BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber II

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI SECVNDI

CAPITVLVM I

Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia.

 

[1] Inter labores uoluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae uices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insueuisse: [2] stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum orientem inconiuens, immobilis, isdem in uestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. [3] Quam rem cum Fauorinus de fortitudine eius uiri ut pleraque disserens attigisset: πολλάκις inquit ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων.

[4] Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere uitae suae tempora ualitudine inoffensa uixerit. [5] In illius etiam pestilentiae uastitate, quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium ciuitatem interneciuo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a uoluptatum labe cauisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.

 

 

CAPITVLVM II

Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat

inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque

id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint

et patres priuati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio

et exemplum ex historia Romana petitum.

 

[1] Ad philosophum Taurum Athenas uisendi cognoscendique eius gratia uenerat V. C., praeses Cretae prouinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater. [2] Taurus sectatoribus commodum dimissis sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. [3] Introiuit prouinciae praeses et cum eo pater; [4] assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. [5] Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque, dum aliae promebantur, apposita est. Inuitauit Taurus patrem praesidis, uti sederet. [6] Atque ille ait: 'Sedeat hic potius, qui populi Romani magistratus est.' [7] 'Absque praeiudicio' inquit Taurus 'tu interea sede, dum inspicimus quaerimusque, utrum conueniat tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.' [8] Et, cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, uerba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione.

[9] Eorum uerborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, potestatibus collata interquiescere paululum et coniuere, sed cum extra rempublicam in domestica re atque uita sedeatur, ambuletur, in conuiuio quoque familiari discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem priuatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. [10] 'Hoc igitur,' inquit 'quod ad me uenistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, priuata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque uestrae te uti priorem decet.'

[11] Haec atque alia in eandem sententiam Taurus grauiter simul et comiter disseruit. [12] Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re uisum est, ut adscriberemus. [13] Posuimus igitur uerba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta: 'Deinde facti consules Sempronius Graccus iterum Q. Fabius Maximus, filius eius, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obuiam in equo uehens uenit neque descendere uoluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima concordia conuenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Vbi iuxta uenit, tum consul ait: "quid postea?"; lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudauit, cum imperium, quod populi esset, retineret.'

 

 

CAPITVLVM III

Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque

ueteres immiserint 'h' litterae spiritum.

 

[1] 'H' litteram siue illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam ueteres nostri plerisque uocibus uerborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset uiridior uegetiorque; atque id uidentur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. [2] Satis notum est Atticos ἱχθύν et ἵππον et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. [3] Sic 'lachrumas', sic 'sepulchrum', sic 'ahenum', sic 'uehemens', sic 'incohare', sic 'helluari', sic 'halucinari', sic 'honera', sic 'honestum' dixerunt. [4] In his enim uerbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio uisa est, nisi ut firmitas et uigor uocis quasi quibusdam neruis additis intenderetur.

[5] Sed quoniam 'aheni' quoque exemplo usi sumus, uenit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae uetustatis emptum in sigillariis uiginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti uersus cum ita scripti forent:

 

uestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus

exultat telis et luce coruscus aena,

 

additam supra uidimus 'h' litteram et 'ahena' factum. [6] Sic in illo quoque Vergili uersu in optimis libris scriptum inuenimus:

 

aut foliis undam trepidi despumat aheni.

 

 

CAPITVLVM IV

Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii 'diuinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem uocabuli dixerint.

 

[1] Cum de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluribusue accusatio subscriptioue in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio 'diuinatio' appellatur. [2] Id uocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet.

[3] Gauius Bassus in tertio librorum, quos de origine uocabulorum composuit: 'diuinatio' inquit 'iudicium appellatur, quoniam diuinet quodammodo iudex oportet, quam sententiam sese ferre par sit.' [4] Nimis quidem est in uerbis Gaui Bassi ratio inperfecta uel magis inops et ieiuna. [5] Sed uidetur tamen significare uelle idcirco dici 'diuinationem', quod in aliis quidem causis iudex ea, <quae> didicit quaeque argumentis uel testibus demonstrata sunt, sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parua admodum et exilia sunt, quibus moueri iudex possit, et propterea, quinam magis ad accusandum idoneus sit, quasi diuinandum est.

[6] Hoc Bassus. Sed alii quidam 'diuinationem' esse appellatam putant, quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco, quod adhuc usque deest et latet, diuinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.

 

 

CAPITVLVM V

Quam lepide signateque dixerit Fauorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

 

Fauorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: 'Si ex Platonis' inquit 'oratione uerbum aliquod demas mutesue atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia.'

 

 

CAPITVLVM VI

Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe <id> dicunt, respondeatur.

 

[1] Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte uerbum positum in his uersibus:

 

candida succinctam latrantibus inguina monstris

Dulichias uexasse rates et gurgite in alto

a! timidos nautas canibus lacerasse marinis.

 

[2] 'Vexasse' enim putant uerbum esse leue et tenuis ac parui incommodi nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.

[3] Item aliud huiuscemodi reprehendunt:

 

quis aut Eurysthea durum

aut inlaudati nescit Busiridis aras?

 

'Inlaudati' parum idoneum esse uerbum dicunt neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.

[4] Item aliud uerbum culpauerunt:

 

per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,

 

tamquam si non conuenerit dicere 'auro squalentem', quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluuies sit contraria.

