BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aulus Gellius

ca. 130 - post 170

 

Noctes Atticae

 

Liber VI

 

___________________________________________________

 

 

 

LIBRI SEXTI

CAPITVLVM I

Admiranda quaedam ex annalibus sumpta

de P. Africano superiore.

 

[1] Quod de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriae datum est. [2] Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de uita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperauisse. [3] Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, uisum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque his, qui uiderant, territis et clamantibus elapsum inueniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore, ut liberi gignerentur, [4] neque multis diebus, postquam ille anguis in lecto uisus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensum pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum, qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo uicit. [5] Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento uirum esse uirtutis diuinae creditum est.

[6] Id etiam dicere haut piget, quod idem illi, quos supra nominaui, litteris mandauerint Scipionem hunc Africanum solitauisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium uentitare ac iubere aperiri cellam Iouis atque ibi solum diu demorari quasi consultantem de republica cum Ioue, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saeuientes neque latrarent eum neque incurrerent.

[7] Has uolgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare uidebantur dicta factaque eius pleraque admiranda. [8] Ex quibus est unum huiuscemodi. Assidebat obpugnabatque oppidum in Hispania situ, moenibus, defensoribus ualidum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat, atque ex eo loco id oppidum procul uisebatur. [9] Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogauit quispiam ex more, in quem diem locumque uadimonium promitti iuberet, [10] et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens: 'perendie' inquit 'sese sistant illo in loco'. [11] Atque ita factum: die tertio, in quem uadari iusserat, oppidum captum est, eodemque die in arce eius oppidi ius dixit.

 

 

CAPITVLVM II

De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum.

 

[1] Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis. [2] Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. [3] Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. annali 'cor' dixisse genere masculino.

[4] Verba Caeselli subiecta sunt: 'Masculino genere, ut multa alia, enuntiauit Ennius. Nam in XIII. annali "quem cor" dixit.' [5] Ascripsit deinde uersus Ennii duo:

 

Hannibal audaci cum pectore de <me> hortatur,

ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?

 

[6] Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et permouetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano uolentem dehortetur. [7] Hos autem uersus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: 'Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere uult?'

[8] Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius. [9] Nam tres uersus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium uersum Caesellius non respexit:

 

Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,

ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor

suasorem summum et studiosum robore belli.

 

[10] Horum uersuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi – hoc est enim 'cor meum credidit', proinde atque diceret 'quem ego stultus homo credidi' – summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum faciam. [11] Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista uerborum captus 'quem cor' dictum putauit et 'quem' accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem. [12] Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi 'cor' Caeselli masculinum, ut uideatur tertius uersus separatim atque diuise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque uerbis exclamet Antiochus: 'suasorem summum!' Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, responderi.

 

 

CAPITVLVM III

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.

 

[1] Ciuitas Rodiensis et insulae oportunitate et operum nobilitatibus et nauigandi sollertia naualibusque uictoriis celebrata est. [2] Ea ciuitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere. [3] Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequiuit, uerba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem aduersus populum Romanum adiutarent. [4] Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. [5] At ubi Perses uictus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea, quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. [6] Legati postquam Romam uenerunt et in senatum intromissi sunt uerbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae; [7] cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus uiris intenti infensique erant, defensum conseruatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est pro Rodiensibus et in quintae originis libro scripta est.

[8] Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti et hautquaquam rerum litterarumque ueterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. [9] Sed profecto plus ausus est, quam ut tolerari ignoscique possit. [10] Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet uisus est orationem istam pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. [11] Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: maiore scilicet uenia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.

[12] Culpauit autem primum hoc, quod Cato 'inerudite et ἀναγώγως', ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum uereri sese ostendit, ne patres gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. [13] 'In principiis autem' inquit 'patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspectatione causae suspensos rigentesque honorificis uerecundisque sententiis commulcere, non iniuris atque imperiosis minationibus confutare.' [14] Ipsum deinde principium apposuit, cuius uerba haec sunt: 'Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo aduorsi eueniat, quod nostras secundas res confutet, neue haec laetitia nimis luxuriose eueniat. Aduorsae res edomant et docent, quid opus siet facto, secundae res laetitia transuorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.'

