BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gaius

ca. 120 - post 178

 

Fragmenta Aegyptia

 

Textus:

Gai institutiones, Gai institutionum epitome,

Fragmenta Aegyptia et Oxyrhynchitica

(Fontes Iuris Romani Antejustiniani. Pars 2)

ed. J. Baviera, Firenze 1940

 

___________________________________________________

 

 

 

Dicitur etiam kapitis deminutione solui societatem, quia ciuili ratione kapitis deminu]tio morti c[oaequat<ur>: sed uti]q<ue> si adhuc [<con>sentiant in] s[o]cietatem, noua uidetur incipere societas.

Item si cuius ex sociis bona publice aut priuati<m> uenierint, soluitur societas. Sed ea quidem societas, de qua loquimur, id e<st> q<uae> nudo <con>sensu <con>trahitur, iuris gentium e<st>, itaque i<nter> omne[s] homines naturali ratione consistit. E<st> a<u>t<em> aliud genus societatis proprium ciuium Romanor[um]. Olim enim mortuo patre familias i<nter> suos h<ere>des quaedam erat legitima simul et naturalis soci[e]t[a]s, quae appell[abatur] [ercto non cito, i<d> e<st> dominio] [non diuiso: erct]um enim do[minium e<st>, un]de eru[s] dominus dicitur: ciere a<u>[t<em>] diuidere e<st>: unde c<a>edere et secare et diuidere dicimus. Alii q<uo>q<ue>, qui uolebant eandem habere societatem, poterant id <con>sequi ap<ud> praetorem certa legis actione. In hac a<u>t<em> societate fratrum ceterorumue qui ad exemplum fratrum suorum societatem coierint, illud proprium [era]t, [unus] quod u<el> unus ex sociis communem seruum m<anu>mittendo liberu<m> faciebat et omnibus libertum adquirebat: item unus [rem co]mmunem m<an>c[ipa]<n>[do eius faciebat, qui m<an>cipio accipiebat . . . ]

[Communem seruum pro dominica parte dominis adquirere certum est, ex]cepto eo, q<uod> uni nomin[a]tim stipuland[o] aut [m<an>ci]pi[o] accipien[do illi soli] adquirit, u<el>u<ti> cum ita stipuletur: titio domino meo dari spondes?, aut cum ita m<an>cipio accipiat: hanc re<m> ex i<ure> q<uiritium> luc<ii> tit<ii> domini mei e<ss>e aio, eaque ei empta est<o h>oc aere.

Illud q<uae>ritur, an q<uod> nomen domini adiectum efficit, ide<m> faciat unius ex dominis iussum i<nter>cedens. Nostri praeceptores proinde ei qui iusserit soli adquiri existiman[t, atque si] nominatim ei stip[ulatus] e<ss>et seruus m<an>cipioue quid accepisset: d<iuersae> s<cholae> a<uctores> proinde [utri]sque adquiri putant, [ac si nullius iussum i<nter>uenisset.]

[quib<us> mo]dis soluuntur [obli]gationes. r<ubrica>.

Tollitur a<u>t<em> obligatio praecipue solutione eius q<uod> debeatur. Vnde q<uae>ritur, si quis consentiente creditore aliud pro alio soluerit, utrum ipso iure liberetur, q<uod> nostris praeceptoribus placuit, an ipso iure maneat obligatus, sed adu<er>sus petente<m> p<er> exceptionem doli mali defendi debeat, quod diuersae scholae aucto[rib<us> uis]um est.

I[te<m> p<er> a]cceptilationem tollitur obligatio. Acceptilatio a<u>t<em> e<st> u<el>u<t> imaginaria solutio: nam q<uod> ex u[erborum obligatione tibi de]beam, id s[i ue]lis mihi r[e]mi]ttere, p[ot]erit sic f[ieri, ut] patia[ris] haec [uerba] me dic[ere: q<uod>] tibi eg[o promis]i, habens[ne] accep[tum? et tu] respo[n]deas: h[abeo].

[Qu]o gen[ere, ut] dixim[us, toll]untu[r illae obli]gat[iones], q<uae> in [uerbis . . . eu . . . , non etia]m cete[rae]; [<con>sentaneum enim] est ui[s<um>] uerbis factam obligationem posse aliis uerbis dissolui. Sed id, q<uod> ex alia causa debeatur], [potest in stip]ula[tionem deduci et p<er> ac]cep[tilationem dissol]ui.

Q<uam>u<is> [a<u>t<em> acceptilatio i]magi[naria solutio sit, t]am<en> mu[lier s<ine> t<utore> a<uctore> acce]ptilati[onem facere non po]test, cu[m al]ioquin s[ol]ui ei sin[e tu]tore aucto[r]e possi[t.