[5] Sed de uerbo 'uexasse' ita responderi posse credo: 'Vexasse' graue uerbum est factumque ab eo uidetur, quod est 'uehere', in quo inest uis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui uehitur. 'Vexare' autem, quod ex eo inclinatum est, ui atque motu procul dubio uastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is uexari proprie dicitur, sicuti 'taxare' pressius crebriusque est quam 'tangere', unde id procul dubio inclinatum est, et 'iactare' multo fusius largiusque est quam 'iacere', unde id uerbum traductum est, et 'quassare' quam 'quatere' grauius uiolentiusque est. [6] Non igitur, quia uolgo dici solet 'uexatum esse' quem fumo aut uento aut puluere, propterea debet uis uera atque natura uerbi deperire, quae a ueteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conseruata est.

[7] M. Catonis uerba sunt ex oratione, quam de Achaeis scripsit: 'Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque uexaret'; 'uexatam' Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saeuitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; [8] M. Tullius IV. in Verrem: 'Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus uexata esse uideatur.'

[9] De 'inlaudato' autem duo uidentur responderi posse. Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus uersus uice prouerbii celebratus est:

 

πολλάκι γὰρ καὶ μωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν.

 

[10] Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni uacat, is 'inlaudatus' est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae priuatio 'inculpatum' facit. 'Inculpatus' autem instar est absolutae uirtutis; 'inlaudatus' quoque igitur finis est extremae malitiae. [11] Itaque Homerus non uirtutibus appellandis, sed uitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:

 

τὼ δ' οὐκ ἄκοντε πετέσθην,

 

et item illud:

 

ἔνθ' οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον,

οὐδὲ καταπτώσσοντ', οὐδ' οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.

 

[12] Epicurus quoque simili modo maximam uoluptatem priuationem detractionemque omnis doloris definiuit his uerbis: Ὅρος <τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν παντὸς> τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.

[13] Eadem ratione idem Vergilius 'inamabilem' dixit Stygiam paludem. [14] Nam sicut 'inlaudatum' κατὰ στέρησιν laudis, ita 'inamabilem' κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. [15] Altero modo 'inlaudatus' ita defenditur: [16] 'Laudare' significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus ciuilibus auctor 'laudari' dicitur, quod est nominari. [17] 'Inlaudatus' autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, [18] sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret.

[19] Tertium restat ex his, quae reprehensa sunt, quod 'tunicam squalentem auro' dixit. [20] Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. 'Squalere' enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumue coriis uisuntur. [21] Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat:

 

quem pellis, inquit, ahenis

in plumam squamis auro conserta tegebat,

 

[22] et alio loco:

 

iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis

horrebat squamis.

 

[23] Accius in Pelopidis ita scribit:

 

eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae.

 

[24] Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret uisentibus facie noua horrorem, id 'squalere' dicebatur. [25] Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium 'squalor' appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id uerbum ita contaminatum est, ut iam 'squalor' de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

 

 

CAPITVLVM VII

De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.

 

[1] Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. [2] Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt. [3] Earum una est: omnia, quae pater imperat, parendum; [4] altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum; [5] tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere.

[6] Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius, quae dicta sunt, dicemus. [7] 'Aut recte' inquiunt 'imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non, quia imperat, parendum, sed quoniam id fieri ius est, faciendum est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum, quod fieri non oportet.' [8] Deinde ita concludunt: 'numquam est igitur patri parendum, quae imperat'. [9] Set neque istam sententiam probari accepimus – argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, friuola et inanis est –, [10] neque autem illa, quam primo in loco diximus, uera et proba uideri potest omnia esse, quae pater iusserit, parendum. [11] Quid enim si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit turpia aut impia? [12] Media igitur sententia optima atque tutissima uisa est quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. [13] Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et uerecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.

[14] Conclusio uero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: [15] Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. [16] Quae sua ui recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, siue imperet pater siue non imperet; [17] sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. [18] Quae uero in medio sunt et a Graecis tum μέσα, tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum uenire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, ueluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. [19] Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. [20] Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia. [21] Non ergo integra est propositio dicentium 'aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia', [22] neque ὑγιές et νόμιμον διεζευγμένον uideri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: 'aut neque honesta sunt neque turpia'. Quod si additur, non potest ita concludi: 'numquam est igitur patri parendum'.

 

 

CAPITVLVM VIII

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho

facta sit in synlogismi disciplina.

 

[1] Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit uerbaque ipsa Epicuri ponit: Ὁ θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς· τὸ γὰρ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. [2] 'Nam praetermisit,' inquit 'quod in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, [3] tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. [4] Progredi autem hic' inquit 'synlogismus nisi illo prius posito non potest.'

[5] Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari uelis, sic dici oportet: ὁ θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. [6] Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia uidetur partem istam synlogismi praetermisisse, [7] neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte euidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus erat obuium. [8] Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum quis non uidet?

[9] Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos repudiato conuersoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

 

 

CAPITVLVM IX

Quod idem Plutarchus euidenti calumnia uerbum ab Epicuro dictum insectatus sit.

 

[1] In eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod uerbo usus sit parum proprio et alienae significationis. [2] Ita enim scribsit Epicurus: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. 'Non' inquit 'παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος, sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit; [3] detractio enim significanda est doloris,' inquit 'non dolentis'.

[4] Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ. [5] Has enim curas uocum uerborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.