[15] 'Quae deinde Cato iuxta dicit, ea' inquit 'confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemue criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihil ad purgandum est. Atque etiam' inquit 'insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur, quod aduersus populum Romanum regi magis cupierint fauerintque, id eos cupisse atque fauisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege uicto ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.' [16] Eaque ipsa uerba ponit, ita ut infra scriptum: 'Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen uinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint euenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem uereremur, quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in seruitute nostra essent. Libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuuere. Cogitate, quanto nos inter nos priuatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis aduorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa ui contra nititur, ne aduorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.'

[17] Sed quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio uiro, quidquid optimum esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. [18] Alia namque principia conducunt reos apud iudices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, uiro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum grauiter ac libere indignanti simul ac dolenti. [19] Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos uel periculi uel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius, qui apud eos accusatus est. [20] At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut fieri iam coepto differendum est, tum, qui se in eiusmodi principiis occupat, ut beniuolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis uerbis sumit. [21] Iamdudum enim negotia, pericula ipsa reipublicae communia consiliis eos capiendis conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris beniuolentiam. [22] Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano uinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumue crimen ualere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur. [23] Verba ponit Catonis et aliis tamen eum uerbis calumniatur. [24] Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses uictoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio. [25] In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum uacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere uisus est contra Rodienses, quod sentiebat, et parta sibi ueritatis fide ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco uel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile is esset et uellent regi esse factum, nihil tamen adiuuandi eius gratia fecerint.

[26] Postea uerba haec ex eadem oratione ponit: 'Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus uoluisse facere, id nos priores facere occupabimus?' [27] 'Hoc' inquit 'enthymema nequam et uitiosum est. Responderi enim potuit: "occupabimus certe; nam si non occupauerimus, opprimemur, incidendumque erit in insidias, a quibus ante non cauerimus." [28] Recteque' inquit 'hoc uitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum uerbis eluserit:

 

εἰ γάρ σ' ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις,

χρῆν καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν.

 

[29] At hoc enim' inquit 'plane stultitiae plenum est eo consilio atque ea fini facere uelle aliquid, uti numquam id facias, quod uelis.' [30] Sed uidelicet Tiro animum non aduertit non esse in omnibus rebus cauendis eandem causam, neque humanae uitae negotia et actiones et officia uel occupandi uel differendi uel etiam ulciscendi uel cauendi similia esse pugnae gladiatoriae. [31] Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est aut occidere, si occupauerit, aut occumbere, si cessauerit. [32] Hominum autem uita non tam iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam, nisi feceris, pati possis. [33] Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.

[34] Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non uiri eius, qui alioqui fuit, sed uafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis. [35] 'Nam cum obiceretur' inquit 'Rodiensibus, quod bellum populo Romano facere uoluissent, negauit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime uoluissent', induxisseque eum dicit, quam dialectici ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad ueritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque neminem, qui male facere uoluit, plecti aequum esse, nisi quod factum uoluit, etiam fecerit. [36] Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt: 'Qui acerrime aduersus eos dicit, ita dicit "hostes uoluisse fieri". Ecquis est tandem, qui uestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere uoluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim.' [37] Deinde paulo infra dicit: 'Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat "si quis illud facere uoluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; si quis plus quingenta iugera habere uoluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere uoluerit, tantum damnas esto?" Atque nos omnia plura habere uolumus, et id nobis impune est.' [38] Postea ita dicit. 'Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere uoluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia uoluisse dicuntur facere?' [39] His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani uoluissent, ut qui maxime non fuissent. [40] Dissimulari autem non posse ait, quin paria et consimilia non sint plus quingenta iugera habere uelle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere uelle, neque item infitiari posse, quin alia causa in praemio sit, alia in poenis. [41] 'Nam beneficia' inquit 'promissa opperiri oportet neque ante remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis praecauisse iustum est, quam expectauisse. [42] Summa enim professio stultitiae' inquit 'est non ire obuiam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt, poeniantur.'

