BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber IV

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI QUARTI

CAPITVLVM I

Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus uerbis 'penus' a Q. Scaeuola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.

 

[1] In uestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum Fauorino philosopho praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia de generibus et casibus uocabulorum disserens cum arduis superciliis uocisque et uultus grauitate composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum. [2] Tum aspiciens ad Fauorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset: '"penus" quoque' inquit 'uariis generibus dictum et uarie declinatum est. Nam et "hoc penus" et "haec penus" et "huius peni" et "penoris" ueteres dictauerunt; [3] "mundum" quoque muliebrem Lucilius in satirarum XVI. non uirili genere, ut ceteri, sed neutro appellauit his uerbis:

 

legauit quidam uxori mundum omne penumque.

atqui quid mundum, quid non? quis diuidet istuc?'

 

[4] Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Fauorinus et 'amabo,' inquit 'magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus. [5] Quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere "penum" dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus? [6] sed hoc plane indigeo discere, quid sit "penus" et qua fini id uocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in uenalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet uoce appellem.'

[7] 'Quaeris' inquit 'rem minime obscuram. Quis adeo ignorat "penum" esse uinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?' [8] 'Etiamne' inquit Fauorinus 'milium et panicum et glans et hordeum "penus" est? [9] sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi'; cumque ille reticens haereret, 'nolo' inquit 'hoc iam labores, an ista, quae dixi, "penus" appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire genere proposito et differentiis adpositis, quid sit "penus"?' 'Quod' inquit 'genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.' [10] 'Rem' inquit Fauorinus 'plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem peruolgatum est definitionem omnem ex genere et differentia consistere. [11] Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia.'

[12] Ac deinde ita exorsus est: 'Si' inquit 'ego te nunc rogem, ut mihi dicas et quasi circumscribas uerbis, cuiusmodi "homo" sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non, quid homo sit, dicere. Sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal mortale rationis et scientiae capiens uel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit "penus", dicas, non ut aliquid ex penu nomines.' [13] Tum ille ostentator uoce iam molli atque demissa: 'philosophias' inquit 'ego non didici neque discere adpetiui et, si ignoro, an hordeum ex "penu" sit aut quibus uerbis "penus" definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.'

[14] 'Scire,' inquit ridens iam Fauorinus 'quid "penus" sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. [15] Meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, "penum struere" uel "longam" uel "longo ordine"; utrumque enim profecto scis legi solitum. [16] Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem ueteres iuris magistri, qui "sapientes" appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit "penus". [17] Nam Quintum Scaeuolam ad demonstrandam penum his uerbis usum audio: "'Penus' est", inquit "quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias <aut matris familias> aut liberum patrisfamilias <aut familiae> eius, quae circum eos aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est. * * * , ut Mucius ait, 'penus' uideri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, 'penus' non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, 'penus' dicta est." [18] Haec ego,' inquit 'cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam ciuibus Romanis Latine loquentibus rem non <suo> uocabulo demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine appellare.'

[19] Sic Fauorinus sermones id genus communes a rebus paruis et frigidis abducebat ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.

[20] Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putaui Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum. [21] Masurius autem Sabinus in iuris ciuilis secundo etiam, quod iumentorum causa apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. [22] Ligna quoque et uirgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait uideri esse in penu. [23] Ex his autem, quae promercalia et usaria isdem in locis <essent>, esse ea sola penoris putat, quae satis sint usu annuo.

 

 

CAPITVLVM II

Morbus et uitium quid differat; et quam uim habeant uocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diuersaeque super ea re sententiae.

 

[1] In edicto aedilium curulium, qua parte de mancipiis uendundis cautum est, scriptum sic fuit: 'Titulus seruorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit, quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue solutus non sit.'

[2] Propterea quaesierunt iureconsulti ueteres, quod 'mancipium morbosum' quodue 'uitiosum' recte diceretur quantumque 'morbus' a 'uitio' differret. [3] Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem refert, quid esset 'morbus', hisce uerbis definisse: 'Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.' [4] Sed 'morbum' alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis 'morbum' esse, ueluti sit pthisis aut febris, partis autem, ueluti sit caecitas aut pedis debilitas. [5] 'Balbus autem' inquit 'et atypus uitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro uitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam uitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui uitiosus est non morbosus esse. Quamobrem, cum de homine morboso agetur, aeque' inquit 'ita dicetur: "quanto ob id uitium minoris erit".'

