Aulus Gellius
ca. 130 - post 170
|
Noctes Atticae
Liber III
|
___________________________________________________
|
|
LIBRI TERTIICAPITVLVM IQuaesitum atque tractatum, quam ob causamSallustius auaritiam dixerit non animum modo uirilem,sed corpus quoque ipsum effeminare.
[1] Hieme iam decendente apud balneas Titias in area subcalido sole cum Fauorino philosopho ambulabamus, atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat. [2] Cumque haec uerba ex eo libro lecta essent: 'Auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit; ea quasi uenenis malis inbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur', [3] tum Fauorinus me aspiciens 'quo' inquit 'pacto corpus hominis auaritia effeminat? quid enim istuc sit, quod animum uirilem ab ea effeminari dixit, uideor ferme assequi; set quonam modo corpus quoque hominis effeminet, nondum reperio.' [4] 'Et ego' inquam 'longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.'[5] Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Fauorini, qui uidebatur esse in litteris ueterator, 'Valerium' inquit 'Probum audiui hoc dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere uellet hominem auaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex animo et corpore est.' [6] 'Numquam,' inquit Fauorinus 'quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, uel subtilissimum breuitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.'[7] Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus. [8] Is quoque a Fauorino rogatus, ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi uerbis usus est: [9] 'Quorum' inquit 'auaritia mentem tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere uitae occupatos uidemus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque uirilis exercendique corporis studium relictui sit. [10] Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum uigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, "effeminatur".'[11] Tum Fauorinus legi denuo uerba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, 'quid igitur' inquit 'dicimus, quod multos uidere est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse uegeto ac ualenti?' [12] Tum ille ita respondit non hercle inscite. 'Quisquis' inquit 'est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum uel studio uel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum. [13] Nam si auaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque uirtutis neque uirium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id uere dici potest effeminando esse et animo et corpori, qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.' [14] Tum Fauorinus: 'aut hoc,' inquit 'quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio auaritiae plus, quam oportuit, eam criminatus est.'
CAPITVLVM IIQuemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postue eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui ciuiles nominantur et usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod rationem ciuilis anni non habuerit.
[1] Quaeri solitum est, qui noctis hora tertia quartaue siue qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne, quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est. [2] M. Varro in libro rerum humanarum, quem de diebus scripsit: 'homines', inquit 'qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis uiginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.' [3] Quibus uerbis ita uidetur dierum obseruationem diuisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra uero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die uideri natum, qui post eam noctem diluxerit.[4] Athenienses autem aliter obseruare idem Varro in eodem libro scripsit eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere. [5] Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare; [6] multos uero in terra Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; 'quod quidem' inquit 'nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis uideri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.'[7] Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. [8] Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna; sed ea, quae inter noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus; [9] quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur, qui proximus eam noctem inlucescit. [10] Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse obseruationem docet: nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id, super quo auspicauerunt, agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridialem solem agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur. [11] Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem reuertuntur, non uidentur afuisse unum diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi parte aliqua illius in urbe Roma sunt.[12] <Q.> quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: [13] non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.[14] Ista autem omnia de dierum temporibus et finibus <ad> obseruationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris ueterum inueniremus, non dubitabamus, quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta ueteris ritus significatione:
[15] 'torquet' inquit 'medios nox umida cursus,et me saeuus equis oriens afflauit anhelis.'
[16] His enim uersibus oblique, sicuti dixi, admonere uoluit diem, quem Romani 'ciuilem' appellauerunt, a sexta noctis hora oriri.
CAPITVLVM IIIDe noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce uerae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in carcere fabulas scriptitarint.
