Aulus Gellius
ca. 130 - post 170
|
Noctes Atticae
Liber XV
|
___________________________________________________
|
|
LIBRI QVINTI DECIMICAPITVLVM IQuod in Quinti Claudii annalibus scriptum estlignum alumine oblitum non ardere.
[1] Declamauerat Antonius Iulianus rhetor praeterquam semper alias, tum uero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen cotide felicitatis. [2] Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum deinde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare uasto incendio. [3] Tum quispiam ibi ex comitibus Iuliani 'magni' inquit 'reditus urbanorum praediorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, uenum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.' [4] Atque illi Iulianus laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum uenustate 'si annalem' inquit 'undeuicensimum Q. Claudii legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medela quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.'[5] Percontatus ego sum, quid esset illud mirum Quadrigarii. [6] Repetit: 'In eo igitur libro scriptum inueni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.'[7] Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: 'Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam, quam ille interposuit, ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submouit Graecos, ignem admouit; satis sunt diu conati, numquam quiuerunt incendere; ita Archelaus omnem materiam obleuerat alumine. Quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias.'
CAPITVLVM IIQuod Plato in libris, quos de legibus composuit,largiores laetioresque in conuiuiis inuitatiunculasuini non inutiles esse existimauit.
[1] Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum esse se philosophum dicebat et uiderier gestibat. [2] Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea uini libidine adusque ludibria ebriosus. [3] Is in conuiuiis iuuenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum silentio ad audiendum petito loqui coeptabat atque id genus uili et incondita uerborum caterua hortabatur omnes ad bibendum idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris, quos de legibus composuit, laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus uiris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis omne ingenium ingurgitabat fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii uirtutisque, si mens et corpus hominis uino flagraret.[4] Sed enim Plato in primo et secundo de legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere et inminuere hominum mentes solet, laudauit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque uini inuitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conuiuiorum sobriis, non inprobauit. [5] Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumauit reddique eos sensim laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliqui pudor reuerens concelaret, ea omnia sine graui periculo libertate per uinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.[6] Atque hoc etiam Plato ibidem dicit non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes aduersum propulsandam uini uiolentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter uisum esse, cuius uita uictusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis uoluptatum inlecebris explorata sit. [7] Nam cui libentiae gratiaeque omnes conuiuiorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi uoluptates aut uoluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi neque mentem animumque eius consistere, sed ui quadam noua ictum labascere. [8] Congrediendum igitur censuit et tamquam in acie quadam cum uoluptariis rebus cumque ista uini licentia comminus decernendum, ut aduersum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed uigore animi et constanti praesentia, moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo uel frigidae tristitiae uel torpentis uerecundiae fuerit, deluamus.
CAPITVLVM IIIQuid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est uerbis 'aufugio' et 'aufero'; et an in uerbo 'autumo' eadem istaec praepositio esse uideri debeat.
[1] Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator. [2] In eo libro Cicero, cum dixisset uerba haec 'aufugio' et 'aufero' composita quidem esse ex praepositione 'ab' et ex uerbis 'fugio' et 'fero', sed eam praepositionem, quo fieret uox pronuntiatu audituque lenior, uersam mutatamque esse in 'au' syllabam coeptumque esse dici 'aufugio' et 'aufero' pro 'abfugio' et 'abfero', [3] cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit: 'Haec' inquit 'praepositio praeter haec duo uerba nullo alio in uerbo reperietur.'[4] Inuenimus autem in conmentario Nigidiano uerbum 'autumo' compositum ex 'ab' praepositione et uerbo 'aestumo' dictumque intercise 'autumo' quasi 'abaestumo', quod significaret 'totum aestumo' tamquam 'abnumero'. Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse uidetur quam uerius. [5] 'Autumo' enim non id solum significat 'aestumo', sed et 'dico' et 'opinor' et 'censeo', cum quibus uerbis praepositio ista neque cohaerentia uocis neque significatione sententiae conuenit. [6] Praeterea uir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo uerba dixisset, si reperiri posset ullum tertium. [7] Sed illud magis inspici quaerique dignum est, uersane sit et mutata 'ab' praepositio in 'au' syllabam propter lenitatem uocis, an potius 'au' particula sua sit propria origine et proinde, ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo uersu Homeri:
αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν,etἄβρομοι, αὐίαχοι.
