BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber V

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI QUINTI

CAPITVLVM I

Quod Musonius philosophus reprehendit

inprobauitque laudari philosophum disserentem

a uociferantibus et in laudando gestientibus.

 

[1] * * * Musonium philosophum solitum accepimus. 'Cum philosophus' inquit 'hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudue quid disciplinarum disserit, tum, qui audiunt, si de summo et soluto pectore obuias uulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si uocum eius festiuitatibus, si modulis uerborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis mouentur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere. [2] Animus' inquit 'audientis philosophum, <dum>, quae dicuntur, utilia ac salubria sunt et errorum atque uitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. [3] Quisquis ille est, qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur, [4] uarios adeo uultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium aut sincerarum aut aegrarum philosophi pertractatio.'

[5] Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem, quae maxima est, non uerba parere, sed silentium. [6] 'Idcirco' inquit 'poetarum sapientissimus auditores illos Vlixi labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultare nec strepere nec uociferari facit, sed consiluisse uniuersos dicit quasi attonitos et obstupidos delenimentis aurium ad origines usque uocis permanantibus:

 

ὣς φάτο· τοὶ δ' ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῆι,

κηληθμῶι δ' ἔσχοντο κατὰ μέγαρα σκιόεντα.'

 

 

CAPITVLVM II

Super equo Alexandri regis,

qui Bucephalas appellatus est.

 

[1] Equus Alexandri regis et capite et nomine 'Bucephalas' fuit. [2] Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. [3] Super hoc equo dignum memoria uisum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. [4] Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi prouidens inmisisset coniectisque undique in Alexandrum telis uulneribus altis in ceruice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem uiuacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani solacio animam exspirauit. [5] Tum rex Alexander parta eius belli uictoria oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores 'Bucephalon' appellauit.

 

 

CAPITVLVM III

Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.

 

[1] Protagoram, uirum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt uictus quaerendi gratia in mercedem missum uecturasque onerum corpore suo factitauisse, [2] quod genus Graeci ἀχθοφόρους uocant, [3] Latine 'baiulos' appellamus. Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo breui circumdatos portabat. [4] Tum forte Democritus, ciuitatis eiusdem ciuis, homo ante alios uirtutis et philosophiae gratia uenerandus, cum egrederetur extra urbem, uidet eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque, ut paululum adquiescat. [5] Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus aceruum illum et quasi orbem caudicum breui uinculo comprehensum ratione quadam quasi geometrica librari continerique animaduertit, interrogauit, quis id lignum ita composuisset, et, cum ille a se compositum dixisset, desiderauit, uti solueret ac denuo in modum eundem collocaret. [6] At postquam ille soluit ac similiter composuit, tum Democritus animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus: 'mi adulescens,' inquit 'cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque, quae facere mecum possis', abduxitque eum statim secumque habuit et sumptum ministrauit et philosophias docuit et esse eum fecit, quantus postea fuit.

[7] Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cum a discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere, quanam uerborum industria cuasa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: τὸν ἥττω λόγον κρείττω ποιεῖν.

 

 

CAPITVLVM IV

De uerbo 'duouicesimo', quod uolgo incognitum, set a uiris doctis multifariam in libris scriptum est.

 

[1] Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, uir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae uetustatis libri, quos uenditor sine mendis esse contendebat. [2] Grammaticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quoduis pignus uocabat, si in una uspiam littera delictum esset. [3] Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: 'Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est duouicesimo anno, postquam Romam Galli ceperunt.' [4] 'Non' inquit '"duouicesimo", sed "duoetuicesimo" scribi oportuit. [5] Quid enim est "duouicesimo?"' * * * hic ita scripsit: 'Mortuus est anno duouicesimo; rex fuit annos XXI * * * '

 

 

CAPITVLVM V

Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum

regem Poenus Hannibal.