[1] Verum esse comperior, quod quosdam bene litteratos homines dicere audiui, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis, quae dicuntur 'ambiguae', crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. [2] Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum uidemus. [3] Nam praeter illas unam et uiginti, quae 'Varronianae' uocantur, quas idcirco a ceteris segregauit, quoniam dubiosae non erant, set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probauit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto uindicauit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. [4] Nam cum in illis una et uiginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitauit, quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitauerit, si uel hos solos ex ea fabula uersus cognouerit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus. [5] Parasitus ibi esuriens haec dicit:
ut illum di perdant, primus qui horas repperit,quique adeo primus statuit hic solarium!qui mihi comminuit misero articulatim diem.nam me puero uenter erat solariummulto omnium istorum optimum et uerissimum:ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat.nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet;itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis,maior pars populi aridi reptant fame.
[6] Fauorinus quoque noster, cum Neruulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia uersum hunc:
scrattae, scrupedae, strittiuillae sordidae,
delectatus faceta uerborum antiquitate meretricum uitia atque deformitates significantium: 'uel unus hercle' inquit 'hic uersus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse'.[7] Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum – nomen est id comoediae, quam Plauti esse quidam non putant – , haut quicquam dubitauimus, quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina. [8] Ex qua duo hos uersus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:
nunc illud est, quod 'responsum Arreti' ludis magnis dicitur:peribo, si non fecero, si faxo, uapulabo.
[9] M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii uerba haec ponit: 'Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis compressa nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.'[10] In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae <illae> 'Plauti' inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.[11] Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; [12] sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et uiginti eius esse solas existimauit. [13] Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non uidentur et nomini eius addicuntur, ueterum poetarum fuerint et ab eo retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. [14] Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum uictum ad circumagendas molas, quae 'trusatiles' appellantur, operam pistori locasset.[15] Sicuti de Naeuio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes ciuitatis de Graecorum poetarum more dicta in uincula Romae a triumuiris coniectus esset. Vnde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his, quas supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat, diluisset.
CAPITVLVM IVQuod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
[1] In libris, quos de uita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animaduertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphauerat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque non candida ueste uti neque fuisse cultu solito reorum. [2] Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset, mirabamur. [3] Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles uiros barbam in eiusmodi aetate rasitauisse, idcircoque plerasque imagines ueterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas uidemus.
CAPITVLVM VDeliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter.
[1] Plutarchus refert Arcesilaum philosophum uehementi uerbo usum esse de quodam nimis delicato diuite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. [2] Nam cum uocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae uoluptatisque plenos uideret: 'nihil interest,' inquit 'quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus'.
CAPITVLVM VIDe ui atque natura palmae arboris, quod lignumex ea ponderibus positis renitatur.
[1] Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problematorum et Plutarchus in octauo symposiacorum dicit. [2] 'Si super palmae' inquiunt 'arboris lignum magna pondera inponas ac tam grauiter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed aduersus pondus resurgit et sursum nititur recuruaturque'; [3] 'propterea' inquit Plutarchus 'in certaminibus palmam signum esse placuit uictoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.'
CAPITVLVM VIIHistoria ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici uirtutem cum Spartano Leonida aequiperat.
[1] Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.[2] Id profecto est ad hanc ferme sententiam: [3] Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obuiam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. [4] Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. [5] Tribunus ad consulem uenit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum. [6] 'Censeo,' inquit 'si rem seruare uis, faciundum, ut quadringentos aliquos milites ad uerrucam illam' – sic enim Cato locum editum asperumque appellat – 'ire iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes profecto ubi id uiderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praeuertentur unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur. [7] Tunc interea occupatis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. Alia nisi haec salutis uia nulla est.' [8] Consul tribuno respondit consilium quidem istud aeque prouidens sibi uiderier; 'sed istos' inquit 'milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit, qui ducat?' [9] 'Si alium' inquit tribunus 'neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do.' [10] Consul tribuno gratias laudesque agit. [11] Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. [12] Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in expectando sunt. [13] Sed ubi apparuit ad eam uerrucam occupandam iter intendere, mittit aduersum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in exercitu uiros habuit strenuissimos. [14] Romani milites circumueniuntur, circumuenti repugnant; fit proelium diu anceps. [15] Tandem superat multitudo. [16] Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. [17] Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit.[18] Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, diuinitus in eo proelio usu uenit, non iam nostris, sed ipsius Catonis uerbis subiecimus: [19] 'Dii inmortales tribuno militum fortunam ex uirtute eius dedere. Nam ita euenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen uolnus capiti nullum euenit, eumque inter mortuos defetigatum uolneribus atque, quod sanguen eius defluxerat, cognouere. Eum sustulere, isque conualuit, saepeque postilla operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum seruauit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius uirtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decorauere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parua laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem seruauerat.'[20] Hanc Q. Caedici tribuni uirtutem M. Cato tali suo testimonio decorauit. [21] Claudius autem Quadrigarius annali tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.