CAPITVLVM IVHistoria de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primumde Parthis triumphasse memoriae traditum est.
[1] In sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum multos in uetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos. [2] Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt, quae de Ventidio Basso scripta sunt: [3] eum Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris uectum esse; post, cum adoleuisset, uictum sibi aegre quaesisse eumque sordide inuenisse comparandis mulis et uehiculis, quae magistratibus, qui sortiti prouincias forent, praebenda publice conduxisset. In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo profectum esse in Gallias; tum, quia in ea prouincia satis nauiter uersatus esset et deinceps ciuili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem peruenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post uero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis uictitasse, ut uulgo per uias urbis uersiculi proscriberentur:
concurrite omnes augures, haruspices!portentum inusitatum conflatum est recens:nam mulos qui fricabat, consul factus est.
[4] Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio prouinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.
CAPITVLVM VVerbum 'profligo' a plerisque diciinproprie insciteque.
[1] Sicut alia uerba pleraque ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant deflexa ac deprauata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque uerbi, quod est 'profligo', significatio uersa et corrupta est. [2] Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit semperque eo uerbo, qui diligenter locuti sunt, ita usi sint, ut 'profligare' dicerent 'prodigere' et 'deperdere' 'profligatasque' res quasi 'proflictas' et 'perditas' appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa, quae prope absoluta adfectaque sunt, 'in profligato' esse dici ipsaque esse iam 'profligata'. [3] Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum uirum, barunculo cuidam ex aduocatorum turba Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit. [4] 'Nam cum ille' inquit 'rabula audaculus ita postulasset uerbaque ita fecisset: "Omnia, uir clarissime, negotia, de quibus te cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et uelocitate tua profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo audias", tum praetor satis ridicule: "An illa negotia, de quibus iam cognouisse me dicis, profligata sint, equidem nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul dubio, siue id audiam siue non audiam, profligatum est".'[5] Quod significare autem uolunt, qui 'profligatum' dicunt, hi, qui Latine locuti sunt, non 'profligatum', sed 'adfectum' dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de prouinciis consularibus. [6] Eius uerba haec sunt: 'Bellum adfectum uidemus et, uere ut dicam, paene confectum.' [7] Item infra: 'Nam ipse Caesar quid est quod in ea prouincia commorari uelit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?' [8] Idem Cicero in oeconomico: 'Cum uero adfecta iam prope aestate uuas a sole mitescere tempus est.'
CAPITVLVM VIIn libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratumin ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
[1] In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Η. [2] Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animaduersum hoc postea correctumque uel ab ipso uel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo. [3] Ita enim scriptum in eo libro est: 'Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, si sit forte uictus, declaratque se uelle, ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur:
hic situs est uitae iampridem lumina linquens,qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense.fabitur haec aliquis, mea semper gloria uiuet.'
[4] Huius autem sententiae uersus, quos Cicero in linguam Latinam uertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
CAPITVLVM VIIObseruatum esse in senibus, quod annum fereaetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribusaut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi supereadem obseruatione exemplum adpositum epistulaediui Augusti ad Gaium filium.
[1] Obseruatum in multa hominum memoria expertumque est senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium uitae annum cum periculo et clade aliqua uenire aut corporis morbique grauioris aut uitae interitus aut animi aegritudinis. [2] Propterea, qui rerum uerborumque istiusmodi studio tenentur, eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν.[3] Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum epistularum diui Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistulae exemplum hoc est:'IX Kal. Octobris. 'Aue, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene ualentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut uides, κλιμακτῆρα communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum euasimus. Deos autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id saluis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.'
CAPITVLVM VIIILocus ex oratione †Fauorini, ueteris oratoris,de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est,cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.
[1] Cum legeremus orationem ueterem †Fauorini, non indiserti uiri, qua oratione * * * totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque uictus, perdidicimus. [2] Verba haec, quae adposuimus, †Fauorini sunt: 'Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam auem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum auium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, conuiuium putant inopia sordere, superiorem partem auium atque altilium qui edint, eos palatum <non> habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?'
CAPITVLVM IXQuod Caecilius poeta 'frontem' genere uirili non poetice,sed cum probatione et cum analogia appellauit.
[1] Vere ac diserte Caecilius hoc in Subditiuo scripsit:
nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi,quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.