 

 

CAPITVLVM X

Quid sint fauisae Capitolinae; et quid super eo uerbo M. Varro Seruio Sulpicio quaerenti rescripserit.

 

[1] Seruius Sulpicius, iuris ciuilis auctor, uir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogauitque, ut rescriberet, quid significaret uerbum, quod in censoris libris scriptum esset. [2] Id erat uerbum 'fauisae Capitolinae'. Varro rescripsit in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset uoluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam 'fauisae' impedissent. [3] Id esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa uetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris inuenisse, cur 'fauisae' dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos 'thesauros' Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos 'flauisas' dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. [4] Coniectare igitur se detractam esse ex eo uerbo secundam litteram et 'fauisas' esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res ueteres religiosas.

 

 

CAPITVLVM XI

De Sicinio Dentato egregio bellatore

multa memoratu digna.

 

[1] L. Sicinium Dentatum, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus, quam credi debeat, strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. [2] Is pugnasse in hostem dicitur centum et uiginti proeliis, cicatricem auersam nullam, aduersas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, ciuicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeuiginti; phaleris item donatus est quinquies uiciesque; [3] spolia militaria habuit multiiuga, in his prouocatoria pleraque; [4] triumphauit cum imperatoribus suis triumphos nouem.

 

 

CAPITVLVM XII

Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.

 

[1] In legibus Solonis illis antiquissimis, quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: 'Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu ciuilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo ciuitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.'

[2] Cum hanc legem Solonis singulari sapientia praediti legissemus, tenuit nos grauis quaedam in principio admiratio requirentes, quam ob causam dignos esse poena existimauerit, qui se procul a seditione et ciuili pugna remouissent. [3] Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerat, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se sic habent. [4] Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem diuidi sese adiunxerint, tum eueniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis uiris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et aduersarios sanatos magis cupiunt quam perditos.

[5] Hoc idem Fauorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis beniuoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum uiam sibi ad utriusque concordiam muniant. [6] 'Nunc autem plerique' inquit 'partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos aduocatis maliuolis aut auaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.'

 

 

CAPITVLVM XIII

'Liberos' in multitudinis numero etiam unum

filium filiamue ueteres dixisse.

 

[1] Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamue 'liberos' multitudinis numero appellarunt. [2] Idque nos, cum in complurium ueterum libris scriptum aliquotiens aduerterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarum quinto ita esse positum offendimus. [3] Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit.

[4] Eius uerba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: 'Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.' [5] Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: 'Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem uirile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendauit prope flens.'

 

 

CAPITVLVM XIV

Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra

Tiberium exulem, 'stitisses uadimonium' per 'i' litteram

dicit, non 'stetisses'; eiusque uerbi ratio reddita.

 

[1] In libro uetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: 'Quid si uadimonium capite obuoluto stitisses?' [2] Recte ille quidem 'stitisses' scripsit: sed falsa et audax * * * emendatores 'e' scripto et per libros 'stetisses' fecerunt, tamquam 'stitisses' uanum et nihili uerbum esset. [3] Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant 'stitisses' dictum a Catone, quoniam 'sisteretur' uadimonium, non 'staretur'.

 

 

CAPITVLVM XV

Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.

 

[1] Apud antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum uicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti. [2] A conuiuio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur.

[3] Sed postquam suboles ciuitati necessaria uisa est et ad prolem populi frequentandam praemiis atque inuitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem quique liberos haberent senioribus neque liberos neque uxores habentibus. [4] Sicuti kapite VII. legis Iuliae priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit. [5] Sed si par utrique numerus liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum est, praefertur; [6] si uero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est, prior fasces sumit. [7] Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in lege de aetate est. [8] Solitos tamen audio, qui lege potiores essent, fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.

 

 

CAPITVLVM XVI

Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.

 

[1] Vergilii uersus sunt e libro sexto:

 

ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta,

proxima sorte tenet lucis loca. primus ad auras

aetherias Italo commixtus sanguine surget

Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles,

quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx

educet siluis regem regumque parentem:

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

 

[2] Videbantur haec nequaquam conuenire:

 

tua postuma proles,

 

et:

 

quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx

educet siluis.

 

[3] Nam si hic Siluius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post <patris> mortem natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est:

 

quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx

educet siluis?

 

[4] Haec enim uerba significare uideri possunt Aenea uiuo ac iam sene natum ei Siluium et educatum. [5] Itaque hanc sententiam esse uerborum istorum Caesellius opinatus in commentario lectionum antiquarum: '"postuma"' inquit '"proles" non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Siluius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.' [6] Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat; [7] Siluium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.

[8] Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animaduertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit 'Quem tibi longaeuo'. <'"Longaeuo"'> inquit 'non seni significat – hoc enim est contra historiae fidem – , sed in longum iam aeuum et perpetuum recepto immortalique facto. [9] Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum uita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aeuo potiturum.' [10] Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est 'longum aeuum', aliud 'perpetuum', neque dii 'longaeui' appellantur, sed 'inmortales'.

 

 

CAPITVLVM XVII

Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum

M. Cicero animaduerterit; disceptatumque ibi super eo ipso,

quod Cicero obseruauerat.

 

[1] Obseruate curioseque animaduertit M. Tullius 'in' et 'con' praepositiones uerbis aut uocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt in 'sapiente' atque 'felice', in aliis autem omnibus correpte pronuntiari.