CAPITVLVM VIIILitterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.
[1] Cum Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem desciuisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim uenit ac praemium petiuit et, si de praemio conueniret, promisit regem uenenis necare idque facile esse factu dixit, quoniam filii sui pocula in conuiuio regi ministrarent. [2] Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. [3] Senatus ad regem legatos misit mandauitque, ut de Timochare nihil proderent, sed monerent, uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. [4] Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis historia scriptum est. [5] Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et <Pyrrum> populo Romano laudes atque gratias scripsisse captiuosque omnes, quos tum habuit, uestiuisse et reddidisse.[6] Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. [7] Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:[8] 'Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo uisum, ut te saluum uelimus, ut esset, quem armis uincere possimus. Ad nos uenit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negauimus uelle, neue ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul uisum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio ciuitates putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caues, iacebis.'
CAPITVLVM IXQuis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur equusSeianus; et qualis color equorum sit qui 'spadices' uocantur;deque istius uocabuli ratione.
[1] Gauius Bassus in commentariis suis, item Iulius Modestus in secundo quaestionum confusarum historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione: [2] Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset, tamquam de genere equorum progenitus foret, qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules Diomede occiso e Thracia Argos perduxisset. [3] Eum equum fuisse dicunt magnitudine inuisitata, ceruice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato siue fortuna ferunt, ut, quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret. [4] Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumuirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem in Syriam proficiscentem fama istius equi adductum Argos deuertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello ciuili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse. [5] Eum Cassium postea satis notum est uictis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse; deinde post Antonium post interitum Cassii parta uictoria equum illum nobilem Cassii requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea uictum atque desertum detestabili exitio interisse. [6] Hinc prouerbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum: 'ille homo habet equum Seianum'.[7] Eadem sententia est illius quoque ueteris prouerbii, quod ita dictum accepimus: 'aurum Tolosanum'. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique exitu perit.[8] Hunc equum Gauius Bassus uidisse Argis refert haut credibili pulcritudine uigoreque et colore exuberantissimo.[9] Quem colorem nos, sicuti dixi, 'poeniceum' dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu auulsus 'spadix' dicitur.
CAPITVLVM XQuod est quaedam septenarii numeri uis etfacultas in multis naturae rebus animaduersa, de quaM. Varro in hebdomadibus disserit copiose.
[1] M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades uel de imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα appellant, uirtutes potestatesque multas uariasque dicit. [2] 'Is namque numerus' inquit 'septentriones maiores minoresque in caelo facit, item uergilias, quas πλειάδας Graeci uocant, facit etiam stellas, quas alii "erraticas", P. Nigidius "errones" appellat.' [3] Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, πόλους appellari dicit; sed eos in sphaera, quae κρικωτή uocatur, propter breuitatem non inesse. [4] Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. [5] Dies deinde illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit. [6] Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus; 'nam die <duo>detricesimo luna', inquit 'ex quo uestigio profecta est, eodem redit', auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animaduerti debere dicit, quod quater septenis, id est octo et uiginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos progressus est, numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et uiginti, quot dies sunt curriculi lunaris. [7] Ad homines quoque nascendos uim numeri istius porrigi pertinereque ait: 'Nam cum in uterum' inquit 'mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius uirile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus' inquit 'homo in utero absoluitur.' [8] Illam quoque uim numeri huius obseruatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur. [9] Pericula quoque uitae fortunarumque hominum, quae 'climacteras' Chaldaei appellant, grauissimos quosque fieri affirmat septenarios. [10] Praeter hoc modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes. [11] Quod esse magis uerum arbitramur, quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo historiarum inuentum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, uastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc quasi iam mundo senescente rerum atque hominum decrementa sunt. [12] Dentes quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis. [13] Venas etiam in hominibus uel potius arterias medicos musicos dicere ait numero moueri septenario, quod ipsi appellant τὴν διὰ τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri. [14] Discrimina etiam periculorum in morbis maiore ui fieri putat in diebus, qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμους uideri: primam hebdomadam et secundam et tertiam. [15] Neque non id etiam sumit ad uim facultatesque eius numeri augendas, quod, quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt.[16] Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: ueluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item ueteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos. [17] Tum ibi addit se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.