 

[1] In libris ueterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cauillatum esse. [2] Ea cauillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo Romano facturus comparauerat, conuertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; [3] inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. [4] Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et 'putasne' inquit 'conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?' [5] Tum Poenus eludens ignauiam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: 'Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi auarissimi sunt.' [6] Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: [7] rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiuerat, respondit Hannibal de praeda.

 

 

CAPITVLVM VI

De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea.

 

[1] Militares coronae multae, uariae sunt. [2] Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: 'triumphalem, obsidionalem, ciuicam, muralem, castrensem, naualem'; [3] est ea quoque corona, quae 'oualis' dicitur, [4] est item postrema 'oleaginea', qua uti solent, qui in proelio non fuerunt, sed triumphum procurant.

[5] 'Triumphales' coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. [6] Id uulgo dicitur 'aurum coronarium'. [7] Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.

[8] 'Obsidionalis' est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui liberauit. [9] Ea corona graminea est, obseruarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur. [10] Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.

[11] 'Ciuica' corona appellatur, quam ciuis ciui, a quo in proelio seruatus est, testem uitae salutisque perceptae dat. [12] Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus uictusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:

 

†'aduehuntur' inquit 'cum ilignea corona et chlamyde:

di uestram fidem!'

 

[13] Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium ciuicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui ciuem seruauerat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius ciuicae coronae negat concessum. [14] Tiberium tamen Caesarem consultum, an ciuicam coronam capere posset, qui ciuem in proelio seruasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque ciuica dignum uideri, quod appareret e tam iniquo loco ciuem ab eo seruatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiuerit. [15] Hac corona ciuica L. Gellius, uir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta uindicataque.

[16] 'Muralis' est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum subiit inque oppidum hostium per uim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est.

[17] 'Castrensis' est corona, qua donat imperator eum, qui primus hostium castra pugnans introiuit; ea corona insigne ualli habet.

[18] 'Naualis' est, qua donari solet, maritimo proelio qui primus in hostium nauem ui armatus transiluit; ea quasi nauium rostris insignita est. [19] Et 'muralis' autem et 'castrensis' et 'naualis' fieri ex auro solent.

[20] 'Oualis' corona murtea est; [21] ea utebantur imperatores, qui ouantes urbem introibant. Ouandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut seruorum piratarumque, aut deditione repente facta inpuluerea, ut dici solet, incruentaque uictoria obuenit. [22] Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. [23] Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitiuorum confecto ouans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curauit, ut lauro, non murto, coronaretur.

[24] Marcus Cato obicit M. Fuluio Nobiliori, quod milites per ambitum coronis de leuissimis causis donasset. [25] De qua re uerba ipsa apposui Catonis. 'Iam principio quis uidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?' [26] Fuluius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donauerat milites, quia uallum curauerant, aut qui puteum strenue foderant.

[27] Praetereundum non est, quod ad ouationes attinet, super quo dissensisse ueteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt, qui ouaret, introire solitum equo uehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ouantes dicit sequentibus eos non militibus, sed uniuerso senatu.

 

 

CAPITVLVM VII

'Personae' uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque

esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus.

 

[1] Lepide mi hercules et scite Gauius Bassus in libris, quos de origine uocabulorum composuit, unde appellata 'persona' sit, interpretatur; a personando enim id uocabulum factum esse coniectat. [2] Nam 'caput' inquit 'et os coperimento personae tectum undique unaque tantum uocis emittendae uia peruium, quoniam non uaga neque diffusa est, <set> in unum tantummodo exitum collectam coactamque uocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare uocem facit, ob eam causam "persona" dicta est "o" littera propter uocabuli formam productiore.'

 

 

CAPITVLVM VIII

Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat

Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus;

deque ἐτυμολογίαι uocis eius.

 

[1] Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat

subcinctus trabea laeuaque ancile gerebat.

 

In his uersibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animaduerterit deesse aliquid hisce uerbis:

 

ipse Quirinali lituo.