[2] Verba Ciceronis haec sunt: 'Quid uero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "indoctus" dicimus breui prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" breui, "infelix" longa et, ne multis, quibus in uerbis hae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice", producte dicuntur, in ceteris omnibus breuiter; itemque "conposuit", "consueuit", "concrepuit", "confecit". Consule ueritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit: dicent iuuare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.'

[3] Manifesta quidem ratio suauitatis est in his uocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione 'pro', quae, cum produci et corripi soleat, obseruationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? [4] Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in uerbo 'fecit', quam Cicero hanc habere uim significat, ut propter eam rem 'in' et 'con' praepositiones producantur. [5] Nam 'proficisci' et 'profugere' et 'profundere' et 'profanum' et 'profestum' correpte dicimus, 'proferre' autem et 'profligare' et 'proficere' producte. [6] Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere obseruauit, non in omnibus consimilibus eandem uim aut rationis aut suauitatis tenet, sed aliam uocem produci facit, aliam corripi?

Neque uero 'con' particula tum solum producitur, cum [7] ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius: 'faenoribus' inquiunt 'copertus est'. [8] Praeterea 'coligatus' et 'conexus' producte dicitur.

[9] Sed tamen uideri potest in his, quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea 'n' littera: nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur. [10] Quod quidem etiam in eo seruatur, quod est 'cogo'; [11] neque repugnat, quod 'coegi' correpte dicimus: non enim salua id ἀναλογίαι dicitur a uerbo, quod est 'cogo'.

 

 

CAPITVLVM XVIII

Quod Phaedon Socraticus seruus fuit; quodque item alii complusculi seruitutem seruierunt.

 

[1] Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique [2] et Platoni per fuit familiaris. Eius nomini Plato librum illum diuinum de immortalitate animae dedit. [3] Is Phaedon seruus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. [4] Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. [5] Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

[6] Alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi clari exiterunt. [7] Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii 'cynicas', ipse appellat 'Menippeas'.

[8] Sed et Theophrasti Peripatetici seruus Pompylus et Zenonis Stoici seruus, qui Persaeus uocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres uixerunt.

[9] Diogenes etiam Cynicus seruitutem seruiuit. Sed is ex libertate in seruitutem uenum ierat. Quem cum emere uellet Ξενιάδης Κορίνθιος, ecquid artificii nouisset, percontatus 'noui' inquit Diogenes 'hominibus liberis imperare'. [10] Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: 'accipe' inquit 'liberos meos, quibus imperes'.

De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque seruus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

 

 

CAPITVLVM XIX

'Rescire' uerbum quid sit; et quam habeat ueram

atque propriam significationem.

 

[1] Verbum 'rescire' obseruauimus uim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum uerborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut 'rescribere', 'relegere', <'restituere'> * * * substituere dicimus, [2] itidem dicimus 'rescire'; nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie 'rescire'.

[3] Cur autem in hoc uno uerbo 're' particula huius sententiae uim habeat, equidem adhuc quaero. [4] Aliter enim dictum esse 'resciui' aut 'rescire' apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum inuenimus, quam super is rebus, quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemue usu uenerint, [5] quamquam ipsum 'scire' de omnibus communiter rebus dicatur uel aduersis uel prosperis uel insperatis uel expectatis. [6] Naeuius in Triphallo ita scripsit:

 

si umquam quicquam filium resciuero

argentum amoris causa sumpse mutuum,

extemplo illo te ducam, ubi non despuas.

 

[7] Claudius Quadrigarius in primo annali: 'Ea Lucani ubi resciuerunt sibi per fallacias uerba data esse.' [8] Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata uerbo isto ita utitur: 'Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstrauimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in uiam prouolarunt.' [9] M. Cato in quarto originum: 'Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam te, si uis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum "iam resciuere".'

 

 

CAPITVLVM XX

Quae uolgo dicuntur 'uiuaria', id uocabulum ueteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.

 

[1] 'Viuaria', quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae uiuae pascuntur, M. Varro in libro de re rustica III. dicit 'leporaria' appellari. [2] Verba Varronis subieci: 'Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, <piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes uillae solent pasci. Leporaria> te accipere uolo, non ea, quae tritaui nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, adficta uillae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascuntur.' [3] Is item infra eodem in libro ita scribit: 'Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.'

[4] 'Viuaria' autem quae nunc uulgus dicit, quos παραδείσους Graeci appellant, quae 'leporaria' Varro dicit, haut usquam memini apud uetustiores scriptum. [5] Sed quod apud Scipionem omnium aetatis suae purissime locutum legimus 'roboraria', aliquot Romae doctos uiros dicere audiui id significare, quod nos 'uiuaria' dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum uidimus in Italia locis plerisque. [6] Verba ex oratione eius contra Claudium Asellum quinta haec sunt: 'Vbi agros optime cultos atque uillas expolitissimas uidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere uiam, aliis per uineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per uillam.'

[7] Lacus uero aut stagna piscibus uiuis coercendis clausa suo atque proprio nomine 'piscinas' nominauerunt.

[8] 'Apiaria' quoque uulgus dicit loca, in quibus siti sunt aluei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse. [9] M. autem Varro in libro de re rustica tertio: 'Melissonas' inquit 'ita facere oportet, quae quidam "mellaria" appellant.' Sed hoc uerbum, quo Varro usus est, Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες.

