BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Florus

floruit 110 p. Chr. n.

 

Bellorum Romanorum libri duo

 

Liber I

 

___________________________________________________

 

 

 

I.

A Romulo tempora regum septem

 

Romulus

Numa Pompilius

Tullus Hostilius

Ancus Marcius

Tarquinius Priscus

Servius Tullius

Tarquinius Superbus

 

――――――

 

Romulus

Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. [2] Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui. [3] Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit. [4] Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. [5] Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. [6] Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios, [7] hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur. [8] Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium 4an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. [9] Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex. [10] Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. [11] Caeninensium captum ac direptum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit. [12] Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose 8pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. [13] Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. [14] Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. [15] Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur. [16] His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est. [17] Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. [18] Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.

 

Numa Pompilius

Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem. [2] Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit, ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: [3] haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. [4] Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.

 

Tullus Hostilius

Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. [2] Itaque mirum in modum exercitata iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. [3] Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. [4] Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat. [5] Sic – rarum alias decus – unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro. [6] Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium, et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenate bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam. [7] Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi mandasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. [8] Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset; [9] prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.

 

Ancus Marcius

Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia, [2] pari avo ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.

 

Tarquinius Priscus

Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. [2] Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites quatenus Attius Naevius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio. [3] Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, [4] quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. «Atqui hoc» inquit «agitaram, an cotem illam secare novacula possem»; [5] et augur «potes ergo,» inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. [6] Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.

 

Servius Tullius

Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. [2] Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. [3] Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.

 

Tarquinius Superbus

Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. [2] Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. [3] Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. [4] Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. [5] Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, Suessa Pometia. [6] Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti transfugam [7] apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit. [8] Quod cum inauguraretur, cedentibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus. [9] Placuit vatibus contumacia 46numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promittere. [10] Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. [11] Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.