Florus
floruit 110 p. Chr. n.
|
Bellorum Romanorum libri duo
Liber I
|
___________________________________________________
|
|
II.Anacefalaeosis de septem regibus
Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. [2] Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum. [3] Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. [4] Quid? ille militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid? aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. [5] Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem. [6] Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit. [7] Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur. |