 

 

CAPITVLVM XXI

Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' uocamus; ac de utriusque uocabuli ratione et origine.

 

[1] Ab Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in naui tramittebamus. [2] Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul uniuersi et lucentia sidera considerabamus. [3] Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moueretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quaedam alia, scite ista omnia ac perite disserebant.

[4] Hic ego ad nostros iuuenes conuertor et 'quin' inquam 'uos opici dicitis mihi, quare, quod ἅμαξαν Graeci uocant, nos "septentriones" uocamus? [5] non enim satis est, quod septem stellas uidemus, sed quid hoc totum, quod "septentriones" dicimus, significet, scire' inquam 'id prolixius uolo.'

[6] Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque ueteres dediderat: 'uulgus' inquit 'grammaticorum "septentriones" a solo numero stellarum dictum putat. [7] "Triones" enim per sese nihil significare aiunt, sed uocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod "quinquatrus" dicamus, quinque ab Idibus dierum numerus sit, "atrus" nihil. [8] Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui "triones" rustico uocabulo boues appellatos scribunt quasi quosdam "terriones", hoc est arandae colendaeque terrae idoneos. [9] Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri uidetur, antiqui Graecorum ἅμαξαν dixerunt, nostri quoque ueteres a bubus iunctis "septentriones" appellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur. [10] Praeter hanc' inquit 'opinionem id quoque Varro addit dubitare sese, an propterea magis hae septem stellae "triones" appellatae sint, quia ita sunt sitae, ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant "trigona", id est triquetras figuras.'

[11] Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius est, subtilius elegantiusque est uisum. Intuentibus enim nobis in illud ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra uideretur.

 

 

CAPITVLVM XXII

De uento 'iapyge' deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus.

 

[1] Apud mensam Fauorini in conuiuio familiari legi solitum erat aut uetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae. [2] Legebatur ergo ibi tunc in carmine Latino 'iapyx' uentus quaesitumque est, quis hic uentus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis uocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse uellet, quia uulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conueniret.

[3] Tum Fauorinus ita fabulatus est: 'Satis' inquit 'notum est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. [4] Exortus et occasus mobilia et uaria sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. [5] Oritur enim sol non indidem semper, sed aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur ἰσημερινός, aut "solstitialis", quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut "brumalis", quae sunt χειμεριναὶ τροπαί. [6] Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut "brumalis". [7] Qui uentus igitur ab oriente uerno, id est aequinoctiali, uenit, nominatur "eurus" ficto uocabulo, ut isti ἐτυμολογικοί aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων. [8] Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis "subsolanus" cognominatur. [9] Sed qui ab aestiua et solstitiali orientis meta uenit, Latine "aquilo", βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit uiolenti flatus et sonori. [10] Tertius uentus, qui ab oriente hiberno spirat – "uolturnum" Romani uocant – , eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. [11] Hi sunt igitur tres uenti orientales: "aquilo", "uolturnus", "eurus", quorum medius eurus est. [12] His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus", quem solent Graeci <appellare> ἀργεστήν: is aduersus aquilonem flat; item alter "fauonius", qui Graece ζέφυρος uocatur: is aduersus eurum flat; tertius "africus", qui Graece λίψ: <is> aduersus uolturnum facit. [13] Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese aduersae sex habere uentos uidentur. [14] Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem uentum habet: is Latine "auster", Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur. [15] Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece ἀπαρκτίας appellatus. [16] Ex his octo uentis alii quattuor uentos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor uentos nouerit: eurum, austrum, aquilonem, fauonium, [17] a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominauimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. [18] Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem <et> septentriones eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque.

[19] 'Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium uentorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum uocabulis, in quibus colunt, <aut> ex alia qua causa, quae ad faciendum uocabulum acciderat. [20] Nostri namque Galli uentum ex sua terra flantem, quem saeuissimum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius ac uertigine; [21] <ex> Ἰαπυγίας ipsius orae proficiscentem quasi sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem" dicunt. [22] Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est occidentalis et uidetur exaduersum eurum flare. [23] Itaque Vergilius Cleopatram e nauali proelio in Aegyptum fugientem uento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, quo uentum, uocabulo "iapygem" appellauit. [24] Est etiam uentus nomine καικίας, quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese uocet, ex quo uersum istum prouerbialem factum ait:

 

ἕλκων ἐφ' αὑτὸν ὥσ<τε> καικίας νέφος.

 

[25] Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam uenti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque executurus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "prodromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque omnium uocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus uobis reticentibus uerba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική. [26] In conuiuio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est' inquit 'neque commodum.'

[27] Haec nobis Fauorinus in eo, quo dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia uerborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarrauit. [28] Sed quod ait uentum, qui ex terra Gallia flaret, 'circium' appellari, M. Cato in libris originum eum uentum 'cercium' dicit, non 'circium'. [29] Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, uerba haec posuit: 'Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.'

[30] Quod supra autem dixi ἐτησίας ex alia atque alia parte caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. [31] P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de uento composuit, uerba haec sunt: 'Et ἐτησίαι et austri anniuersarii secundo sole flant.' Considerandum igitur est, quid sit 'secundo sole'.