[43] Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; [44] sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis conuelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum uia seruatum ire socios niteretur. [45] Ac primum ea non incallide conquisiuit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito. [46] In quibus rebus, quod prohibitum est, fieri quidem per leges non licet; uelle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est. [47] Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque uelle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis euidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat neque tenues istas et enucleatas uoluntatum in rebus inlicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere uoluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium uocanda, sed uoluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum nouarum mouet; sed enim contra, si ignoscatur, conseruatum iri ostendit populi Romani magnitudinem.

[48] Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope diuina responsionis figura elusit et eluit. [49] Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit: [50] 'Rodiensis superbos esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici uelim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?' [51] Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque grauius neque munitius aduersus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent.

[52] Praeterea animaduertere est in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum uoluptariis fieri uidemus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte uario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque inuidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, <nunc,> ne bona diuitiaeque eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum, deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit. [53] Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque uiuidius potuisse dici non uidentur. [54] Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis aptis inter sese et cohaerentibus paruum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum uoluntates non censuerit poeniendas.

[55] Commodius autem rectiusque de his meis uerbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curauerit. Ita enim nos sincerius exploratiusque uel corrigere poterit uel probare.

 

 

CAPITVLVM IV

Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus,

iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit;

et quae mancipia sub corona more maiorum uenierint;

atque id ipsum 'sub corona' quid sit.

 

[1] Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uenditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. [2] Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent, quodnam esset mancipiorum genus; [3] 'sicuti' inquit 'antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantur "sub corona" uenire. Namque ut ea corona signum erat captiuorum uenalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi seruos uenundari, quorum nomine emptori uenditor nihil praestaret.'

[4] Est autem alia rationis opinio, cur dici solitum sit captiuos 'sub corona' uendundari, quod milites custodiae causa captiuorum uenalium greges circumstarent eaque circumstatio militum 'corona' appellata sit. [5] Sed id magis uerum esse, quod supra dixi, M. Cato in libro, quem composuit de re militari, docet.

Verba sunt haec Catonis: 'Vt populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus ueneat.'

 

 

CAPITVLVM V

Historia de Polo histrione memoratu digna.

 

[1] Histrio in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et uocis claritudine et uenustate ceteris antistabat: [2] nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseuerate actitauit. [3] Is Polus unice amatum filium morte amisit. [4] Eum luctum quoniam satis uisus <est> eluxisse, rediit ad quaestum artis. [5] In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. [6] Ita compositum fabulae argumentum est, ut ueluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum. [7] Igitur Polus lugubri habitu Electrae indutus ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et quasi Oresti amplexus oppleuit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis ueris et spirantibus. [8] Itaque cum agi fabula uideretur, dolor actus est.

 

 

CAPITVLVM VI

Quid de quorundam sensuum naturali defectione

Aristoteles scripserit.

 

[1] Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, uisu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεις appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritaue. [2] Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus.

[3] Verba ex libro eius, quem περὶ μνήμης composuit, haec sunt: Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.

 

 

CAPITVLVM VII

An 'affatim', quasi 'admodum', prima acuta

pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata

super aliarum uocum accentibus.

 

[1] Annianus poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque ueterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suauitate. [2] Is 'affatim' ut 'admodum' prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita ueteres locutos censebat. [3] Itaque se audiente Probum grammaticum hos uersus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

 

potine tu homo facinus facere strenuum? – aliorum affatim est,

qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi uirum,

 

[4] causamque esse huic accentui dicebat, quod 'affatim' non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam uocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod 'exaduersum' dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his uersibus:

 

in quo haec discebat ludo, exaduersum loco

tostrina erat quaedam.

 

[5] Addebat etiam, quod 'ad' praeuerbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam 'intentionem' nos dicimus, sicut 'adfabre' et 'admodum' et 'adprobe' dicuntur.

[6] Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putauit, non id perpetuum uidetur; [7] nam et 'adpotus' cum dicimus et 'adprimus' et 'adprime', intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen 'ad' particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. [8] 'Adprobus' tamen, quod significat 'ualde probus', non infitias eo, quin prima syllaba acui debeat. [9] Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, uocabulo isto utitur:

 

Hierocles hospes est mi adulescens adprobus.