 

[2] 'Nam si nihil' inquit 'deesse animaduerterimus, uidetur ita dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est' inquit 'absurdissimum; quippe cum lituus sit uirga breuis in parte, qua robustior est, incurua, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo" uideri potest?'

[3] Immo ipse Hyginus parum animaduertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. [4] Veluti cum dicitur 'M. Cicero homo magna eloquentia' et 'Q. Roscius histrio summa uenustate', non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. [5] Vt Vergilius alio in loco:

 

uictorem Buten inmani corpore,

 

id est corpus inmane habentem, et item alibi:

 

in medium geminos inmani pondere caestus

proiecit

 

ac similiter:

 

domus sanie dapibusque cruentis,

intus opaca, ingens.

 

[6] Sic igitur id quoque uideri dictum debet: 'Picus Quirinali lituo erat', sicuti dicimus: 'statua grandi capite erat'. [7] Et 'est' autem et 'erat' et 'fuit' plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.

[8] Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animaduertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; [9] utrumque enim pari forma et pariter incuruum est. [10] Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico uerbo:

 

λίγξε βιός,

 

necesse est ita accipi, ut uirga auguralis a tubae similitudine lituus uocetur. [11] Vtitur autem uocabulo isto Vergilius et pro tuba:

 

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

 

 

CAPITVLVM IX

Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.

 

[1] Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adoleuisset, item nihil fari quibat. [2] Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius bello magno uictum et urbe, in qua erat, capta hostis gladio educto regem esse ignorans inuaderet, diduxit adulescens os clamare nitens eoque nisu atque impetu spiritus uitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. [3] Tum et hostis gladium reduxit, et rex uita donatus est, et adulescens loqui prorsum deinceps incepit. [4] Herodotus in historiis huius memoriae scriptor est, eiusque uerba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: Ἄνθρωπε, μὴ κτεῖνε Κροῖσον.

[5] Sed et quispiam Samius athleta, – nomen illi fuit Ἐχεκλοῦς – cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse. [6] Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et aduersarios non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animaduertisset, repente in eum, qui id faciebat, uidere sese, quid faceret, magnum inclamauit. Atque is oris uinculo solutus per omne inde uitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.

 

 

CAPITVLVM X

De argumentis, quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur,

a nobis 'reciproca' dici possunt.

 

[1] Inter uitia argumentorum longe maximum esse uitium uidetur, quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt. [2] Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde 'reciproca' appellauerunt. [3] Id autem uitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra conuertique in eum potest, a quo dictum est, et utrimque pariter ualet; quale est peruolgatum illud, quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt aduersus Euathlum, discipulum suum.

[4] Lis namque inter eos et controuersia super pacta mercede haec fuit. [5] Euathlus, adulescens diues, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit. [6] Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiuerat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim, priusquam disceret, pepigitque, ut relicum dimidium daret, quo primo die causam apud iudices orasset et uicisset. [7] Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset <et> in studio quidem facundiae abunde promouisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id uideretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum: [8] petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.

[9] Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia uenissent, tum Protagoras sic exorsus est: 'Disce,' inquit 'stultissime adulescens, utroque id modo fore, uti reddas, quod peto, siue contra te pronuntiatum erit siue pro te. [10] Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego uicero; sin uero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu uiceris.'

[11] Ad ea respondit Euathlus: 'Potui' inquit 'huic tuae tam ancipiti captioni isse obuiam, si uerba non ipse facerem atque alio patrono uterer. [12] Sed maius mihi in ista uictoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto uinco. [13] Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore, uti non reddam, quod petis, siue contra me pronuntiatum fuerit siue pro me. [14] Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego uicero; sin contra me pronuntiauerint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non uicero.'

[15] Tum iudices dubiosum hoc inexplicabileque esse, quod utrimque dicebatur, rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt. [16] Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis uersute excogitatae frustratus fuit.

 

 

CAPITVLVM XI

Biantis de re uxoria syllogismum non

posse uideri ἀντιστρέφειν.

