Florus
floruit 110 p. Chr. n.
|
Bellorum Romanorum libri duo
Liber I
|
___________________________________________________
|
|
III.De mutatione rei publicae
Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine. [2] Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis se debere meminissent. [3] Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitteret. [4] Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis aedis suas in plana summisit. [5] Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. [6] Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usquequaque finitimis; [7] quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem [8] incurreret; donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt. |