 

[10] Num igitur in istis uocibus, quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in uocabulis syllabarum plurium quam duarum? '[11] Adprimum' autem longe primum L. Liuius in Odyssia dicit in hoc uersu:

 

ibidemque uir summus adprimus Patroclus.

 

[12] Idem Liuius in Odyssia 'praemodum' dicit, quasi admodum: 'parcentes' inquit 'praemodum', quod significat 'supra modum', dictumque est quasi 'praeter modum'; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.

 

 

CAPITVLVM VIII

Res ultra fidem tradita super amatore

delphino et puero amato.

 

[1] Delphinos uenerios esse et amasios non modo historiae ueteres, sed recentes quoque memoriae declarant. [2] Nam et sub Caesaris <Augusti imperio> in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt. [3] Neque hi amauerunt, quod sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in nauiculis forte aut in uadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.

[4] Verba subscripsi Ἀπίωνος, eruditi uiri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios uidisse dicit: [5] Αὐτὸς δ' αὖ εἶδον περὶ Δικαιαρχίας <παιδός> – Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο – πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξηι φειδόμενος, ἱππηδόν <τε> περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. Ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν. [6] Ad hoc adicit rem <non> minus mirandam. 'Postea' inquit 'idem ille puer δελφινερώμενος morbo adfectus obit suum diem. [7] At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnauit et puer, qui in primo uado aduentum eius opperiri consueuerat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inuentus ab his, qui rem cognouerant, in sui pueri sepulcro humatus est.'

 

 

CAPITVLVM IX

'Peposci' et 'memordi', 'pepugi' et 'spepondi' et 'cecurri' plerosque ueterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per 'o' aut per 'u' litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles a uerbo 'descendo' non 'descendi',

sed 'descendidi' dixerunt.

 

[1] 'Poposci', 'momordi', 'pupugi', 'cucurri' probabiliter dici uidetur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce uerbis utuntur. [2] Sed Q. Ennius in saturis 'memorderit' dixit per 'e' litteram, non 'momorderit':

 

'meum' inquit 'non est, ac si me canis memorderit.'

 

[3] Item Laberius in Gallis:

 

de integro patrimonio meo centum milia

nummum memordi.

 

[4] Item idem Laberius in Coloratore:

 

itaque leni pruna percoctus simul sub dentes mulieris

ueni, bis, ter memordit.

 

[5] Item P. Nigidius de animalibus libro II.:

 

'Vt serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.'

 

[6] Item Plautus in Aulularia:

 

ut admemordit hominem.

 

[7] Sed idem Plautus in Trigeminis neque 'praememordisse' <neque 'praemomordisse'> dicit, sed 'praemorsisse':

 

'nisi fugissem' inquit 'medium, credo, praemorsisset.'

 

[8] Item Atta in Conciliatrice:

 

ursum se memordisse autumat.

 

[9] 'Peposci' quoque, non 'poposci', Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: 'Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit.' [10] 'Pepugero' aeque Atta in Aedilicia dicit:

 

sed si pepugero, metuet.

 

[11] Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto 'occecurrit' dixisse Probus adnotauit et haec eius uerba apposuit: [12] 'Si generalis species occecurrerit.' Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII. 'speponderant' scripsisse annotauit uerbaque eius haec posuit: 'Tiberius Graccus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant.'

[13] Ratio autem istarum dictionum haec esse uideri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam uerbi litteram in 'e' plerumque uertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, [14] sic igitur mordeo 'memordi', posco 'peposci', tendo 'tetendi', tango 'tetigi', pungo 'pepugi', curro 'cecurri', tollo 'tetuli', spondeo 'spepondi' facit. [15] Sic M. Tullius et C. Caesar 'mordeo, memordi', 'pungo, pepugi', 'spondeo, spepondi' dixerunt.

Praeterea inueni a uerbo 'scindo' simili ratione non 'sciderat', sed 'sciciderat' dictum esse. [16] L. Accius in Sotadicorum libro I. 'sciciderat' dicit. Verba haec sunt:

 

non ergo aquila ita, uti praedicant, sciciderat pectus?