 

[1] Existimant quidam etiam illud Biantis, uiri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud, de quo dixi modo, ἀντιστρέφον. [2] Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere, an uitam uiuere caelibem: ἤτοι inquit καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἐκάτερον δὲ οὐ ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα.

[3] Sic autem hoc rursum conuertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα. [4] Sed minime hoc esse uidetur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conuersum frigidius est infirmiusque. [5] Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei, qui duxerit. [6] Qui conuertit autem, non ab eo se defendit incommodo, quod adest, sed carere se altero dicit, quod non adest. [7] Satis est autem tuendae sententiae, quam Bias dixit, quod eum, qui duxit uxorem, pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινήν habeat aut ποινήν.

[8] Sed Fauorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius, quo Bias usus est, cuius prima protasis est: ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctiuum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus, quae diiunguntur, uerum esse, quod in proloquio diiunctiuo necessarium est. [9] Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae uidentur. [10] 'Est autem' inquit 'tertium quoque inter duo ista, quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit. [11] Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio uacat; [12] qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti uocabulo "stata" dicitur, quae neque κοινή futura sit neque ποινή.' [13] Quam formam modicam et modestam Fauorinus non mi hercule inscite appellabat 'uxoriam'. [14] Ennius autem in ista, quam dixit, tragoedia eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse, quae stata forma forent.

 

 

CAPITVLVM XII

De nominibus deorum populi Romani

Diouis et Vediouis.

 

[1] In antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animaduertimus: [2] 'Diouis' et 'Vediouis'; est autem etiam aedes Vediouis Romae inter arcem et Capitolium. [3] Eorum nominum rationem esse hanc comperi: [4] 'Iouem' Latini ueteres a 'iuuando' appellauere eundemque alio uocabulo iuncto 'patrem' dixerunt. [5] Nam quod est elisis aut inmutatis quibusdam litteris 'Iupiter', id plenum atque integrum est 'Iouispater'. Sic et 'Neptunuspater' coniuncte dictus est <et> 'Saturnuspater' et 'Ianuspater' et 'Marspater' – hoc enim est 'Marspiter' – itemque Iouis 'Diespiter' appellatus, id est diei et lucis pater. [6] Idcircoque simili nomine Iouis 'Diouis' dictus est et 'Lucetius', quod nos die et luce quasi uita ipsa afficeret et iuuaret. [7] 'Lucetium' autem Iouem Cn. Naeuius in libris belli Poenici appellat.

[8] Cum Iouem igitur et Diouem a iuuando nominassent, eum contra deum, qui non iuuandi potestatem, sed uim nocendi haberet – nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant – , 'Vediouem' appellauerunt dempta atque detracta iuuandi facultate. [9] 'Ve' enim particula, quae in aliis atque aliis uocabulis uaria, tum per has duas litteras, tum 'a' littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diuersum capit. [10] Nam et augendae rei et minuendae ualet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit, ut quaedam uocabula, quibus particula ista praeponitur, ambigua sint et utroqueuersum dicantur, ueluti 'uescum', 'uehemens' et 'uegrande', de quibus alio in loco uberiore tractatu facto admonuimus; 'uesani' autem et 'uecordes' ex una tantum parte dicti, quae priuatiua est, quam Graeci κατὰ στέρησιν dicunt.

[11] Simulacrum igitur dei Vediouis, quod est in aede, de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt uidelicet partae ad nocendum. [12] Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano capra, eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat.

[13] Propterea Vergilium quoque aiunt multae antiquitatis hominem sine ostentationis odio peritum numina laeua in georgicis deprecari significantem uim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuuando potentem. Versus Vergilii sunt:

 

in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem

numina laeua sinunt auditque uocatus Apollo.

 

[14] In istis autem diis, quos placari oportet, uti mala a nobis uel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.

 

 

CAPITVLVM XIII

De officiorum gradu atque ordine moribus

populi Romani obseruato.

