BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gaius

ca. 120 - post 178

 

persona

 

Gaius, iurista Romanus, natus si non Traiano, certe Hadriano imperante scripsit sub Antonio Pio, Marco Aurelio, fortasse Commodo. obiisse eum non ante annum 178 apparet, quod ad SC. Orfitianum anno 178 librum singularem confecit. praenomen Gai solum scripta eius prae se ferunt, nomine atque cognomine omissis; nec aliunde haec innotuerunt, quo factum est, ut quidam, vix recte, negarent Gaio aut nomen aut cognomen fuisse. unde gentium sit oriundus, nescimus. Romae Gaium ius didicisse, cum paene totus Sabinianorum sectae addictus sit, probabile est; Romae eum docuisse et scripsisse, quamvis valde disceptetur, veritati propius accedet. (B. Kübler)

 

 

opera

 

Libri ad Q. Mucium (desunt)

Ad edictum praetoris (deest)

Ad edictum provinciale libri XXXII (desunt)

Institutiones (ca. annum 160)

Ad edictum aedilium curulium (deest)

Ad legem duodecim tabularum libri VI (desunt)

Libri de fideicommissis (desunt)

De manumissionibus (deest)

De verborum obligationibus (deest)

Ad legem Juliam et Papiam libri XV (desunt)

Res cottidianae (Libri aureorum) (desunt)

Regulae (desunt)

Fragmenta Aegyptia

Fragmenta Oxyrhynchitica

Fragmentum incertum

 

Epitome Gai (ex lege romana Wisigothorum, anno 506)

 

 

secundaria

 

Institutiones (Translatio germanica)

fontes