 

 

CAPITVLVM XXIII

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia

Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

 

[1] Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac uersas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. [2] Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et uenuste scriptae uideantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. [3] Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa uenerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiuerunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

[4] Nuper adeo usus huius rei nobis uenit. [5] Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. [6] Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam uerterat. [7] Sed enim postquam in manus Menander uenit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius uisus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. [8] Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore diuite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat uenundare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; uersus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. [9] Menander sic:

 

ἐπ' ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ κ<αλὴ>

μέλλει καθευδήσειν. κατείργασται μέγα

καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας

ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο,

ἵν' ἀποβλέπωσιν πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης

πρόσωπον ἦι τ' εὔγνωστος οὖσ' ἐμὴ γυνὴ

δέσποινα. καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο

ὄνος ἐν πιθήκοις τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον

ἔστιν. σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τὴν

πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. οἴμοι Κρωβύλην

λαβεῖν ἔμ' εἰ καὶ δέκα τάλαντα . . .

τὴν ῥῖν' ἔχουσαν πηχέως· εἶτ' ἐστὶ τὸ

φρύαγμα πῶς ὑπόστατον; <μὰ τὸν> Δία

τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς.

παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου

τάχιον ἀπαγέσθ' ὧδε. τίς ἄρ' ἂν εἰσάγοι;

 

[10] Caecilius autem sic:

 

is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare

†ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium.

quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet,

qui quasi ad hostes captus liber seruio salua urbe atque arce.

quae mihi, quidquid placet, eo †priuatu uim me seruatum.

dum <ego> eius mortem inhio, egomet uiuo mortuus inter uiuos.

ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit,

ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit,

eam uti uenderem; nunc credo inter suas

aequalis et cognatas sermonem serit:

'quis uestrarum fuit integra aetatula,

quae hoc idem a uiro

impetrarit suo, quod ego anus modo

effeci, paelice ut meum priuarem uirum?'

haec erunt concilia hodie, differor sermone miser.

 

[11] Praeter uenustatem autem rerum atque uerborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, [12] sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio qua mimica inculcauit et illud Menandri de uita hominum media sumptum, simplex et uerum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene uicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans haec ait:

 

{Α.} ἔχω δ' ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι

τοῦτ'; εἶτ' ἄρ' οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας

καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ †πάντων ἀντ' ἐκείνης

ἔχομεν. {Β.} Ἄπολλον, ὡς χαλεπόν. {Α.} χαλεπώτατον.

ἅπασι δ' ἀργαλέα 'στίν, οὐκ ἐμοὶ μόνωι,

υἱῶι πολὺ μᾶλλον, θυγατρί. {Β.} πρᾶγμ' ἄμαχον λέγεις.

{Α.} εὖ οἶδα.

 

[13] Caecilius uero hoc in loco ridiculus magis, quam personae isti, quam tractabat, aptus atque conueniens uideri maluit. Sic enim haec corrupit:

 

{A.} sed tua morosane uxor, quaeso, est? {B.} ua! rogas?

{A.} qui tandem? {B.} taedet mentionis, quae mihi,

ubi domum adueni, adsedi, extemplo sauium

dat ieiuna anima. {A.} nil peccat de sauio:

ut deuomas, uult, quod foris potaueris.

 

[14] Quid de illo quoque loco in utraque comoedia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia: [15] Filia hominis pauperis in peruigilio uitiata est. [16] Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro uirgine. [17] Ex eo uitio grauida mensibus exactis parturit. [18] Seruus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino uitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. [19] Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia uacua sunt. [20] Post, ubi idem seruus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum uoces facit:

 

ὦ τρὶς κακόδαιμον, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ

καὶ παιδοποιεῖ. ὡς ἀλόγιστός ἐστ' ἀνήρ,

ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει,

μήτ', ἂν ἀτυχήσηι εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου,

ἐπαμφιέσαι δύναιτο τοῦτο χρήμασιν,

ἀλλ' ἐν ἀκαλύπτωι καὶ ταλαιπώρωι βίωι

χειμαζόμενος ζῆι τῶν μὲν ἀνιαιρῶν ἔχων

τὸ μέρος ἁπάντων, <τῶν δ'> ἀγαθῶν οὐδὲν μέρος.

ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ.

 

[21] Ad horum autem sinceritatem ueritatemque uerborum an adspirauerit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis uerba tragici tumoris:

 

is demum infortunatus est homo,

pauper qui educit in egestatem liberos,

cui fortuna et res ut est continuo patet.

nam opulento famam facile occultat factio.

 

[22] Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam uidentur ingrata ignauaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, quod assequi nequiret.

 

 

CAPITVLVM XXIV

De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.

 

[1] Parsimonia apud ueteres Romanos et uictus atque cenarum tenuitas non domestica solum obseruatione ac disciplina, sed publica quoque animaduersione legumque complurium sanctionibus custodita est. [2] Legi adeo nuper in Capitonis Atei coniectaneis senatus decretum uetus C. Fannio et M. Valerio Messala consulibus factum, in quo iubentur principes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules uerbis conceptis non amplius in singulas cenas sumptus esse facturos, quam centenos uicenosque aeris praeter olus et far et uinum, neque uino alienigena, sed patriae usuros neque argenti in conuiuio plus pondo quam libras centum inlaturos.

[3] Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. [4] Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit:

 

Fanni centussis misellus.

 

[5] In quo errauerunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putauerunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos. [6] Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominauit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.