 

[17] Ennius quoque <in Melanippa:

 

cum saxum sciciderit>. * * *

 

Valerius Antias in libro historiarum LXXV. uerba haec scripsit: 'Deinde funerel ocato ad forum descendidit.' Laberius quoque in Catulario ita scripsit:

 

ego mirabar, quomodo mammae mihi * * *

 

 

CAPITVLVM X

<Vt> 'ususcapio' copulate recto uocabuli casu dicitur, ita 'pignoriscapio' coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse.

 

[1] Vt haec 'ususcapio' dicitur copulato uocabulo 'a' littera in eo tractim pronuntiata, ita 'pignoriscapio' iuncte et producte dicebatur. [2] Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum quaestionum: 'Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, uocabulum seorsum fit.' [3] Per quod satis dilucet hanc 'capionem' posse dici quasi hanc 'captionem' et in usu et in pignore.

 

 

CAPITVLVM XI

Neque 'leuitatem' neque 'nequitiam' ea significatione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur.

 

[1] 'Leuitatem' plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et 'nequitiam' pro sollertia astutiaque. [2] Sed ueterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt, 'leues' dixerunt, quos uolgo nunc uiles et nullo honore dignos dicimus, et 'leuitatem' appellauerunt proinde quasi uilitatem et 'nequam' * * * hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere ἄσωτον uel ἀκόλαστον dicunt.

[3] Qui exempla horum uerborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inueniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum. [4] Nam cum genus quoddam sordidissimum uitae atque uictus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad uesperum perpotaret, quod ore inuoluto iter faceret, ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: 'uidete' inquit 'hominis leuitatem', tamquam prorsus ista dedecora hoc conuicio in homine notarentur. [5] Ac postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit: 'O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere.'

[6] Sed ex eo loco M. Tullii uerba compluscula libuit ponere: 'At uidete leuitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotauit ad uesperum; inde cisio celeriter ad urbem aduectus domum uenit ore inuoluto. Ianitor rogat: "Quis tu?" "A Marco tabellarius." Confestim ad eam, cuius causa uenerat, deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens – erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse – , cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum inuasit. O hominem nequam! – nihil enim magis proprie possum dicere: ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?'

[7] Consimiliter Q. quoque Claudius in primo annalium 'nequitiam' appellauit luxum uitae prodigum effusumque in hisce uerbis: 'Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.' [8] M. Varro in libris de lingua Latina: 'Vt ex "non" et "uolo"' inquit '"nolo", sic ex "ne" et "quicquam" media syllaba extrita compositum est "nequam".' [9] P. Africanus pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: 'Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Vtrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere uis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicauisti, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non uis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu uerbis conceptis coniurauisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui spondet mille nummum?'

 

 

CAPITVLVM XII

De tunicis chirodytis; quod earum <usum>

P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.

 

[1] Tunicis uti uirum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos Romae atque in omni Latio indecorum fuit. [2] Eas tunicas Graeco uocabulo nostri 'chirodytas' appellauerunt feminisque solis uestem longe lateque diffusam decere existimauerunt ad ulnas cruraque aduersus oculos protegenda. [3] Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breues tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας. [4] Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, uir omnibus bonis artibus atque omni uirtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.

[5] Verba sunt haec Scipionis: 'Nam qui cotidie unguentatus aduersum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba uulsa feminibusque subuulsis ambulet, qui in conuiuiis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica interior accubuerit, qui non modo uinosus, sed uirosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?'

[6] Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur:

 

'et tunicae' inquit 'manicas et habent redimicula mitrae.'

 

[7] Q. quoque Ennius Carthaginiensium 'tunicatam iuuentutem' non uidetur sine probro dixisse.

 

 

CAPITVLVM XIII

Quem 'classicum' dicat M. Cato, quem 'infra classem'.

 

[1] 'Classici' dicebantur non omnes, qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui centum et uiginti quinque milia aeris ampliusue censi erant. [2] 'Infra classem' autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quod supra dixi, censebantur. [3] Hoc eo strictim notaui, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam legem suasit, quaeri solet, quid sit 'classicus', quid 'infra classem'.

 

 

CAPITVLVM XIV

De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.

 

[1] Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci χαρακτῆρας uocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν, ἰσχνόν, μέσον. [2] Nos quoque, quem primum posuimus, 'uberem' uocamus, secundum 'gracilem', tertium 'mediocrem'.