CAPITVLVM XIQuibus et quam friuolis argumentis Acciusin didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodumesse quam Homerum natu antiquiorem.
[1] Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur. [2] Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in [3] quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. M. autem Varro in primo de imaginibus, uter prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem uixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. [4] Accius autem in primo didascalico leuibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesiodum natu priorem: [5] 'quod Homerus,' inquit 'cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus, non addidit; quam rem procul' inquit 'dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum uideret. De Cyclope itidem,' inquit 'uel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus inuolgatum esset.'[6] De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. [7] M. Varro in libro de imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit:
capella Homeri candida haec tumulum indicat,quod hac Ietae mortuo faciunt sacra.
CAPITVLVM XIILargum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo uiro,noua et prope absurda uocabuli figura 'bibosum' dictum.
[1] Bibendi auidum P. Nigidius in commentariis grammaticis 'bibacem' et 'bibosum' dicit. [2] 'Bibacem' ego ut 'edacem' a plerisque aliis dictum lego; 'bibosum' dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. [3] Non enim simile est ut 'uinosus' aut 'uitiosus' ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a uocabulis, non a uerbo, inclinata sunt. [4] Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, uerbo hoc ita utitur:
non mammosa, non annosa, non bibosa, non procax.
CAPITVLVM XIIIQuod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est.
[1] Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum adulescentem uentitare in Academiam Platonemque audire solitum. [2] 'Atque is' inquit 'Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes uideret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum. [3] Is Callistratus Athenis orator in republica fuit, quos illi δημαγωγούς appellant. [4] Visum est paulum deuertere experirique, an digna auditio tanto properantium studio foret. [5] Venit' inquit 'atque audit Callistratum nobilem illam τὴν περὶ Ὠρωποῦ δίκην dicentem atque ita motus et demultus et captus est, ut Callistratum iam inde sectari coeperit, Academiam cum Platone reliquerit.'
CAPITVLVM XIV'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam audiui' aliaque huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere; eiusque uitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam ueterem hisce uerbis ita usum esse.
[1] 'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam audiui' uel quid aliud huiuscemodi male ac uitiose dici existumat Varro. [2] 'Oportet enim' inquit 'dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et "dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si <ex> sextario hemina fusa est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non "dimidiatum" recepisse dicemus, sed "dimidium". [3] At si scyphus' inquit 'argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum debeo, non "dimidium", argentum autem, quod in eo scypho inest, "dimidium" meum esse, non "dimidiatum",' [4] disseritque ac diuidit subtilissime, quid 'dimidium' 'dimidiato' intersit, [5] et Q. Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait:
sicut si quis ferat uas uini dimidiatum,
sicuti pars, quae deest ei uaso, non 'dimidiata' dicenda est, sed 'dimidia'.[6] Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: 'dimidiatum' est quasi 'dismediatum' et in partis duas pares diuisum, [7] 'dimidiatum' ergo nisi ipsum, quod diuisum est, dici haut conuenit; [8] 'dimidium' uero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. [9] Cum igitur partem dimidiam libri legisse uolumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si 'dimidiam fabulam' aut 'dimidium librum' dicimus, peccamus; totum enim ipsum, quod dimidiatum atque diuisum est, 'dimidium' dicis. [10] Itaque Lucilius eadem secutus:
'uno oculo' inquit 'pedibusque duobus dimidiatusut porcus',
et alio loco:
quidni? et scruta quidem ut uendat, scrutarius laudat,praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
[11] Iam in uicesimo manifestius 'dimidiam horam' dicere studiose fugit, sed pro 'dimidia' 'dimidium' ponit in hisce uersibus:
tempestate sua atque eodem uno tempore et horaedimidio et tribus confectis dumtaxat eandemad quartam.