[7] Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis autem et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset tamen e terra, vite, arbore, promisce atque indefinite largita est. [8] Huius legis Laeuius poeta meminit in Erotopaegniis. [9] Verba Laeuii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita, ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam:

 

'lex Licinia' inquit 'introducitur,

lux liquida haedo redditur'.

 

[10] Lucilius quoque legis istius meminit in his uerbis:

 

legem uitemus Licini.

 

[11] Postea L. Sulla dictator, cum legibus istis situ atque senio oblitteratis plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum <conuiuiorum>que gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit, qua cautum est, ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.

[12] Praeter has leges Aemiliam quoque legem inuenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.

[13] Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumue capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.

[14] Postrema lex Iulia ad populum peruenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.

[15] Esse etiam dicit Capito Ateius edictum – diuine Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini – , quo edicto per dierum uarias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae efferuescentis aestus coerceretur.

 

 

CAPITVLVM XXV

Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν uocent.

 

[1] In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀναλογίαν sequendam putauerunt, alii ἀνωμαλίαν. [2] Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine 'proportionem' uocant. [3] Ἀνωμαλία est inaequalitas declinationum consuetudinem sequens. [4] Duo autem Graeci grammatici illustres Aristarchus et Crates summa ope, [5] ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitauit. M. Varronis liber <ad> Ciceronem de lingua Latina octauus nullam esse obseruationem similium docet inque omnibus paene uerbis consuetudinem dominari ostendit: [6] 'Sicuti cum dicimus' inquit '"lupus lupi", "probus probi" et "lepus leporis", item "paro paraui" et "lauo laui", "pungo pupugi", "tundo tutudi" et "pingo pinxi". [7] Cumque' inquit 'a "ceno" et "prandeo" et "poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" et "potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "extergeor" et "lauor" "destrinxi" et "extersi" et "laui" dicimus. [8] Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco" "Osce", "Tusce", "Graece", a "Gallo" tamen et "Mauro" "Gallice" et "Maurice" dicimus; item a "probus" "probe", <a> "doctus" "docte", sed <a> "rarus" non dicitur "rare", sed alii "raro" dicunt, alii "rarenter".' [9] Inde M. Varro in eodem libro: '"Sentior"' inquit 'nemo dicit et id per se nihil est, "adsentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen uincere consuetudinem potuerunt.' [10] Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίαι tuenda scribsit. [11] Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίαι.

 

 

CAPITVLVM XXVI

Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de

generibus colorum uocabulisque eorum Graecis et

Latinis; atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit.

 

[1] Fauorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum ire. [2] Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doctis praesentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,[3] 'plura' inquit 'sunt' Fauorinus 'in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque colorum discrimina. [4] Nam ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula quidem uocabula, multas autem species differentis habent. [5] Atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, quam in Graeca. Quippe qui "rufus" color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, <aliter aurum,> has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propriisque uocabulis non demonstrat omniaque ista significat una "ruboris" appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur et "igneum" aliquid dicit et "flammeum" et "sanguineum" et "croceum" et "ostrinum" et "aureum". [6] "Russus" enim color et "ruber" nihil a uocabulo "rufi" dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta quadam specie temperantes.'

[7] Tum Fronto ad Fauorinum: 'non infitias' inquit 'imus, quin lingua Graeca, quam tu uidere elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi uidemur. [8] Non enim haec sunt sola uocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "russus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: "fuluus" enim et "flauus" et "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes. [9] Nam "poeniceus", quem tu Graece φοίνικα dixisti, et "rutilus" et "spadix" poenicei συνώνυμος, qui factus <e> Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: [10] σπάδικα enim Dorici uocant auulsum e palma termitem cum fructu. [11] "Fuluus" autem uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta uerborum diligentissimus "fuluam aquilam" dicit et "iaspidem", "fuluos galeros" et "fuluum aurum" et "arenam fuluam" et "fuluum leonem", sic Q. Ennius in annalibus "aere fuluo" dixit. [12] "Flauus" contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic "flauentes comae" et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum a Vergilio "flauae" dicuntur, [13] sic multo ante Pacuuius aquam "flauam" dixit et "fuluum puluerem". Cuius uersus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:

 

cedo tuum pedem <mi>, lymphis flauis fuluum ut

puluerem manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi,

abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine.

 

[14] "Rubidus" autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, "luteus" contra rufus color est dilutior; [15] inde ei nomen quoque esse factum uidetur. [16] Non igitur,' inquit 'mi Fauorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur. [17] Sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis uocabulis dicitur, [18] neque non potuit Vergilius colorem equi significare uiridem uolens caerulum magis dicere ecum quam "glaucum", sed maluit uerbo uti notiore Graeco, quam inusitato Latino. [19] Nostris autem ueteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis γλαυκῶπις, ut Nigidius ait, "de colore caeli quasi caelia."'

[20] Postquam haec Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: 'absque te' inquit 'uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id facis: [21] καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας. Sed cum omnia libens audiui, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod uarietatem flaui coloris enarrasti fecistique, ut intellegerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:

 

uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo

caeruleum spumat mare conferta rate pulsum;

 

[22] non enim uidebatur "caeruleum mare" cum "marmore flauo" conuenire. [23] Sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis maris "flauom marmor" appellauit.'