 

[1] Seniorum hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque ueterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit praesente et audiente me de gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur, quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non consentiebatur. [2] Conueniebat autem facile constabatque ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque.

[3] Huius moris obseruationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus. [4] M. Cato in oratione, quam dixit apud censores in Lentulum, ita scripsit: 'Quod maiores sanctius habuere defendi pupillos quam clientem non fallere. Aduersus cognatos pro cliente testatur, testimonium aduersus clientem nemo dicit. Patrem primum, postea patronum proximum nomen habuere.'

[5] Masurius autem Sabinus in libro iuris ciuilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: 'In officiis apud maiores ita obseruatum est: primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Aequa causa feminae uiris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam aduersus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti in eadem causa pupillo aderant.'

[6] Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione, quam pro Bithynis dixit, hoc principio usus est: 'Vel pro hospitio regis Nicomedis uel pro horum necessitate, quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet, quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.'

 

 

CAPITVLVM XIV

Quod Apion, doctus homo, qui 'Plistonices' appellatus

est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese

mutuam ex uetere notitia hominis et leonis.

 

[1] Apion, qui 'Plistonices' appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque uaria scientia fuit. [2] Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme, quae mirifica in Aegypto uisuntur audiunturque, historia comprehenditur. [3] Sed in his, quae uel audisse uel legisse sese dicit, fortassean uitio studioque ostentationis sit loquacior – est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui uenditator – ; [4] hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma uidisse oculis suis confirmat.

[5] 'In circo maximo' inquit 'uenationis amplissimae pugna populo dabatur. [6] Eius rei, Romae cum forte essem, spectator' inquit 'fui. [7] Multae ibi saeuientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque inuisitata aut forma erat aut ferocia. [8] Sed praeter alia omnia leonum' inquit 'immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. [9] Is unus leo corporis impetu et uastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque ceruicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese conuerterat. [10] Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus seruus uiri consularis; ei seruo Androclus nomen fuit. [11] Hunc ille leo ubi uidit procul, repente' inquit 'quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit. [12] Tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande mouet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. [13] Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. [14] Tum quasi mutua recognitione facta laetos' inquit 'et gratulabundos uideres hominem et leonem.'

[15] Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset. [16] Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. [17] 'Cum prouinciam' inquit 'Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis uerberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. [18] Tum sole medio' inquit 'rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque in eam me penetro et recondo. [19] Neque multo post ad eandem specum uenit hic leo debili uno et cruento pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque uulneris commiserantia.' [20] Atque illic primo quidem conspectu aduenientis leonis territum sibi et pauefactum animum dixit. [21] 'Sed postquam introgressus' inquit 'leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, uidet me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia uisus est. [22] Ibi' inquit 'ego stirpem ingentem uestigio pedis eius haerentem reuelli conceptamque saniem uolnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccaui penitus atque detersi cruorem. [23] Illa tunc mea opera et medella leuatus pede in manibus meis posito recubuit et quieuit, [24] atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et uictu uiximus. [25] Nam, quas uenabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam. [26] Sed ubi me' inquit 'uitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in uenatum profecto reliqui specum et uiam ferme tridui permensus a militibus uisus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. [27] Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curauit. [28] Intellego autem' inquit 'hunc quoque leonem me tunc separato captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.'

[29] Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. [30] 'Postea' inquit 'uidebamus Androclum et leonem loro tenui reuinctum urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obuios dicere: "Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis".'

 

 

CAPITVLVM XV

Corpusne sit uox an ἀσώματον,

uarias esse philosophorum sententias.

 

[1] Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit uox an incorporeum. [2] Hoc enim uocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον. [3] Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graece definitur: τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. [4] Quam definitionem significare uolens Lucretius poeta ita scripsit:

 

tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res.