[6] De eunucho quidem quaesitum est, an contra edictum aedilium uideretur uenundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse. [7] Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum; [8] sues etiam feminae si sterilae essent et uenum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse. [9] De sterila autem muliere, si natiua sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. [10] Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si ualitudo eius offendisset exque ea uitium factum esset, ut concipere fetus non posset, tum sanam non uideri et esse in causa redhibitionis. [11] De myope quoque, qui 'luscitiosus' Latine appellatur, dissensum est; alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id uitium morbo contractum esset. [12] Eum uero, cui dens deesset, Seruius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negauit: 'nam et magna' inquit 'pars dente aliquo carent, neque eo magis plerique homines morbosi sunt, et absurdum admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.'

[13] Non praetereundum est id quoque in libris ueterum iurisperitorum scriptum esse 'morbum' et 'uitium' distare, quod 'uitium' perpetuum, 'morbus' cum accessu decessuque sit. [14] Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est contra Labeonis, quam supra dixi, sententiam.

[15] Verba Masuri Sabini apposui ex libro iuris ciuilis secundo: 'Furiosus mutusue cuiue quod membrum lacerum laesumue est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus uidet tam sanus est quam qui tardius currit.'

 

 

CAPITVLVM III

Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie 'paelex', quaeque eius uocabuli ratio sit.

 

[1] Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur nullis etiamtunc matrimoniis diuertentibus. [2] Seruius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse uisas scripsit, cum Spurius Caruilius, cui Ruga cognomentum fuit, uir nobilis, diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis uitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo uicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atque is Caruilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praeuertisse, quod iurare a censoribus coactus erat uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.

[3] 'Paelicem' autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: 'Paelex aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.'

'Paelex' autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίς. Vt pleraque alia, ita hoc quoque uocabulum de Graeco flexum est.

 

 

CAPITVLVM IV

Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum.

 

[1] Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque iure solita fieri scripsit Seruius Sulpicius in libro, quem scripsit de dotibus: [2] 'Qui uxorem' inquit 'ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium datum * * * iri; qui ducturus erat, itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur "sponsalia". Tunc, quae promissa erat, "sponsa" appellabatur, qui spoponderat ducturum, "sponsus". Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobrem data acceptaue non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae uidebatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum, qui spoponderat, <ei> qui stipulatus erat, condemnabat.'

[3] Hoc ius sponsaliorum obseruatum dicit Seruius ad id tempus, quo ciuitas uniuerso Latio lege Iulia data est. [4] Haec eadem Neratius scripsit in libro quem de nuptiis composuit.

 

 

CAPITVLVM V

Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: 'Malum consilium consultori pessimum est'.

 

[1] Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi uiri, de caelo tacta est. [2] Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant [3] eam rem contrariis religionibus procurare atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret. [4] Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque eam statuam, proinde ut uerae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene et prospere populo Romano cessit. [5] Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animaduersum uindicatumque fuerat, uersus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:

 

malum consilium consultori pessimum est.

 

[6] Ea historia de aruspicibus ac de uersu isto senario scripta est in annalibus maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo rerum memoria dignarum. [7] Videtur autem uersus hic de Graeco illo Hesiodi uersu expressus:

 

ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῶι βουλεύσαντι κακίστη.

 

 

CAPITVLVM VI

Verba ueteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint 'hostiae succidaneae', quid item 'porca paecidanea'; et quod Capito Ateius ferias quasdam 'praecidaneas' appellauit.

 

[1] Vt terram mouisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in ueteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias mouisse. [2] Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: 'Quod C. Iulius L. filius pontifex nuntiauit in sacrario <in> regia hastas Martias mouisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Ioui et Marti procuraret et ceteris dis, quibus uideretur, lactantibus. <Ibus> uti procurasset, satis habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.'

[3] Quod 'succidaneas' hostias senatus appellauit, quaeri solet, quid uerbum id significet. In Plauti quoque comoedia, quae Epidicus inscripta est, [4] super eodem ipso uerbo requiri audio in his uersibus:

 

men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,

ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?