[12] Nam cum obuium proximumque esset dicere: 'dimidia et tribus confectis', uigilate atque attente uerbum non probum uitauit. [13] Per quod satis apparet ne 'horam' quidem 'dimidiam' recte dici, sed uel 'dimidiatam horam' uel 'dimidiam partem horae'. [14] Propterea Plautus quoque in Bacchidibus 'dimidium auri' dicit, non 'dimidiatum aurum'; [15] item in Aulularia 'dimidium obsoni', non 'dimidiatum obsonium', in hoc uersu:
ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari;
[16] in Menaechmis autem 'dimidiatum diem', non 'dimidium', in hoc uersu:
dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust.
[17] M. etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: 'Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato.' [18] 'Dimidiatum' inquit 'digitum', non 'dimidium'. Nam 'digiti' quidem 'dimidium', digitum autem ipsum 'dimidiatum' dici oportet. [19] Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: 'Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.' [20] Neque quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his uerbis sequius quam dixi usus est.
CAPITVLVM XVExstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et uim magni nouique motus non sustinente.
[1] Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula. [2] Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum praeter spem uicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. [3] De Rodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentis habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem. Eos omnis uidit uincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi eum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis sauiarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflauit.[4] Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem nuntio de morte filii adlato luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non uerus fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus repente filio uiso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.
CAPITVLVM XVITemporis uarietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; uerbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est περὶ τροφῆς.
[1] Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiuerunt. Multa opinio est eaque iam pro uero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octauo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominem gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. [2] Idque Plautum, ueterem poetam, dicere uidemus in comoedia Cistellaria his uerbis:
tum illa, quam compresserat,decumo post mense exacto hic peperit filiam.
[3] Hoc idem tradit etiam Menander, poeta uetustior, humanarum opinionum uel peritissimus; uersus eius super ea re de fabula Plocio posui:
γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας * * * ;
[4] sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octauum, quem praeterierat Menander. Caecilii uersus hisce sunt:
soletne mulier decimo mense parere? – pol nono quoque,etiam septimo atque octauo.
[5] Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus desciuisse M. Varro uti credamus facit. [6] Nam mense nonnumquam octauo editum esse partum in libro quarto decimo rerum diuinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octauo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat. [7] Sed huius de mense octauo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est περὶ τροφῆς, ex quo libro uerba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα. [8] Id tamen obscure atque praecise tamquam aduerse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, uerbis <his> enarrauit: Ἔστιν μὲν φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκπτωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν φαντασίαι μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.[9] Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo neque praeter hos aliis partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse, idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense. [10] 'Nam "Parca"' inquit 'inmutata una littera a partu nominata, item "Nona" et "Decima" a partus tempestiui tempore.' [11] Caesellius autem Vindex in lectionibus suis antiquis: 'tria' inquit 'nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma", "Morta"', et uersum hunc Liuii, antiquissimi poetae, ponit ex Ὀδυσσείαι:
quando dies adueniet, quem profata Morta est.
Sed homo minime malus Caesellius 'Mortam' quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.[12] Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta in libris legi, hoc quoque usu uenisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemuiri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed diuum Hadrianum causa cognita decreuisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis ueterum philosophorum et medicorum sententiis.[13] Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, uerba haec: 'Si quis mihi filius unus pluresue in decem mensibus gignantur, ii, si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense κατὰ Ἀριστοτέλην natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.' [14] Per hoc uetus prouerbium Varro significat, sicuti uulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: 'idem Atti, quod Tetti', ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.[15] Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet, cur Homerus scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens compressae:
χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δ' ἐνιαυτοῦτέξεις ἀγλαὰ τέκν', ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶἀθανάτων.
