" dicitur, uoce sublatissima cantauit. [15] Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Nauitae hautquaquam dubitantes, quin perisset, cursum, quem facere coeperant, tenuerunt. [16] Sed nouum et mirum et pium facinus contigit.' Delphinum repente inter undas adnauisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito uectauisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam deuexisse. [17] Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petiuisse talemque Periandro regi, qualis delphino uectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narrauisse. [18] Regem istaec parum credidisse, [19] Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, nauitas requisitos ablegato Arione dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in his locis, unde uenissent, super Arione; [20] eos dixisse hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse. [21] Tum inter haec eorum uerba Arionem cum fidibus et indumentis, cum quibus se in salum eiaculauerat, exstitisse, [22] nauitas stupefactos conuictosque ire infitias non quisse. [23] Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios, atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum uiserentur, delphinus uehens et homo insidens. |