Sextus Pompeius Festus
floruit ca. 150
|
De verborum significatuquae supersunt
Littera S
|
________________________________________________________________
|
|
<S . . . in Salia>ri carmine ap. . . e sopia pro sedilibus di. . . <ad>huc in consuetudi<ne .
Susque deque frequ>ens est, pro plus minusve . . . <qu>od antiqui susque dice. . .
<So>nivio significat in car<min . . . a>ugurali, sonanti.
<Sine sacris hereditas> in proverbio dici solet, . . . sine ulla incommodi appendice: quod olim sacra non solum publica curiosissime administrabant, sed etiam privata; relictusque heres sic<ut> pecuniae, etiam sacrorum erat; ut ea diligentissime administrare esset necessarium.
Suppum antiqui dicebant, quem nunc supinum dicimus ex Graeco, videlicet pro adspiratione ponentes <s> litteram, ut cum idem ὕλας dicunt, et nos silvas; item ἕξ sex, et ἑπτά septem. Eius vocabuli meminit etiam Luci<li>us: «Si vero das, quod rogat, et si suggeri<s> suppus.»
Sempronia horrea qui locus dicitur, in eo fuerunt lege Gracchi, ad custodiam frumenti publici.
Statua est ludi eius, qui quondam fulmine ictus in Circo, sepultus est in Ianiculo. Cuius ossa postea ex prodigis, oraculorumque responsis senatus decreto intra Urbem relata in Volcanali, quod est supra Comitium, obruta sunt; superque ea columna, cum ipsius effigie, posita est.
Servilius lacus appellabatur <ab> eo, qui eum faciendum curaverat in principio vici Iugari, continens basilicae Iuliae; in quo loco fuit effigies hydrae posita a M. Agrippa.
Sonticum morbum in XII significare ait Aelius Stilo certum cum iusta causa; quem nonnulli putant esse, qui noceat, quod sonte<s> significat nocentes. Naevius ait: «Sonticam esse oportet causam, quam ob rem perdas mulierem.»
Sacram viam quidam appellatam esse existimant, quod in ea foedus ictum sit inter Romulum ac Tatium: quidam, quod eo itinere utantur sacerdotes idulium sacrorum conficiendorum causa. Itaque ne eatenus quidem, ut vulgus opinatur, sacra appellanda est a regia ad domum Regis sacrificuli, sed etiam a Regis domo ad sacellum Streniae, et rusus a regia usque in arcem. Nec . . . appellari debere ait Verrius, sed disiuncte, ut caeteras vias Flaminiam, Appiam, Latinam, ut ne Novamviam quidem, sed Novam viam.
Scita plebei appellantur ea, quae pleps suo suffragio sine patribus iussit, plebeio magistratu rogante.
Solitaurilia hostiarum trium diversi generis immolationem significant, tauri, arietis, verris; quod omnes eae solidi integrique sint corporis; contra †aci . . . † verbices maialesque; quia sollum Osce totum et solidum significat. Unde tela quaedam solliferria vocantur tota ferrea, et homo bonarum artium sollers, et quae nulla parte laxata cavaque sunt, solida nominantur. Atque harum hostiarum omnium inviolati sunt tauri, quae pars scilicet caeditur in castratione. Sunt quidem qui putent, ex tribus hostiis praecipue nomen inclusum cum solido tauri, quae amplissima sit earum. Quidam dixerunt omnium trium vocabula †confixa†, suis, ovis, tauri, adeffecisse id quod uno modo appellarentur universae. Quod si a sollo et tauris earum hostiarum ductum est nomen antiquae consuetudinis, per unum l enuntiari non est mirum, quia nulla tunc geminabatur littera in scribendo: quam consuetudinem Ennius mutavisse fertur, utpote Graecus Graeco more usus, quod illi aeque scribentes ac legentes duplicabant mutas, semi<vocales . . .
Socordi>am quidam <pro ignavia posuerunt . . . > M. Cato pro <stultitia posuit Originum lib.> VII, cum ait: . . . mensam ti . . . ne quid neg . . . retur conposi<tum autem videtur ex se,> quod est sine, <et corde> . . .
Semis, semodi<us, semuncia: qua ra>tione ex Grae<co trahuntur etiam alia, quae s> litteram pro <adspiratione eorum . . . > habent, ut <ἑπτὰ septem, ὕλαι> silvae. Sic <ista ab eo, quod illi ἥμι>συ dicunt, qui . . .