[2] Hos ego uersus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuuenum eruditiorum dixi. [3] Tum de grammaticorum uolgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis: 'quanta' inquit 'licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum "fronte hilaro", non "fronte hilara" dixit et tam inmanem soloecismum nihil ueritus est.' [4] 'Immo' inquam 'potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui "frontem" inprobe indocteque non uirili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae "analogia" appellatur, et ueterum auctoritates non "hanc", sed "hunc frontem" debere dici suadeant. [5] Quippe M. Cato in quinto originum ita scripsit: "Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnauit." "Recto" quoque "fronte" idem Cato in libro eodem dicit.'[6] At ille semidoctus grammaticus: 'missas' inquit 'auctoritates facias, quas quidem ut habeas, posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes.' [7] Atque ego his eius uerbis, ut tum ferebat aetas, inritatior: 'audi,' inquam 'mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas. [8] Omnia' inquam 'uocabula tribus litteris finita, quibus "frons" finitur, generis masculini sunt, si in genetiuo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut "mons", "pons", "fons".' [9] At ille contra renidens: 'audi,' inquit 'discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini.' [10] Petebant ibi omnes, ut uel unum statim diceret. Sed cum homo uoltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi et 'uade' inquam 'nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inueneris, repetes nos.' [11] Atque ita hominem nulli rei ad indagandum uocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.
CAPITVLVM XDe uoluntario et admirando interituuirginum Milesiarum.
[1] Plutarchus in librorum, quos περὶ ψυχῆς inscripsit, primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, uirgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea ciuitate erant, repente sine ulla euidenti causa uoluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas uitam suspendio amisisse. [2] Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseuerantium medicina adhiberi quiret, decreuisse Milesios, ut uirgines, quae corporibus suspensis demortuae forent, ut hae omnes nudae cum eodem laqueo, qui essent praeuinctae, efferrentur. Post id decretum uirgines uoluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.
CAPITVLVM XIVerba senatusconsulti de exigendis urbe Romaphilosophis; item uerba edicti censorum, quo inprobatiet coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricaminstituere et exercere Romae coeperant.
[1] C. Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus factum est: 'M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod uerba facta sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animaduerteret curaretque, uti ei e republica fideque sua uideretur, uti Romae ne essent.'[2] Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de coercendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: 'Renuntiatum est nobis esse homines, qui nouum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuuentus in ludum conueniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare uellent, instituerunt. Haec noua, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta uidentur. Quapropter et his, qui eos ludos habent, et his, qui eo uenire consuerunt, uisum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam nobis non placere.'[3] Neque illis solum temporibus nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, [4] uerum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt. [5] Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.
CAPITVLVM XIILocus ex oratione Gracchi de parsimoniaac de pudicitia sua memoratissimus.
[1] C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit. [2] Ea uerba haec sunt: 'Versatus sum' inquit 'in prouincia, quomodo ex usu uestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed in conuiuio liberi uestri modestius erant quam apud principia.' [3] Post deinde haec dicit: 'Ita uersatus sum in prouincia, uti nemo posset uere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in prouincia; si ulla meretrix domum meam introiuit aut cuiusquam seruulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a seruis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis uestris uixisse.' [4] Atque ibi ex interuallo: 'Itaque,' inquit 'Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex prouincia inanes retuli; alii uini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportauerunt.'
CAPITVLVM XIIIDe uerbis inopinatis, quae utroqueuersum dicunturet a grammaticis 'communia' uocantur.
[1] 'Vtor' et 'uereor' et 'hortor' et 'consolor' communia uerba sunt ac dici utroqueuersus possunt: 'uereor te' et 'uereor abs te', id est 'tu me uereris'; 'utor te' et 'utor abs te', id est 'tu me uteris'; 'hortor te' et 'hortor abs te', id est 'tu me hortaris'; 'consolor te' et 'consolor abs te', id est 'tu me consolaris'; 'testor' quoque et 'interpretor' significatione reciproca dicuntur. [2] Sunt autem uerba haec omnia ex altera parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, quaeri solet.[3] Afranius in Consobrinis:
em isto parentum est uita uilis liberis,ubi malunt metui, quam uereri se ab suis.