 

[5] 'Succidaneae' autem 'hostiae' dicuntur 'ae' littera per morem compositi uocabuli in <'i'> litteram mutata quasi 'succaedaneae', appellatae, [6] quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, 'succidaneae' nominatae <'i'> littera scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac uoce barbare corripere.

[7] Eadem autem ratione uerbi 'praecidaneae' quoque hostiae dicuntur, quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur. [8] 'Porca' etiam 'praecidanea' appellata, quam piaculi gratia ante fruges nouas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgauerant aut aliter eam rem, quam oportuerat, procurauerant.

[9] Sed porcam et hostias quasdam 'praecidaneas', sicuti dixi, appellari uolgo notum est, ferias 'praecidaneas' dici id, opinor, a uolgo remotum est. [10] Propterea uerba Atei Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio iure composuit, scripsi: 'Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decreuit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.'

 

 

CAPITVLVM VII

De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.

 

[1] Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit. [2] Is 'Hannibalem' et 'Hasdrubalem' et 'Hamilcarem' ita pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios ueteres eo modo pronuntiasse affirmat, [3] solius tamen Ennii uersum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.

[4] Eum uersum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. [5] Versus Ennii, quem dixit, ita est:

 

quaque propter Hannibalis copias considerat.

 

 

CAPITVLVM VIII

Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine

auaro dixerit, quem cum odisset inimicusque esset,

designandum tamen consulem curauit.

 

[1] Fabricius Luscinus magna gloria uir magnisque rebus gestis fuit. [2] P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et auaritia acri erat. [3] Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit. [4] Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus deferretur. [5] Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem auarum, cui esset inimicissimus, creari <consulem uellet, [6] 'malo,' inquit 'ciuis me> compilet, quam hostis uendat'.

[7] Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum censor Fabricius senatu mouit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet. [8] Id autem, quod supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino gratias agenti, quod <ope> eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo de oratore.

 

 

CAPITVLVM IX

Quid significet proprie 'religiosus'; et in quae diuerticula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.

 

[1] Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo commentariorum grammaticorum uersum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:

 

religentem esse oportet, religiosus ne fuas,

 

cuius autem id carmen sit, non scribit. [2] Atque in eodem loco Nigidius: 'Hoc' inquit 'inclinamentum semper huiuscemodi uerborum, ut "uinosus", "mulierosus", "religiosus", significat copiam quandam inmodicam rei, super qua dicitur. Quocirca "religiosus" is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligauerat, eaque res uitio assignabatur.'

[3] Sed praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diuerticulo significationis 'religiosus' pro casto atque obseruanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus. [4] Simili autem modo illa quoque uocabula ab eadem profecta origine diuersum significare uidentur: 'religiosi dies' et 'religiosa delubra'. [5] 'Religiosi' enim 'dies' dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res diuinas facere et rem quampiam nouam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum praue et perperam 'nefastos' appellat. [6] Itaque M. Cicero in libro epistularum nono ad Atticum 'maiores' inquit 'nostri funestiorem diem esse uoluerunt Aliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in uolgus ignotus'. [7] Idem tamen M. Tullius in oratione de accusatore constituendo 'religiosa delubra' dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis uenerationisque plena. [8] Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit: '"religiosum"' inquit 'est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est; uerbum a "relinquendo" dictum, tamquam "caerimoniae" a "carendo".' [9] Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra, quae non uolgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reuerenda et reformidanda sunt magis quam inuolganda: [10] sed dies 'religiosi' dicti, quos ex contraria causa propter ominis diritatem relinquimus. [11] [Et Terentius (Heauton timorumenos, 228):

 

tum, quod dem, recte est; nam nihil esse mihi religio est dicere.]

 

[12] Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, ut 'uinosus', 'mulierosus', 'morosus', 'uerbosus', 'famosus', cur 'ingeniosus' et 'formosus' et 'officiosus', quae pariter ab ingenio et forma et officio inclinata sunt, cur etiam 'disciplinosus', 'consiliosus', 'uictoriosus', quae M. Cato ita figurauit, cur item 'facundiosa', quod Sempronius Asellio XIII rerum gestarum ita scripsit: 'facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent', cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius? [13] Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque uarii, et uerba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et inuidiosast, neque laudabilia neque utilia sunt; [14] ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et uictoria et facundia sicut ipsae uirtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.