 

[5] Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον. [6] Sed uocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera; [7] Plato autem non esse uocem corpus putat: 'non enim percussus' inquit 'aer, sed plaga ipsa atque percussio, id uox est'. [8] Democritus ac deinde Epicurus ex indiuiduis corporibus uocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum uerbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant. [9] Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus uel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem uitae pertinens aut finem ullum quaerendi uideremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:

 

philosophandum est paucis; nam omnino haud placet.

 

 

CAPITVLVM XVI

De ui oculorum deque uidendi rationibus.

 

[1] De uidendi ratione deque cernendi natura diuersas esse opiniones philosophorum animaduertimus. [2] Stoici causas esse uidendi dicunt radiorum ex oculis in ea, quae uideri queunt, emissionem aerisque simul intentionem. [3] Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum uidendi putat. [4] Plato existimat genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque coniunctum continuatumque uel cum luce solis uel cum alterius ignis lumine sua ui et externa nixum efficere, ut, quaecumque offenderit inlustraueritque, cernamus. [5] Sed hic aeque non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in eam ingurgitandum.

 

 

CAPITVLVM XVII

Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique uitent.

 

[1] Verrius Flaccus in quarto de uerborum significatu dies, qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos uulgus imperite 'nefastos' dicit, propter hanc causam dictos habitosque 'atros' esse scribit. [2] 'Vrbe' inquit 'a Gallis Senonibus recuperata L. Atilius in senatu uerba fecit Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam aduersus Gallos pugnaturum rem diuinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse; compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res diuina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod uideretur, statuerent. Pontifices decreuerunt nullum his diebus sacrificium recte futurum.'

[3] Ante diem quoque quartum Kalendas uel Nonas uel Idus tamquam inominalem diem plerique uitant. [4] Eius obseruationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet. [5] Nihil nos super ea re scriptum inuenimus, nisi quod Q. Claudius annalium quinto cladem illam pugnae Cannensis uastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.

 

 

CAPITVLVM XVIII

An quid et quantum differat historia ab annalibus;

superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum

Sempronii Asellionis primo.

 

[1] 'Historiam' ab 'annalibus' quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit 'historia', quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret; [2] eamque esse opinionem quorundam Verrius Flaccus refert in libro de significatu uerborum quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem uideri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesentium. [3] Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse, quod historiae sint, [4] historias non omnino esse id, quod annales sint: [5] sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse est hominem esse.

[6] Ita 'historias' quidem esse aiunt rerum gestarum uel expositionem uel demonstrationem uel quo alio nomine id dicendum est, 'annales' uero esse, cum res gestae plurium annorum obseruato cuiusque anni ordine deinceps componuntur. [7] Cum uero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco uocabulo ἐφημερίς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura uerba ascripsimus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit, ostenderemus.

[8] 'Verum inter eos', inquit 'qui annales relinquere uoluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo, quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα uocant. Nobis non modo satis esse uideo, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare.' [9] Paulo post idem Asellio in eodem libro: 'Nam neque alacriores' inquit 'ad rempublicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commouere quicquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit, et eo libro, quae in bello gesta sint, non praedicare autem interea quid senatus decreuerit aut quae lex rogatioue lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint, iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.'

 

 

CAPITVLVM XIX

Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

 

[1] Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum. [2] Quod per praetorem fit, 'adoptatio' dicitur, quod per populum, 'arrogatio'. [3] Adoptantur autem, cum a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, uindicantur; [4] adrogantur hi, qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt. [5] Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; [6] nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae 'curiata' appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, [7] quod in adrogando iuraretur. [8] Sed adrogari non potest, nisi iam uesticeps. 'Adrogatio' autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.

[9] Eius rogationis uerba haec sunt: 'Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei uitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita, uti dixi, ita uos, Quirites, rogo.'

[10] Neque pupillus autem neque mulier, quae in parentis potestate non est, adrogari possunt: quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant. [11] Libertinos uero ab ingenuis adoptari quidem iure posse Masurius Sabinus scripsit. [12] Sed id neque permitti dicit neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum inuadant. [13] 'Alioquin', inquit 'si iuris ista antiquitas seruetur, etiam seruus a domino per praetorem dari in adoptionem potest.' [14] Idque ait plerosque iuris ueteris auctores posse fieri scripsisse.

