BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gaius

ca. 120 - post 178

 

Fragmenta Oxyrhynchitica

 

Textus:

Gai institutiones, Gai institutionum epitome,

Fragmenta Aegyptia et Oxyrhynchitica

(Fontes Iuris Romani Antejustiniani. Pars 2)

ed. J. Baviera, Firenze1940

 

___________________________________________________

 

 

 

. . . in integr]um resti[tuit; facilius enim reis praetor succurrit] quam acto[ribus. Loquimur autem exceptis mi]noribus XXV . . .

. . . de]ductum ue[ro ad condemnationem ponitur,] quo loco plus [petenti periculum non interueni]t, utique b<onorum> e<mptore> [agente, qui licet de certa pecun]ia agat, incer[ti tamen condemnationem conci]pit.

Quia ta[men superius mentionem habuimu]s de actione, [qua in peculium filiorum seruo]rumque ageretur, [opus est, ut de hac actione et de ce]teris, quae in eorum[dem nomine in parentes domino]sue dari licet, deli[gentius admoneamus.

In primis itaqu]e si iussu patris [dominiue negotium gestum erit, in sol]idum prae[tor actionem in patrem dominumue com]parauit, [et recte, quia qui ita negotium gerit] magis patros [dominiue quam filii seruiue fidem se]quitur.

Eadem   [ratione   comparauit   duas   alias  actiones  exercit]oriam  et in[stitoriam Tunc autem exercitoria lo]cum habet, cum pa[ter dominusue filium seruumu]e magistrum [naui praeposuerit, et quid cum eo eiu]s rei gratia,  cui  praepo[situs  fuerit,  negotium  gestum  e]rit.  Cum  enim  ea qu[oque res ex uoluntate patris domin]iue contrahi uid[eatur, aequissimum esse uisum est in soli]dum actionem da[ri. Quin etiam licet extraneum quis]que magistrum na[ui praeposuerit siue seruum sive libe]rum, exercitor[ia actio in eum redditur. Ideo exerci]toria autem ap-pel[latur, quia exercitor uocatur] is, ad quem cotidianus [nauis quaestus peruenit. Insti]toria uero formula  [tum locum [habet,  cum  quis  taber-n]ae aut cuilibet nego[tiationi filium seruum suum] ue[l] quemlibet extra[neum siue seruum siue liberum p]raeposuerit et quis [cum eo eius rei gratia cui praeposit]us est contractum [fuerit. Id]eo autem institut[oria uocatur, quia [qui tabernae pra]e[ponitur]  institor  [appellatur.  Qu]ae  et i[psa for]mula in solidum est.

Praeterea t[ri]butoria [quoque] actio in patrem  dominumue  consti-tu[t]a est, [cum] f[i]l[ius s]eruosue ex peculiari merce sciente pa[t]re dominoq[u]e   [n]egotietur.   Nam   si   quis   eius  rei  gr[a]tia  c[um  eo co]ntractum fuerit praetor ita ius dicit, ut quidq[uid in his] mercibus erit quod inde receptum erit, ita p[ater d]ominusue inter s[e], si quid debebitur, et ceteros  c[re]ditores  pro  rata  portione  distribuunt.  Et  si cre[dito]res querantur minus sibi distributum, quam opor[te]ret, in id quod deest hanc eis actionem pollicetur, [quae, u]t diximus, tributoria uocatur.

Est etiam de p[eculio e]t de in rem uerso actio a praetore constitu[ta. Lice]t enim negotium ita gestum sit cu[m] filio se[ruoue, ut] neque uoluntas neque consens[us] patri[s dominiue inte]ruenerit, si quid tam[en ex e]a re, q[uae cum illis gest]a est, in rem patris dom[iniue u]ers[um sit, quatenus in rem eius] uers[u]m fuerit, eate[nus datur actio. Versum autem quid sit, eget pl]ena interpr[e]t[a]t[i]o[ne. At si nihil sit uersum, praeto]r dat action[em dumtaxat de peculio, et edictum ut]itur his uer[bis.   Quod  ed]ictum  loquitur  et  de  eo,  qui  dolo  malo  peculium a[demerit. Si igitur uerbi gratia ex XS. X, quae seruus tu]us a me [mutua accepit, creditori tuo HS. V soluerit] aut rem [necessariam, puta familiae cibaria HS. V emerit] et re[l]i[qua V quolibet modo comsumpserit, pro V quidem]   i[n   solidum   damnari   debes,  pro  ceteris  uero  V  eatenus,] q[uatenus in peculio sit. Ex quo scilicet apparet] s[i tota XS. X in rem tuam uersa fuerint, tota me HS.] X [consequi posse.] * * *