 

 

CAPITVLVM X

Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu

sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis

et M. Catonis diem dicendo eximentis.

 

[1] Ante legem, quae nunc de senatu habendo obseruatur, ordo rogandi sententias uarius fuit. [2] Alias primus rogabatur, qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias, qui designati consules erant; [3] quidam e consulibus studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is uisum erat, honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant. [4] Obseruatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret. [5] C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat Pompeium rogare.

[6] Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert itaque se ex patrono suo audisse scribit. [7] Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio senatorio composuit, scriptum reliquit.

[8] In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: 'C.' inquit 'Caesar consul M. Catonem sententiam rogauit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica uidebatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid uellet aliae rei et quoad uellet. Caesar consul uiatorem uocauit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac' inquit 'inuidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.'

 

 

CAPITVLVM XI

Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.

 

[1] Opinio uetus falsa occupauit et conualuit Pythagoram philosophum non esitauisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant. [2] Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit:

 

καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν ἀνιῶντος ἐδεστοῦ

κἀγώ, Πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω.

 

[3] Ex eadem item opinione M. Cicero in libro de diuinatione primo haec uerba posuit: 'Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba uescerentur, quae res habet inflationem magnam tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.'

[4] Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, uir litterarum ueterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro, quem de Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim aluum et leuigaret. [5] Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν· λειάντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῶι.

[6] Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus uictitasse idem Aristoxenus refert. [7] Quem rem uidetur cognouisse e Xenophilo Pythagorico, familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae * * * . [8] Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet. [9] Videtur autem de κυάμωι non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, uersus hic inuenitur:

 

δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι.

 

[10] Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum dici, ut a uulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et geniturae humanae uim praebeant; idcircoque Empedoclen uersu isto non a fabulo edendo, sed a rei ueneriae proluuio uoluisse homines deducere.

[11] Plutarchus quoque, homo in disciplinis graui auctoritate, in primo librorum, quos de Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam. [12] Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: Ἀριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν τοὺς Πυθαγορικούς, χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. [13] Ἀκαλήφη autem est animal marinum, quod 'urtica' appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos Plutarchus in Symposiacis dicit.

[14] Pythagoram uero ipsum sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his, quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerat Alco.

 

 

CAPITVLVM XII

Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus

monumentis repertae memoria dignae.

 

[1] Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque arauerat neque purgauerat, siue quis arborem suam uineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium, censoresque aerarium faciebant. [2] Item, quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum uisus erat, 'inpolitiae' notabatur; id uerbum significat, quasi tu dicas 'incuriae'. [3] Cuius rei utriusque auctoritates sunt, et M. Cato id saepenumero adtestatus est.

 

 

CAPITVLVM XIII

Quod incentiones quaedam tibiarum certo

modo factae ischiacis mederi possunt.

 

[1] Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, [2] ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inueni. [3] Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur * * * , in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. [4] Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea uitiis quoque aut medellis animorum et corporum.

 

 

CAPITVLVM XIV

Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium

et Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum,

ad quos a Manilia prouocatum est.

 

[1] Cum librum IX Atei Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum uisum est grauitatis antiquae plenum. [2] Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit. [3] Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, uulnusque ex eo lapide ostendebat. [4] Manilia ad tribunos plebi prouocauit. [5] Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas uenisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum ui inrumperet, lapidibus depulsum. [6] Tribuni decreuerunt aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum uenire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret, intercesserunt.

 

 

CAPITVLVM XV

Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui

eius cum insectatione maligni reprehenderint.