[15] Animaduertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpauisse, quod filius adoptiuos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. [16] Verba ex ea oratione haec sunt: 'In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, filium adoptiuum tam procedere, quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit uenire.'

 

 

CAPITVLVM XX

Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.

 

[1] 'Soloecismus' Latino uocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis 'inparilitas' appellatus uetustioribus Latinis 'stribiligo' dicebatur a uersura uidelicet et prauitate tortuosae orationis tamquam 'strobiligo' quaedam. [2] Quod uitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce uerbis definit: '"Soloecismus" est' inquit 'impar atque inconueniens compositura partium orationis.'

[3] Cum Graecum autem uocabulum sit 'soloecismus', an Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri solet. [4] Sed nos neque 'soloecismum' neque 'barbarismum' apud Graecorum idoneos adhuc inuenimus; [5] nam sicut βάρβαρον, ita σόλοικον dixerunt. [6] Nostri quoque antiquiores 'soloecum' facile, 'soloecismum' haut scio an umquam dixerunt. [7] Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua 'soloecismus' probe dicitur.

 

 

CAPITVLVM XXI

'Pluria' qui dicat et 'compluria' et 'compluriens',

non barbare dicere, sed Latine.

 

[1] 'Pluria' forte quis dixit sermocinans uir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio <se> ferens ostentandi neque quo 'plura' non dicendum putaret. [2] Est enim doctrina homo seria et ad uitae officia deuincta ac nihil de uerbis laborante. [3] Sed, opinor, assidua ueterum scriptorum tractatione inoleuerat linguae illius uox, quam in libris saepe offenderat.

[4] Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus uerborum, qui perpauca eademque a uolgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas partim rudes inchoatasque partim non probas easque quasi puluerem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat. [5] Sicut tunc amico nostro: 'barbare' inquit 'dixisti "pluria"; nam neque rationem uerbum hoc neque auctoritates habet.' [6] Ibi ille amicus ridens: 'amabo te,' inquit 'uir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, uelim doceas nos, cur "pluria" siue "compluria" – nihil enim differt – non Latine, sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius uerbi habemus praeter poetarum oratorumque ueterum multam copiam.' [7] Atque ille nimis arroganter: 'tibi' inquit 'habeas auctoritates istas ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas atque huic rationi respondeas. [8] Nullum enim uocabulum neutrum comparatiuum numero pluratiuo recto casu ante extremum "a" habet "i" litteram, sicuti "meliora, maiora, grauiora." Proinde igitur "plura", non "pluria" dici conuenit, ne contra formam perpetuam in comparatiuo "i" littera sit ante extremum "a".'

[9] Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus uerbis non dignum existimaret: 'Sinni' inquit 'Capitonis, doctissimi ueri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis. [10] Prima epistula scripta est ad Pacuuium Labeonem, cui titulus praescriptus est pluria, non plura dici debere. [11] In ea epistula rationes grammaticas posuit, per quas docet "pluria" Latinum esse, "plura" barbarum.

[12] Ad Capitonem igitur te dimittimus. [13] Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris, quod in ea epistula scriptum est, "pluria" siue "plura" absolutum esse et simplex, non, ut tibi uidetur, comparatiuum.'

[14] Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod, 'complures' cum dicimus, non comparatiue dicimus. [15] Ab eo autem, quod est 'compluria', aduerbium est factum 'compluriens'. [16] Id quoniam minus usitatum est, uersum Plauti subscripsi ex comoedia, quae Persa inscribitur:

 

quid metuis? – metuo hercle uero; sensi ego compluriens.

 

[17] Item M. Cato in IV. originum eodem in loco ter hoc uerbum posuit: 'Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros <in castris> occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.'