Hic 'uereri' ex ea parte dictum est, quae est non usitatior. [4] Nouius in Lignaria uerbum, quod est 'utitur', ex contraria parte dicit:
quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen,
id est 'quae usui non est'. [5] M. Cato in quinta origine 'exercitum' inquit 'suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.' [6] 'Consolor' quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum inuenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. 'At cum animum' inquit 'uestrum erga me uideo, uehementer consolor, et fides uirtusque uestra mihi ante oculos uersatur.' [7] 'Testata' itidem et 'interpretata' eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de diuinatione, ut 'testor' 'interpretor'que uerba communia uideri debeant. [8] Sallustius quoque eodem modo 'dilargitis proscriptorum bonis' dicit, tamquam uerbum 'largior' sit ex uerbis communibus.[9] 'Veritum' autem, sicut 'puditum' et 'pigitum', non personaliter per infinitum modum dictum esse non a uetustioribus tantum uidemus, sed a M. quoque Tullio in secundo de finibus. 'Primum' inquit 'Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est ueritum in ea uoluptate, quae maxima dulcedine sensum moueret, summum bonum ponere.'[10] 'Dignor' quoque et 'ueneror' et 'confiteor' et 'testor' habita sunt in uerbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:
coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,etcursusque dabit uenerata secundos.
[11] 'Confessi' autem 'aeris', de quo facta confessio est, in XII tabulis scriptum est his uerbis: 'Aeris confessi rebusque <iure> iudicatis XXX dies iusti sunto.' Item ex isdem tabulis id quoque est: 'Qui se sierit testarier libripensue fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.'
CAPITVLVM XIVQuod Metellus Numidicus figuram orationis nouamex orationibus Graecis mutuatus est.
[1] Aput Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in Valerium Messalam tertio noue dictum esse adnotauimus. [2] Verba ex oratione eius haec sunt: 'Cum sese sciret in tantum crimen uenisse atque socios ad senatum questum flentes uenisse sese pecunias maximas exactos esse.' [3] '<Sese> pecunias' inquit '<maximas> exactos esse' pro eo, quod est 'pecunias a se esse maximas exactas'.[4] Id nobis uidebatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat 'exegit me pecuniam'. Quod si id dici potest, etiam 'exactus esse aliqui pecuniam' dici potest, [5] Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus uidetur:ego illud minus nihilo exigor portorium, id est 'nihilominus exigitur de me portorium'.
CAPITVLVM XV'Passis uelis' et 'passis manibus' dixisseueteres non a uerbo suo, quod est 'patior',sed ab alieno, quod est 'pando'.
[1] Ab eo, quod est 'pando', 'passum' ueteres dixerunt, non 'pansum', et cum 'ex' praepositione 'expassum', non 'expansum'. [2] Caecilius in Synaristosis:
heri uero prospexisse eum se ex tegulis,haec nuntiasse et flammeum expassum domi.
[3] 'Capillo' quoque esse mulier 'passo' dicitur quasi porrecto et expanso, et 'passis manibus' et 'uelis passis' dicimus, quod significat diductis atque distentis. [4] Itaque Plautus in Milite glorioso 'a' littera in 'e' mutata per compositi uocabuli morem 'dispessis' dicit pro eo, quod est 'dispassis':
credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam,dispessis manibus patibulum cum habebis.
CAPITVLVM XVIDe nouo genere interitusCrotoniensis Milonis.
[1] Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade <LXII> primum coronatum esse, exitum habuit e uita miserandum et mirandum. [2] Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae siluestribus, quercum uidit proxime uiam patulis in parte media rimis hiantem. [3] Tum experiri, credo, etiam tunc uolens, an ullae sibi reliquae uires adessent, inmissis in cauernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit diuellitque; [4] quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante ui rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.
CAPITVLVM XVIIQuam ob causam nobiles pueriAtheniensium tibiis canere desierint, cumpatrium istum morem canendi haberent.
[1] Alcibiades Atheniensis, cum apud auunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum uidebatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque. [2] Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desitast. [3] Scriptum hoc est in conmentario Pamphilae nono et uicesimo.
CAPITVLVM XVIIIQuod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris,quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaqueest per cuiuspiam sacerdotis uaticiniumeodem ipso die in Italia Pataui.