Sublicium pon<tem> . . . appellatum esse <a sublicis . . . vo>cabulo Volsco . . . in latitudinem . . . liter Formiani . . . librorum; q . . . sublices vocan<tur> . . . aqua liquens . . . in qua opini<one> . . . et meminit s<ublicii pontis Naevius> qui ait in belli <Punici libro: « . . . > quam liquidum . . . amnem», et ali ub . . . mem retinet s . . . Sallustius libro qua . . . : «ne †inrumiendi† p . . . sublicibus cavata . . . sent.»
Supervacaneum ut . . . cludit Verrius ab u . . . . . . <t>antummodo, . . . n sit fami. . . vacaneum . . .
<Strufertarios appellabant> antiqui . . . . . . mines con. . . arbores ful<guritas> . . . missarum . . . e strue et <ferto . . . f>aciunt . . . ret uti mihi . . . ullo etiam . . . s fertario.
<Suberies> . . . ex qua cortex . . . Lucilius: . . . ti hibernacu. . .
<Silicernium dicitur cena fu>nebris, quam . . . <v>ocant. sed . . . <V>errius existi<mat . . . q>uod nos farci. . . <f>letum familia . . . <quia, cuius n>omine ea res <instituebatur . . . i>s iam silentium <cerneret. Caecilius Ob>olostate: «Cre<didi silicernium eiu>s me esse esurum.» . . .
<Sudum> . . . t significare sub . . . um omnium fere . . . us siccum significet. <Itaque sudum quasi seudum, id> est, sine udo, ut se<curus sine cura> . . .
<Sublesta antiqu>i dicebant infir<ma et tenuia.> Plautus in Persa: «Ad paupertatem si immigrant infamiae, gravior paupertas fit, fides sublestior»; id est infirmior. Idem in Nervolaria «vinum» ait «sublestissimum», quia infirmos faciat vel corpore, vel animo.
Satur et vir et †caro non habent†.
Supellectilis recto casu, et senis ratione dicebantur, quae nunc contraria videntur esse finitioni <pro>portionis; qua omnia vocabula x littera finita per declinationes obliquorum casuum syllabam accipiunt. Haec autem duo desciverunt ab ea, ut †alta compium†, quae non ideo infirmare debent praeceptum.
Scurrae vocabulum Verrius ineptissime aut ex Graeco tractum ait, quod est σκυρθάζειν, aut a sequendo, cui magis adsentitur; quod et tenuioris fortunae homines, et ceteri alioqui, qui honoris gratia prosequerentur quempiam, non antecedere, sed sequi sint soliti; quia videlicet dicat Lucilius: «Cornelius Publius noster Scipiadas †dicto tempus quae intorquet in ipsum oti et delici<i>s luci effictae† atque cinaedo, et sectatori adeo ipse suo, quo rectius dicas, ibat forte domum: sequimur multi atque frequentes»: cum secutos videri velit, ob eorum iurgia, non ob adsuetum officium. Secus Valgius putat ex Graeco quod est ἑκὰς dictum. Absurde scilicet; significat enim aperte aliter, exemplis omnium fere, qui eam vocem usurpant. Stipem esse nummum signatum, testimonio est et †de eo quae† datur stipendium militi, et cum spondetur pecunia, quod stipulari dicitur. Sobrinus est, ut ait Gallus Aelius, patris mei consobrini filius, et matris meae consobrinae filius. Femina isdem de causis appellat fratrem, et fratrem patruelem, et consobrinum, et propius [con]sobrino et sobrina. Idem gradus in sobrina quoque sunt.
Sororium tigillum appellatur hac de causa. ex conventione Tulli Hostili regis et Metti Fufitii ducis Albanorum, Trigemini Horati et Cur<i>ati cum dimicassent, ut victores sequeretur imperium, et Horatius noster exsuperasset, victo<r>que domum reverteretur, obvia soror, cognita morte sponsi, sui fratris manu occisi, aversata est eius osculum. Quo nomine Horatius interfecit eam: et quamquam a patre absolutus sceleri erat, accusatus tamen parricidi apud duumviros, dampnatusque provocavit ad populum. Cuius iudicio victor, duo tigilla tertio superiecto, quae pater eius constituerat, velut sub iugum missus, subit, consecratisque ibi aris Iunoni Sororiae et Iano Curiatio, liberatus omni noxia sceleris est auguriis adprobantibus. Ex quo sororium id tigillum est appellatum.