 

[1] Elegantia orationis Sallustii uerborumque fingendi et nouandi studium cum multa prorsus inuidia fuit, multique non mediocri ingenio uiri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne uellicant. Nonnulla tamen uideri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat eam speciem quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt: [2] 'Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum uidetur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique, quae delicta reprehenderis, maliuolentia et inuidia dicta putant. Vbi de magna uirtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra, ueluti ficta, pro falsis ducit.' [3] 'Proposuit' inquiunt 'dicturum causas, quamobrem uideatur esse arduum res gestas scribere; atque ibi cum primam causam <dixerit, dein non alteram causam>, sed querellas dicit. [4] Non enim causa uideri debet, cur historiae opus arduum sit, quod hi, qui legunt, aut inique interpretantur quae scripta sunt, aut uera esse non credunt.' [5] Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam rem dicendam aiunt quam 'arduam'; quia, quod est arduum, sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.

[6] Haec illi maliuoli reprehensores dicunt. Sed 'arduum' Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, quod Graeci χαλεπόν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum uerborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.

 

 

CAPITVLVM XVI

De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis ueterum relata.

 

[1] M. Varronem et P. Nigidium, uiros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam 'senatuis' et 'domuis' et 'fluctuis', qui est patrius casus ab eo, quod est 'senatus', 'domus'<, 'fluctus'>; huic 'senatui', <'domui',> 'fluctui' ceteraque is consimilia pariter dixisse. [2] Terentii quoque comici uersus in libris ueteribus itidem scriptus est:

 

eius anuis causa, opinor, quae est emortua.

[3] Hanc eorum auctoritatem quidam e ueteribus grammaticis ratione etiam firmare uoluerunt, quod omnis datiuus singularis 'i' littera finitus, si non similis est genetiui singularis, 's' littera addita genetiuum singularem facit, ut 'patri patris', 'duci ducis', 'caedi caedis'. [4] 'Cum igitur' inquiunt 'in casu dandi "huic senatui" dicamus, genetiuus ex eo singularis "senatuis" est, non "senatus".' [5] Et non omnes concedunt in casu datiuo 'senatui' magis dicendum quam 'senatu'. [6] Sicuti Lucilius in eodem casu 'uictu' et 'anu' dicit, non 'uictui' nec 'anui', in hisce uersibus:

 

quod sumptum atque epulas uictu praeponis honesto

 

et alio in loco: 'anu noceo' inquit. [7] Vergilius quoque in casu dandi 'aspectu' dicit, non 'aspectui':

 

teque aspectu ne subtrahe nostro

 

et in georgicis:

 

quod nec concubitu indulgent.

 

[8] C. etiam Caesar, grauis auctor linguae Latinae, in Anticatone: 'unius' inquit 'arrogantiae, superbiae dominatuque.' Item in Dolabellam actionis I. lib. I.: 'Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.' [9] In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine <'i'> littera dicenda censet.

 

 

CAPITVLVM XVII

De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

 

[1] Lucilii ex XI. uersus sunt:

 

Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus

lustrum illo censore malum infelixque fuisse.

 

'Obiciebat' 'o' littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt, ut ratio numeri salua sit. [2] Idem infra:

 

conicere in uersus dictum praeconis uolebam

Grani.

 

In hac quoque primi uerbi praepositione <'o'> ob eandem causam producunt. [3] Item XV:

 

subicit huic humilem et suffercitus posteriorem,

 

'subicit' 'u' littera longa legunt, quia primam syllabam breuem esse in uersu heroico non conuenit. [4] Item apud Plautum in Epidico 'con' syllabam productam pronuntiant:

 

age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice.

 

[5] Apud Vergilium quoque 'subicit' uerbum produci a plerisque audio:

 

etiam Parnasia laurus

parua sub ingenti matris se subicit umbra.

 

[6] Sed neque 'ob' neque 'sub' praepositio producendi habet naturam, neque item <'con'>, nisi cum eae litterae secuntur, quae in uerbis 'constituit' et 'confecit' secundum eam primae sunt, uel cum eliditur <ex> ea 'n' littera, sicut Sallustius: 'faenoribus' inquit 'copertus.' [7] In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his uerbis per duo <'i'>, non per unum scribenda est. [8] Nam uerbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est 'icio', sed 'iacio', et praeteritum non 'icit' facit, sed 'iecit'. Id ubi compositum est, 'a' littera in 'i' mutatur, sicuti fit in uerbis 'insilio' et 'incipio', atque ita uim consonantis capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam breuem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in uersu et ratio in pronuntiatu manet.