[3] Vberi dignitas atque amplitudo est, gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

[4] His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. [5] Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. [6] Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. [7] Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

[8] Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi <R.> legauerant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi uastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. [9] Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. [10] Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. 'Violenta' inquiunt 'et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.'

[11] Vnumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.

 

 

CAPITVLVM XV

Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit;

et quid scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod seruandum

datum commodatumue esset.

 

[1] Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et seuera iudicia de furtis habita esse apud ueteres scripsit idque Brutum solitum dicere et furti damnatum esse, qui iumentum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat, quam in quem locum petierat. [2] Itaque Q. Scaeuola in librorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba haec posuit: 'Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue, quod utendum accepit, ad aliam rem, atque accepit, usus est, furti se obligauit.'

 

 

CAPITVLVM XVI

Locus exscriptus ex satura M. Varronis,

quae περὶ ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum

generibus; et appositi uersus Euripidi, quibus delicatorum

hominum luxuriantem gulam confutauit.

 

[1] M. Varro in satura, quam περὶ ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis uersibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit. [2] Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.

[3] Et ipsos quidem uersus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat; [4] genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluuies uestigauit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: [5] pauus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus * * * , helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.

[6] Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiqueuorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si uersus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus tamquam edendi * * * repertas esse non per usum uitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciuiam.

[7] Versus Euripidi adscribendos putaui:

 

ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι πλὴν δυεῖν μόνον,

Δήμητρος ἀκτῆς πώματός θ' ὑδρηχόου,

ἅπερ πάρεστι καὶ πέφυχ' ἡμᾶς τρέφειν;

ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή, τρυφῆι δέ τοι

ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.

 

 

CAPITVLVM XVII

Sermo habitus cum grammatico insolentiarum

inperitiarum pleno de significatione uocabuli, quod

est 'obnoxius'; deque eius uocis origine.

 

[1] Percontabar Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis non hercle experiundi uel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret 'obnoxius' quaeque eius uocabuli origo ac ratio esset. [2] Atque ille aspicit me inludens leuitatem quaestionis prauitatemque: 'Obscuram' inquit 'sane rem quaeris multaque prorsus uigilia indagandam. [3] Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici "obnoxium", cui quid ab eo, cui esse "obnoxius" dicitur, incommodari et noceri potest et qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius' inquit 'haec mittis nugalia et affers ea, quae digna quaeri tractarique sint?'

[4] Tum uero ego permotus agendum iam oblique ut cum homine stulto existimaui et 'cetera,' inquam 'uir doctissime, remotiora grauioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus uenerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe "obnoxius" et, quid dicerem, nesciui, didici ex te et scire nunc coepi, quod non ego omnium solus, ut tibi sum uisus, ignoraui, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in uerbis Latinae princeps, quid esset "obnoxius", nesciuit; uersus enim est in Sticho illius ita scriptus:

 

nunc ego hercle peri plane, non obnoxie,

 

quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria "plane" et "obnoxie", quod a tua significatione longe abest.'

[5] Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi 'obnoxius' et 'obnoxie' non declinatione sola, sed re atque sententia differrent: 'ego' inquit 'dixi, quid esset "obnoxius", non quid "obnoxie".' [6] Ac tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam: 'mittamus,' inquam 'sicuti uis, quod Plautus "obnoxie" dixit, si id nimis esse remotum putas, [7] atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit: [8] "Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret", et quod uidetur nouius peruulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:

 

nam neque tunc astris acies obtunsa uideri,

nec fratris radiis obnoxia surgere luna,

 

[9] quod tu ais "culpae suae conscium". Alio quoque loco Vergilius uerbo isto utitur a tua sententia diuerse in his uersibus:

 

iuuat arua uidere

non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;

 

cura enim prodesse aruis solet, non nocere, quod tu de "obnoxio" dixisti. [10] Iam uero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce uersibus:

 

sed uirum uera uirtute uiuere animatum addecet

fortiterque innoxium †uocare aduersum aduersarios

ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat,

aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent?'