Sororia<r>e mammae dicuntur puellarum, cum primum tumescunt, ut fraterculare puerorum. Plautus in Frivolaria d . . . : <»Tunc> papillae pri<mulum fraterculabant; illud> volui dicere, so<roriabant. Quid> opus est verbi<s . . .
Suregit> et sortus ant<iqui ponebant pro surrexit> et eius parti<cipio, quasi sit surrectus, qui>bus L. Liviu<s frequenter usus> est.
Sors et <patrimonium signifi>cat, unde con<sortes . . . dicimus> et dei[s] resp<onsum, et quod cuique> accidit in so<rtiendo.
Soracum est> quo ornamen<ta portantur sceni>corum. Plau<tus in Persa: «libro>rum eccillum <habeo plenum soracum.»>
Sobrium vicum <dictum putant . . .> et Aelius, quod i<n eo nullus tabernae> locus neque caup<onae fuerit:> ali, quod in eo M<ercurio lacte, non> vino, solitum <sit supplicari.
Soni>vium tripu<dium . . . Appius> Pulcher, quod . . . dit plus quadr . . .
<Sons> nocens, ut ex e . . . <insons in>nocens.
Sodalis <quidam dictos esse pu>tant, quod una s<ederent et essent;> alii, quod ex suo d<atis vesci soliti essent;> alii, quod inter se <invicem suade>rent, quod utile ess<et> . . . crebro congerrae vocar<i a Graeco> vocabulo, quod est g<erra> . . .
Sodes, si audes, uti sis <pro si uis, et ilico> pro in loco. Terentius <in Andria: «dic> sodes, quis heri Chry<sidem habuit»>
Surum dicebant, ex quo <surculus> . . . . . . <in> usu est. Plau<tus> . . . «non est tibi . . . um»; item: «nam qui . . . icus surculis, . . . rum, tum poli . . . aut a<s>sulae . . . <Ennius: «Unus s>urum surus <ferre, tamen defende>re possent.»
<Suremit sumpsit: «Inque> manum su<remit hastam»;> . . . i surempsit . . . pue<rum> sustule<rit . . .
«Scyrium non Syr>ium» dixit . . . s est, quod cum . . . ucio nobilissi. . . atque ob eam . . . issimus semper . . . instituit cum . . . imus sumere . . . ipso dignior. . . . <Σκύριον> καὶ οὐκέτι Σύ<ριον> . . . t. quod si mon. . . item non num. . . a Socratem quae . . . rat; in librum . . . inscripserat Scy<rium> . . . gratia id appel<la . . .
Summ>ussi dicebantur <murmuratores.> Naevius: «Odi» inquit, <»summussos, pro>inde aperte dice, <quid sit quod> times.» Ennius in sexto . . . ntus in occulto mussa<bat» . . . Enniu>s in Andromacha: «di . . . on est: nam mussare si. . . s in A<na>gnorizomene: «Quod potes, sile, cela, oc<culta>, tege, tace, mussa, mane.»
Sum, pro eum usus est Ennius lib. I: «At tu non ut sum summa<m> servare decet rem.» et lib. II: «At sese sum quae dederat in luminis oras.»
Sollo Osce dicitur id quod nos totum vocamus. Lucilius: «[s]uasa quoque omnino dirimit, non sollo dupundi»; id est, non tota. Item Livius sollicuria, in omni re curiosa; et solliferreum genus teli, totum ferreum. Sollers etiam in omni re prudens; et sollemne, quod omnibus annis praestari debet.
Solia appellantur sedilia, in quibus non plures singulis possint sedere; ideoque soliar sternere dicuntur, qui sellisternium habent, et sol<i>aria vocantur Babylonica, quibus eadem sternuntur. Quae, ut ait Verrius, omnia ducta sunt <a> solo. Alvei quoque lavandi gratia instituti, quo singuli descendunt, solia dicuntur. quae a s[c]e[n]dendo potius dicta videntur, quam a solo.
Sollistimum, Ap. Pulcher in Auguralis disciplinae lib. I. ait esse tripudium, quod †aut† excidit ex eo, quod illa fert: saxumve solidum, aut arbos viviradix ruit, quae nec prae vitio †humani† caedanturve iacianturve, pellanturve.
Solum, terram. Ennius lib. III: «Tarquinio dedit imperium simul et sola regni.» Et aliubi: «Sed sola terrarum postquam permensa parumper.»
Solea, ut ait Verrius, est non solum ea, quae solo pedis subicitur, sed etiam †per† materia robustea, super quam paries craticius extruitur.