[9] Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, <quod> apud Vergilium in sexto positum inuenimus:

 

eripe me his, inuicte, malis aut tu mihi terram

inice,

 

sic esse 'iniice', ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, <ut> in hoc quoque uerbo 'in' praepositionem metri gratia protendat.

[10] Quaerimus igitur, in 'obicibus' 'o' littera qua ratione intendatur, cum id uocabulum factum sit a uerbo 'obiicio' et nequaquam simile sit, quod a uerbo 'moueo' 'motus' 'o' littera longa dicitur. [11] Equidem memini Sulpicium Apollinarem, uirum praestanti litterarum scientia, 'obices' et 'obicibus' 'o' littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere:

 

qua ui maria alta tumescant

obicibus ruptis;

 

[12] sed ita, ut diximus, 'i' litteram, quae in <hoc> uocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.

[13] Congruens igitur est, ut 'subices' etiam, quod proinde ut 'obices' compositum est, 'u' littera breui dici oporteat. [14] Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, 'subices' pro aere alto ponit, qui caelo subiectus est, in his uersibus:

 

per ego deum sublimas subices

humidas, unde oritur imber sonitu saeuo et spiritu;

 

plerosque omnes tamen legere audias 'u' littera producta. [15] Id ipsum autem uerbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione, quam de consulatu suo habuit: 'ita nos' inquit 'fert uentus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum.' Et Pacuuius item in Chryse:

 

Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit.

 

 

CAPITVLVM XVIII

De P. Africano superiore sumpta quaedam

ex annalibus memoratu dignissima.

 

[1] Scipio Africanus antiquior quanta uirtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. [2] Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis:

[3] Cum M. Naeuius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali uiro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas uitae suae atque gloria postulabat: 'memoria,' inquit 'Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio uestro inimicissimum magno proelio uici in terra Africa pacemque et uictoriam uobis peperi inspectabilem. Non igitur simus aduersum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Ioui optimo maximo gratulatum.' [4] Id cum dixisset, auertit et ire in Capitolium coepit. [5] Tum contio uniuersa, quae ad sententiam de Scipione ferendam conuenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. [6] Fertur etiam oratio, quae uidetur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non ueram, non eunt infitias, quin haec quidem uerba fuerint, quae dixi, Scipionis.

[7] Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; [8] fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea prouincia legatus. [9] Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; [10] illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. [11] 'Sed enim id iam non faciam' inquit 'nec me ipse afficiam contumelia' [12] eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit aegre passus, quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur.

 

 

CAPITVLVM XIX

Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando uictu puerorum inpubium.

 

[1] Pueros inpubes conpertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad ueterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere. [2] Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in logistorico scripsit, qui inscriptus est Catus aut de liberis educandis.

 

 

CAPITVLVM XX

Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.

 

[1] Inter censorum seueritates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae. [2] Vnum est huiuscemodi: [3] Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; uerba erant ita concepta: 'Vt tu ex animi tui sententia uxorem habes?' Qui iurabat, cauillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit. [4] Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum ita, uti mos erat, censor dixisset 'ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?', [5] 'habeo equidem' inquit 'uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.' [6] Tum censor eum, quod intempestiue lasciuisset, in aerarios rettulit causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.

[7] Altera seueritas eiusdem sectae disciplinaeque est. [8] Deliberatum est de nota eius, qui ad censores ab amico aduocatus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitauit atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset uagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. [9] Sed cum ille deiurasset inuitissimum sese ac repugnantem oscitatione uictum tenerique eo uitio, quod 'oscedo' appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est. [10] Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione, quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.

[11] Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali seuere factum: 'Censores' inquit 'Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum uiderunt et "cur" inquiunt "ita est, ut tu sis quam equus curatior?" "Quoniam" inquit "ego me curo, equum Statius nihili seruos." Visum est parum esse reuerens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est.'

[12] 'Statius' autem seruile nomen fuit. Plerique apud ueteres serui eo nomine fuerunt. [13] Caecilius quoque ille comoediarum poeta inclutus seruus fuit et propterea nomen habuit 'Statius'. Sed postea uersum est quasi in cognomentum, appellatusque est 'Caecilius Statius'.