 

 

CAPITVLVM XXVII

Quid T. Castricius existamarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

 

[1] Verba sunt haec grauia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Ἑώρων δ' αὐτὸν <τὸν> Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ὁ ἀγών, ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅ τι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῶι λοιπῶι μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν. [2] Haec aemulari uolens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita scribsit: 'Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius <iussu>que patrata primo per ignobilitatem, deinde per inuidiam scriptorum incelebrata sunt, quae uiuus facie sua ostentabat aliquot aduersis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur neque illis anxius, quia reliqua gloriosius retinebat.'

[3] De utriusque his uerbis T. Castricius cum iudicaret, 'nonne' inquit 'ultra naturae humanae modum est dehonestamento corporis laetari? siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferuentior euentu rerum expetitarum. [4] Quanto illud sinceriusque et humanis magis condicionibus conueniens: πᾶν ὅ τι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον. [5] Quibus uerbis' inquit 'ostenditur Philippus non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est' inquit 'insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.'

 

 

CAPITVLVM XXVIII

Non esse compertum, cui deo rem diuinam

fieri oporteat, cum terra mouet.

 

[1] Quaenam esse causa uideatur, quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit, uentorumne ui accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cauis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti uidentur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellauerunt, an cuius aliae rei causa alteriusue dei ui ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo [2] creditum. Propterea ueteres Romani cum in omnibus aliis uitae officiis tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animaduertendis castissimi cautissimique, ubi terram mouisse senserant nuntiatumue erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui seruari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. [3] Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam 'si deo, si deae' immolabant, idque ita ex decreto pontificum obseruatum esse M. Varro dicit, quoniam, et qua ui et per quem deorum dearumue terra tremeret, incertum esset.

[4] Sed de lunae solisque defectionibus non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. [5] Quippe M. Cato, uir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. [6] Verba Catonis ex originum quarto haec sunt: 'Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.' [7] Vsque adeo parui fecit rationes ueras solis et lunae deficientium uel scire uel dicere.

 

 

CAPITVLVM XXIX

Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.

 

Aesopus ille e Phrygia fabulator haut inmerito sapiens existimatus est, cum, quae utilia monitu suasuque erant, non seuere neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festiuos delectabilesque apologos commentus res salubriter ac prospicienter animaduersas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit. [2] Velut haec eius fabula de auiculae nidulo lepide atque iucunde promonet spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haut umquam in alio, set in semetipso habendam. [3] 'Auicula' inquit 'est parua, nomen est cassita. [4] Habitat nidulaturque in segetibus id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus. [5] Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiuiores; propterea frumentis flauescentibus pulli etiam tunc inuolucres erant. [6] Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos, ut, si quid ibi rei nouae fieret dicereturue, animaduerterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent. [7] Dominus postea segetum illarum filium adulescentem uocat et "uidesne" inquit "haec ematuruisse et manus iam postulare? idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges, ueniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuuent." [8] Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem, ut iam statim properet inque alium locum sese asportet: "nam dominus" inquiunt "misit, qui amicos roget, uti luce oriente ueniant et metant". [9] Mater iubet eos otioso animo esse: "si enim dominus" inquit "messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est, hodie uti uos auferam." [10] 'Die' inquit 'postero mater in pabulum uolat. Dominus, quos rogauerat, opperitur. Sol feruit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. [11] Tum ille rursum ad filium: "amici isti magnam partem" inquit "cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus, ut assint creas temperi ad metendum?" Itidem hoc pulli pauefacti matri nuntiant. [12] Mater hortatur, ut tum quoque sine metu ac sine cura sint; cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant: "vos modo" inquit "aduertite, si modo quid denuo dicetur". [13] Alia luce orta auis in pastum profecta est. Cognati et adfines operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. [14] Ad postremum igitur dominus filio: "ualeant" inquit "amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram, et frumentum nosmetipsi manibus nostris cras metemus". [15] Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audiuit: "tempus" inquit "est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim iam uertitur, cuia res est, non in alio, unde petitur". [16] Atque ita cassita nidum migrauit, seges a domino demessa est.'

[17] Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum leui plerumque et inani fiducia. [18] Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, [19] alia autem omnia, quae extra nos extraque nostrum animum sunt, neque pro nostris neque pro nobis ducamus? [20] Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in satiris scite admodum et uenuste uersibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto:

 

hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm:

ne quid expectes amicos, quod tute agere possies.

 

 

CAPITVLVM XXX

Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

 

[1] Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones uenti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt * * * in mari austri atque africi. [2] Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac uentus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. [3] At non idem fit flante austro uel africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument, et a uento quidem iamdudum tranquilla sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. [4] Eius rei causa esse haec coniectatur, quod uenti a septentrionibus ex altiore caeli parte in mare incidentes deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae uoluuntur, dum illius infusi desuper spiritus uis manet. [5] Austri uero et africi ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi inferiores et humiles per suprema aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in aduersum aquae etiam desistente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. [6] Id autem ipsum, quod dicimus, ex illis quoque Homericis uersibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. [7] Nam de austri flatibus ita scripsit:

 

ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ,

 

[8] contra autem de borea, quem 'aquilonem' nos appellamus, alio dicit modo:

 

καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων.

 

[9] Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona uolui dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore ui quadam propelli sursum atque subici. [10] Id enim significat uerbum ὠθεῖ, sicut alio in loco:

 

λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

 

[11] Id quoque a peritissimis rerum philosophis obseruatum est austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros problematorum praecerperemus, notaui.