Solox, lana crassa, et pecus, quod passim pascitur non tectum. Titinius in Barbato: «Ego ab lana soloci ad purpuram data.» et Lucilius: «pastali pecore ac montano, hirto atque soloce.»
Sos pro eos antiqui dicebant, ut Ennius lib. I: «Constitit inde loci propter sos dia dearum»; et lib. III: «Circum sos quae sunt magnae gentes opulentae»; lib. VII: «Dum censent terrere minis, hortantur <i>be sos»; lib. XI: «Contendunt Graecos, Graios memorare solent sos.» Interdum pro suos ponebant, ut cum per dativum casum idem Ennius effert: «Postquam lumina sis oculis bonus Ancus reliquid.»
Sultis, si voltis. Plautus in Frivolaria: «Sequimini me hac sultis legiones omnes Lavernae»; et in Rudente: «Curate haec sultis magna diligentia.» Cato pro L. Caesetio: «Audite sultis milites, si quis vestrum in bello superfuerit, si quis non invenerit pecuniam, egebit.»
Solari sine praepositione dixisse antiquos testis est Pacuvius, cum ait: «Solatur, auxiliatur, hortaturque me.»
Solatum genus morbi maxime a rusticantibus dicitur, cuius meminit etiam Afrani<u>s . . . arquato medem . . . tigine.
Solipu<gna genus bestiolae> maleficae, quo<d acrius concitatiusque> fit fervore so<lis, unde etiam nomen> traxit.
Sosp<es> . . . omnes fer[r]e auc<tores> . . . Afranius in Ep<istola> . . . servent tuis.» <Vergilius lib. VIII Aeneid.:> «Maxime Teu<crorum ductor, quo sospite> numquam.» Enn<ius> . . . parentem et pa . . . sospitem.» Acc<ius> . . . rite ad patri . . . set. Ennius vid<etur servatorem signi>ficare cum dix<it> . . . liber.» ceterum s<ospitare> . . . ait esse bona spe <adficere aut bonam> spem non falle<re. >
<Succrotilla> tenuis diceba<tur et alta vox.> Titinnius in . . . <»feminina> fabulare succro<tilla vocula.» Afra>nius in Epistol<a . . . succro>tilla voce serio.» <Plautus in de>scribendis mulie<rum cruribus> gracilibus in Sym . . . <»Cum extertis> talis, cum todellis cr<usculis»: bel>le, quae non pedibus <valerent><
<Su>cula est machinae . . . materiae, et foratae . . . quam, ut uber scrofae . . . stant, sic versant . . . fune volunt. Eodem nom<ine> . . . stellas quinque d . . . . . . uia Hyadas Grae. . . <exi>stimantes a subus . . . oquenti dixerint . . .
<Su>ccingulum ap<pellabant antiqui b>alteum. Plautus: <»Ab Hippolyta succingu>lum Herculis <aeque magno ne>utiquam abstu<lit periculo.»>
<Sucerda>e stercus su<illum> . . . us: «simus <sucerdae.» Titinnius: «Q>uid habes, nisi <unam arcam sine cla>vi eo condis <sucerdas.»> . . . e suc[c]erda . . . homo opicer . . . inem, quem sol . . . it.
Suburanam . . . am succisanam . . . unt ex nomine . . . mimam illam quoque . . . <Suc>cusanam dictam, . . . uratum esse, . . . pagi Succusa<ni> . . . exercerentur.
<Succidanea hostia a>ppellatur, quae <secundo loco caedit>ur, quod quasi . . . quidam a suc. . . dendo dictam . . .
<Suggillatum> dici existimant <ex Graeco> . . . quod ea pars, quae <est sub oculo, κ>ύλον ab iis dicitur.
<Sycophantas q>uidam ex hac causa <appellatos dicunt.> Atticos quondam <iuvenes solito>s aiunt in hortos . . . inrumpere, ficosque <deligere. Quam o>b causam lege factum, qui id fecisset, †capite esset† ei. Quam poenam qui persequerentur ob parvola detrimenta, sycophantas appellatos.
Sulci appellantur, qua aratrum ducitur, vel sationis faciendae causa, vel urbis condendae; vel fossura rectis lateribus, ubi arbores serantur: fulmen quoque, qua eius vestigium, similiter appellatur. Quod vocabulum quidam ex Graeco fictum, quia illi dicant ὁλκόν.