Ite]m q<uod> deb[etu]r pro p[arte] [re]cte sol[uitu]r: an a<u>t<em> [in p]artem [ac]ceptila[tio fi]eri pos[sit], quaesi[tum e<st>].

[E<st>] et alia [species] ima[ginariae s]olu[tionis], p<er> ae[s et libra]m: qu[od et i]psum [genus] cer[tis e]x c<ausis> [recept]um e<st>, u<el>[u<ti> si quid eo nomine] debea[tur, quod per aes et libram gestum sit, sive quid ex iudicati c<ausa> debeatur.

[Adhibentur n<on> minus qu<am>] quin[que testes et libripe]ns: d<ein>[d<e> is, qui liberatur, ita dicit: quo]d e[go tibi tot milib]us s<e>s<tertiorum> iudic[io <con>demnatus] sum, eo [nomine me a te solvo] libero[que hoc aere aenea]que lib[ra. hanc tibi] . . .

[Deinde qui prior uindicauerat dicebat: quando tu iniuria uindicauisti, quingen]tis assib[us] sacramento te p<ro>uoco: aut si res i<n>fra mille asses erat, q<u>i<n>quagenarium scil<icet> [sa]cramentum nomi[na]b[at]. D<ein>d<e> eadem sequebant<ur> quae si in p<er>sonam ageretur. Postea pr<aetor> secu<n>dum alterum eorum uindicias dicebat, id e<st> interim aliquem possessorem <con>stituebat eu<m>que iubebat praedes adu<er>sario dare litis et uindiciarum, id est rei et fructuum: alios a<u>t<em> p<rae>des ipse pr<aetor> ab utroq<ue> accipiebat sacramenti, c<ausa> q<ui>a id in publicum cedeba[t]. Fest[uc]a a<u>t<em> uteba<n>tur quasi hastae loco, signo quodam iusti dominii, qua[n]do iusto dominio ea maxime sua e<ss>e credebant, quae [e]x hostibus cepissent: [u]nde in centumuiralib<us> iudiciis hasta p[r]oponitur.

Si qua res talis erat, ut sine incommodo n<on> p<os>sit in ius ad[f]erri u<el> adduci, uerbigratia si columna aut nauis a<ut> congrex alicuius pecoris e<ss>et, pars aliqua inde sumebatur eaq<ue> in iu<s> adferebatur, d<ein>d<e> in ea<m> partem quasi in tota<m> rem praesentem fiebat uindicatio. It[a]que ex grege u<el> [un]a ou[is] siue capra in [i]us adducebat<ur> u<el> et<iam> pilus sumebatur et . . . *

Q<ue> leg< > act . . . [re]stitu[tu]m e<st> P<er> iudici[s p]ostulat[i]one<m> ageba[tur si] q[u]a de re ut ita ager[et]ur lex ius[si]sse[t], sicu[ti] lex xii [t]abularum de [eo] q<uod> ex stipu[l]at[i]one petitur. Eaq<ue> res talis fere erat. Qui agebat sic dicebat: ex sponsione te mi[h]i x m<ilia> s<e>s<tertiorum> d<are> o<portere> aio: id postulo aies an negas. Adu<er>sarius dicebat n<on> o<por>tere. Actor dicebat: quando tu ne<gas>, te pr<aetor> iudicem <siue arbitrum> postulo uti des. Itaque in eo genere a<cti>onis sine poena quisque negabat. Item de h<eredi>tate diuidenda i<nter> coh<ere>des eadem lex p<er> iudicis postulationem agi ius[sit]. Idem fecit lex Licinn[i]a si de a[li]qua re comm[u]ni diuid[e]nda ageretur. Itaq<ue> no[min]ata c<ausa> ex qua agebat[ur] statim arb[it]er petebatu[r].

P<er> <con>di[c]ti[o]nem ita a[g]ebatur: aio te mihi s<e>s<tertiorum> x mil<ia> d<are> o<portere>: id postulo aies aut neges. Adu<er>sarius dicebat n<on> o<portere>. Actor dicebat: qua<n>do tu negas, in diem tricensimum tibi iudicis capiendi c<ausa> <con>dico.

Deinde die tricensimo ad iudicem capiendum praesto e<ss>e debebant.

<Con>dicere a<u>t<em> denuntiare e<st> pristina lingua. Itaq<ue> haec q<ui>d<em> a<cti>o proprie <con>dictio uocatur: nam actor adu<er>sario denuntiabat ut ad accipiendum iu[dicem rell.]