[1] Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per ciuile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Pataui in transpadana Italia memorari digna. [2] Cornelius quidam sacerdos et loco nobilis et sacerdotii religionibus uenerandus et castitate uitae sanctus repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela uolantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, uulnera, proinde ut si ipse in proelio uersaretur, coram uidere sese uociferatus est ac postea subito exclamauit Caesarem uicisse. [3] Ea Cornelii sacerdotis hariolatio leuis tum quidem uisa et uecors, magnae mox admirationi fuit, quoniam non modo pugnae dies, quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus, qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae uices et ipsa exercituum duorum conflictatio uaticinantis motu atque uerbis repraesentata est.
CAPITVLVM XIXVerba M. Varronis memoria digna ex satura,quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων.
[1] Non paucissimi sunt, in quos potest conuenire id quod M. Varro dicit in satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων. [2] Verba haec sunt: 'Si, quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc illum qui norunt uolunt emere milibus centum, te qui nouit nemo centussis.'
CAPITVLVM XXNotata quaedam de Euripidis poetae genere, uita,moribus; deque eiusdem fine uitae.
[1] Euripidi poetae matrem Theopompus agrestia olera uendentem uictum quaesisse dicit. [2] Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adoleuisset, uictorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. [3] Pater interpretatus athletam debere esse roborato exercitatoque filii sui corpore Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnauit et coronatus est. [4] Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeuiginti adortus est. [5] Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos uidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.[6] Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, siue quod natura abhorruit a mulierum coetu siue quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat. [7] Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς προτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his uersibus:
νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγωτοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα.ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾶι κακὰἅτ' ἐν ἀγρίοισι τοῖς λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.
[8] Alexander autem Aetolus hos de Euripide uersus composuit:
ὁ δ' Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖνκαὶ μισογέλως καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρ' οἶνον μεμαθηκώς,ἀλλ' ὅ τι γράψαι, τοῦτ' ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει.
[9] Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est, et ex his uulneribus mors secuta est. [10] Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτε σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent, ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.
CAPITVLVM XXIQuod a poetis Iouis filii prudentissimi humanissimique, Neptuniautem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
[1] Praestantissimos uirtute, prudentia, uiribus Iouis filios poetae appellauerunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate tamquam e mari genitos Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.
CAPITVLVM XXIIHistoria de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
[1] Sertorius, uir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit. Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendacium prodesset, et litteras compositas pro ueris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiutabant. [2] Illud adeo Sertorii nobile est: [3] Cerua alba eximiae pulchritudinis et uiuacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est. [4] Hanc sibi oblatam diuinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere, quae utilia factu essent, persuadere omnibus instituit ac, si quid durius uidebatur, quod imperandum militibus foret, a cerua sese monitum praedicabat. Id cum dixerat, uniuersi tamquam si deo libentes parebant. [5] Ea cerua quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit atque in palude proxima delituit et postea requisita perisse creditast. [6] Neque multis diebus post inuentam esse ceruam Sertorio nuntiatur. [7] Tum, qui nuntiauerat, iussit tacere ac, ne cui palam diceret, interminatus est praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie uisum sibi esse ait in quiete ceruam, quae perisset, ad se reuerti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, praedicere; [8] tum seruo, quod imperauerat, significat, cerua emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit. [9] Memoriae proditum est ex his nationibus, quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo desciuisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.
CAPITVLVM XXIIIDe aetatibus historicorum nobilium,Hellanici, Herodoti, Thucydidis.
[1] Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem temporibus fere laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus. [2] Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus uidetur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum hoc est in libro undecimo Pamphilae.
CAPITVLVM XXIVQuid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetisscripsit, de comicis Latinis iudicarit.
[1] Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoedias fecerunt, et quem praestare ex omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his uersibus suis demonstrat:
multos incertos certare hanc rem uidimus,palmam poetae comico cui deferant.eum meo iudicio errorem dissoluam tibi,ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.Caecilio palmam Statio do comico.Plautus secundus facile exuperat ceteros.dein Naeuius, qui feruet, pretio in tertiost.si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.post insequi Licinium facio Atilium.in sexto consequetur hos Terentius,Turpilius septimum, Trabea octauum optinet,nono loco esse facile facio Luscium.decimum addo causa antiquitatis Ennium.
CAPITVLVM XXVDe uerbis quibusdam nouis, quae in GnaeiMati mimiambis offenderamus.
[1] Cn. Matius, uir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit 'recentatur' pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est 'denuo nascitur atque iterum fit recens'. Versus, in quibus hoc uerbum est, hi sunt:
iam iam albicascit Phoebus et recentaturcommune lumen hominibus uoluptatis.