 

[11] At ille oscitans et alucinanti similis: 'nunc' inquit 'mihi operae non est. Cum otium erit, reuises ad me atque disces, quid in uerbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.'

[12] At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem uolet non originem solam uerbi istius, sed significationem quoque eius uarietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi uersus ex Asinaria:

 

maximas opimitates gaudio effertissimas

suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,

adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii

nostro deuincti beneficio.

 

[13] Qua uero ille grammaticus finitione usus est, ea uidetur in uerbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu, quo Caecilius usus est in Chrysio in his uersibus:

 

quamquam ego mercede huc conductus tua

aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium

reare; audibis male, si maledicis mihi.

 

 

CAPITVLVM XVIII

De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legauit.

 

[1] Iusiurandum apud Romanos inuiolate sancteque habitum seruatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest. [2] <Post> proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captiuis nostris electos decem Romam misit mandauitque eis pactusque est, ut, si populo Romano uideretur, permutatio fieret captiuorum et pro his, quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram. [3] Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captiuos non permutarent.

[4] Veniunt Romam decem captiui. [5] Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt. [6] Permutatio senatui non placita. [7] Parentes cognati adfinesque captiuorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire uellent, orabant. [8] Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio uincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. [9] Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent. [10] Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti uulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos deierauerant, non fecissent.

[11] Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandauit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus ad Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non uideretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles inuisosque fuisse, ut taedium uitae ceperint necemque sibi consciuerint.

 

 

CAPITVLVM XIX

Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho,

Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia

decreta cum ipsis uerbis relata.

 

[1] Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. [2] Id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogauit eumque ob eam causam praedes poscebat. [3] Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum prouocabat petebatque, ut uirum consularem triumphalemque a collegae ui defenderent. [4] Octo tribuni cognita causa decreuerunt.

[5] Eius decreti uerba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: 'Quod P. Scipio Africanus postulauit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per uim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogauerit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in uincula duci iubeat, ut eum a collegae ui prohibeamus; et quod contra collega postulauit, ne sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in uincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus.'

[6] Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus grauis ob plerasque in republica dissensiones esset, iurauit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitauit.

[7] Eius decreti uerba haec sunt: 'Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum uidetur esse dignitate reipublicae in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae ui prohibeo.'

[8] Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates ueterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.

 

 

CAPITVLVM XX

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e uersu suo 'Nolam' et posuit 'oram'; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

 

[1] Scriptum in quodam commentario repperi uersus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:

 

talem diues arat Capua et uicina Veseuo

Nola iugo;

 

postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse 'oram' que pro 'Nola' mutasse atque ita reliquisse:

 

et uicina Veseuo

ora iugo.

 

[2] Ea res uerane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suauiusque ad aures sit 'ora' quam 'Nola,' dubium id non est. [3] Nam uocalis in priore uersu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. [4] Est adeo inuenire apud nobiles poetas huiuscemodi suauitatis multa, quae appareat nauata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. [5] Vno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis uocibus pluribus facit:

 

ἡ δ' ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζηι

ἢ χιόνι ψυχρῆι ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλωι,

 

atque item alio in loco:

 

λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

 

[6] Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce uersibus:

 

minister vetuli puer Falerni,

inger mi calices amariores,

ut lex Postumiae iubet magistrae,

ebria acina ebriosioris,

 

cum dicere 'ebrio' posset, <et> quod erat usitatius 'acinum' in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suauitatem 'ebriam' dixit propter insequentis 'a' litterae concentum. Qui 'ebriosa' autem Catullum dixisse putant aut 'ebrioso' – nam id quoque temere scriptum inuenitur – , in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.

 

 

CAPITVLVM XXI

'Quoad uiuet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.

 

[1] 'Quoad uiuet' <cum dicitur>, cum item dicitur 'quoad morietur', uidentur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque uerba demonstrant. [2] Item cum dicitur 'quoad senatus habebitur' et 'quoad senatus dimittetur', tametsi 'haberi' atque 'dimitti' contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in uerbo ostenditur. [3] Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.

 

 

CAPITVLVM XXII

Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.

 

[1] Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. [2] Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. [3] Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis uideri possit cum ignominia fuisse. [4] Quod si ita accipias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum neque indesidem uisum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.