[16] Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii conuenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. [17] Sed Fauorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non 'confecto' esse 'anno', sed 'adfecto'.[18] In qua re uerbo usus est non uulgariae significationis. [19] 'Adfecta' enim, sicuti Marcus Cicero et ueterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductaue erant. Hoc uerbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit de prouinciis consularibus.[20] Hippocrates autem in eo libro, de quo supra scripsi, cum et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum uerbis usus est: Γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος· οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω ἐλάσσω. Quibus uerbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius.[21] Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum negotio non rei tunc paruae postulante, an octauo mense infans ex utero uiuus editus et statim mortuus ius trium liberorum suppleuisset, cum abortio quibusdam, non partus, uideretur mensis octaui intempestiuitas.[22] Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoueramus, uisum est non praetereundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis historiae legimus. [23] Id autem quia extra fidem esse uideri potest, uerba ipsius Plinii posuimus: 'Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei uideretur.' [24] In eodem libro Plini Secundi uerba haec scripta sunt: 'Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortiuum.'
CAPITVLVM XVIIId quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
[1] Memoriae mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum. [2] Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium.[3] Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia.[4] Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui σίλλος inscribitur. [5] In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt:
καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν,πολλῶν δ' ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον,ἔνθεν ἀπαρχόμενος <τιμαιο>γραφεῖν ἐδιδάχθης.
CAPITVLVM XVIIIQuid sint 'pedari senatores' et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem uerba haec ex edicto tralaticio consulum: 'senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet'.
[1] Non pauci sunt, qui opinantur 'pedarios senatores' appellatos, qui sententiam in senatu non uerbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. [2] Quid igitur? cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne uniuersi senatores sententiam pedibus ferebant? [3] Atque haec etiam uocabuli istius ratio dicitur, quam Gauius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit. [4] Senatores enim dicit in ueterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam uehi, in quo curru sella esset, super quam considerent, quae ob eam causam 'curulis' appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itauisse in curiam; propterea senatores nondum maioribus honoribus 'pedarios' nominatos. [5] M. autem Varro in satira Menippea, quae Ἱπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit 'pedarios' appellatos uideturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum ueniebant et sententiae ius habebant. [6] Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas discedebant. [7] Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam uocant, seruandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. [8] Verba edicti haec sunt: 'Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.'[9] Versum quoque Laberii, in quo id uocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae inscriptus est:
caput sine lingua pedarii sententia est.
[10] Hoc uocabulum a plerisque barbare dici animaduertimus; nam pro 'pedariis' 'pedaneos' appellant.
CAPITVLVM XIXQua ratione Gauius Bassus scripserit 'parcum'hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causamputarit; et contra, quem in modum quibusque uerbisFauorinus hanc traditionem eius eluserit.
[1] Apud cenam Fauorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, seruus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; uelut eo die, quo ego affui, legebatur Gauii Bassi, eruditi uiri, liber de origine uerborum et uocabulorum. [2] In quo ita scriptum fuit: '"Parcus" composito uocabulo est dictus quasi "par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur eiusque custodia seruantur et continentur, ita homo tenax paruoque contentus omnia custodita ac recondita habet sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi "pararcus" est nominatus.'[3] Tum Fauorinus, ubi haec audiuit: 'superstitiose' inquit 'et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem uocabuli Gauius iste Bassus, quam enarrauit. [4] Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius uideatur, ut accipiamus "parcum" ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque inpendi arceat et prohibeat quasi "pecuniarcus"? [5] Quin potius,' inquit 'quod simplicius ueriusque est, id dicimus? "Parcus" enim neque ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est "parum" et "paruum", denominatus est.' |