[2] Idem Matius in isdem mimiambis 'edulcare' dicit, quod est 'dulcius reddere', in his uersibus:
quapropter edulcare conuenit uitamcurasque acerbas sensibus gubernare.
CAPITVLVM XXVIQuibus uerbis Aristoteles philosophus definieritsyllogismum; eiusque definitionis interpretamentumuerbis Latinis factum.
[1] Aristoteles, quid syllogismus esset, his uersibus definiuit: Λόγος, ἐν ὧι τεθέντων τινῶν ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων. [2] Eius definitionis non uidebatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea, quae concessa sunt, necessario conficitur.
CAPITVLVM XXVIIQuid sint 'comitia calata', quid 'curiata',quid 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium';atque inibi quaedam eiusdemmodi.
[1] In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere 'calata' comitia esse, quae pro conlegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa. [2] Eorum autem alia esse 'curiata', alia 'centuriata'; 'curiata' per lictorem curiatum 'calari', id est 'conuocari', 'centuriata' per cornicinem.[3] Isdem comitiis, quae 'calata' appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum uiri ad proelium faciendum in aciem uocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.[4] In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: 'Is qui non uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non "comitia", sed "concilium" edicere debet. Tribuni autem neque aduocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne "leges" quidem proprie, sed "plebisscita" appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator eam legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur.' [5] Item in eodem libro hoc scriptum est: 'Cum ex generibus hominum suffragium feratur, "curiata" comitia esse; cum ex censu et aetate, "centuriata"; cum ex regionibus et locis, "tributa"; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.'
CAPITVLVM XXVIIIQuod errauit Cornelius Nepos, cumscripsit Ciceronem tres et uiginti annos natumcausam pro Sexto Roscio dixisse.
[1] Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. [2] Atque is tamen in primo librorum, quos de uita illius composuit, errasse uidetur, cum eum scripsit tres et uiginti annos natum primam causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse. [3] Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam, quibus consulibus causam priuatam pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et uiginti anni reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit annos iam septem atque uiginti natus L. Sulla Felice II Q. Metello Pio consulibus.[4] In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animaduertit, quod eum scripserit sexto uicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse. [5] Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis uult in animum inducere Nepotem studio amoris et amicitiae adductum amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentem dixisse pro Roscio admodum adulescens uideretur.[6] Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animaduersum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas orationes in causis dixerunt, alter κατὰ Ἀνδροτίωνος et κατὰ Τιμοκράτους septem et uiginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio septimoque et uicesimo pro Sex. Roscio. [7] Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diuersum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.
CAPITVLVM XXIXQuali figura orationis et quam noua L. Pisoannalium scriptor usus sit.
[1] Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: 'mihi nomen est Iulius' et 'mihi nomen est Iulio'; [2] tertiam figuram nouam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: 'L. Tarquinium, collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua uoluntate Roma concedat.' 'Quia Tarquinio' inquit 'nomine esset': hoc proinde est, tamquam si ego dicam: 'mihi nomen est Iulium'.
CAPITVLVM XXXVehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatislinguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae.
[1] Qui ab alio genere uitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et friuoli. [2] Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit. [3] Nam cum quaereretur, 'petorritum' quali forma uehiculum cuiatisque linguae uocabulum esset, et faciem uehiculi ementitus est longe alienam falsamque et uocabulum Graecum esse dixit atque id significare uolucres rotas interpretatus est commutataque una littera 'petorritum' esse dictum uolebat quasi 'petorrotum'; [4] scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.[5] Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inueni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo. [6] 'Petorritum' enim est non ex Graecia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est uox Gallica. [7] Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum diuinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id uerbum Gallicum, 'lanceam' quoque dixit non Latinum, set Hispanicum uerbum esse.
CAPITVLVM XXXIQuae uerba legauerint Rodii ad hostiumducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur,super illa incluta Ialysi imagine.
[1] Rodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit. [2] Tum ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum paruo praesidio erant, adgredi et uastare atque absumere igni parabat. [3] In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis inuidebat. [4] Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his uerbis: 'Quae, malum,' inquiunt 'ratiost, ut tu imaginem istam uelis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per uictoriam potieris; sin uero nos uincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios uincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.' [5] Hoc ubi ex legatis audiuit, obpugnatione desita et imagini et ciuitati pepercit. |