Suasum colos appellatur, qui fit ex <s>tillicidio fumoso in vestimento albo. Plautus: «Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam.» Quidam autem legunt insuaso; nec desunt, qui dicant, omnem colorem qui fiat inficiendo, suasum vocari, quod quasi persuadetur in alium ex albo transire.
Saltum Gallus Aelius lib. II significationum quae ad ius pertinent, ita definit: «Saltus est, ubi silvae et pastiones sunt, quarum causa casae quoque: si qua particula in eo saltu pastorum, aut custodum causa aratur, ea res non peremit nomen saltui<s>; non magis, quam fundi, qui est in agro culto, et eius causa habet aedificium, si qua particula in eo habet silvam.»
Superescit significat supererit. Ennius: «Dum quidem unus homo Romanus toga superescit.» Et Accius in Chrysippo: «Quin hinc superescit, Spartam atque Amyclas trado.» Sed per se super significat quidem supra, ut cum dicimus: super illum cedit. Verum ponitur etiam pro de, Graeca consuetudine, ut illi dicunt ὑπέρ. Plautus in Milite glorioso: «Mea opera super hac vicina, qua<m> ego nunc concilio tibi.» In Phasmate: «Ehe<m, vix> tandem percipio, super rebus nostris loqui te.» Pacuius in Medo: «Qua super re interfectum esse Hippotem dixisti?» Cato contra Annium: «Nemo antea fecit super tali re cum hoc magistratu utique rem.» Afranius in Virgine: «Alis de rebus in qua coepisti super.»
Supercilium dicitur, quod supra cilium sit, id est integimentum oculi superius.
Sub iugum mitti dicunt<ur> hostes victi, ereptis omnibus armis telisque, cum hastis defixis duabus in terra, tertiaque ad summum earum deligata, specie Iani, <iu>bentur subeuntes transire.
Subices Ennius in Achille pro subiectis posuit, cum dixit nubes: «Per ego deum subices umidas; inde oritur imber sonitu saevo, spiritu.»
Superstites, testes praesentes significat. Cuius rei testimonium est, quod superstitibus praesentibus, i, inter quos controversia est, vindicias sumere iubentur. Plautus in Artemone: «nunc mihi licet quidvis loqui: nemo hic adest superstes.» Volgari quidem consuetudine[m] ponit<ur> . . . superque sint: c . . . liberi parentibu<s> . . . «quamobrem p . . . do, quamquam od . . . velim.»
Su<pervaganea avis vo>catur ab au<guribus, quae ex sum>mo cacumin<e vocem emisit, quia> quasi in altiss<imis superque omnia> vagatur, ap<pellata.
Supercilia> . . . Iunonis tut<ela> . . . tur muliere<s, quod his protegan>tur oculi, per q<uos luce fruimur,> quam tribuat I<uno; unde> . . . Lucina quoque <dicta . . . >
<Sup>pernati dicu<ntur, quibus femi>na sunt succisa <in modum suilla>rum pernarum. <Ennius> . . . «is pernas succ<idit iniqua superbia> Poeni.» Et Catu<llus: . . . «In> fossa Liguri ia<cet suppernata se>curi.»
Sup>premum modo significat> summum, ut . . . : «Sup[p]reme bel . . . potens.» Plautus: <»Me antidhac supre>mum habuisti sem . . . <consiliis> tuis.» Alias extrem<um> . . . in legibus XII: «Solis <occasus diei supre>ma tempestas esto» . . . <supremo> crimine necte tuo.» . . . «ab illo sepeliri die l . . . «et quasi supremo lo . . . tempora voltu.» Cato d . . . lentis numquam cuiq . . . . . . <sup>remam advoca<tionem.» Alias pr>o maximo, cum duas <oves et triginta bo>ves suppremam mul<tam dicerent.>
Subsidium dice<ba> . . . entes subside. . . <lab>entique aciei . . . genus militum . . . qui emeruerant . . . tamen retine. . . quae erat ter. . . m, ut Plautus <in Frivolaria:> «agite nunc, sub<s>i<dite omnes, quasi sol>et triarius.» Si . . . sidiari ante eos . . . rant, aut in ali. . . uti.
Subsolaneae . . . sas appellantur . . . rei solum conferunt . . . ui infimum . . . i in terram super . . . edum imum . . . is innititur.
<Subsilles sunt quas> ali ipsilles vo<cant, lamellae in sacri>s, quae ad rem . . . ur maxime . . . rium.
Substillum . . . nt tempus ante <pluviam iam> paene uvidum, [dum] <et post pluvia>m non persiccum quod <iam stillaret,> aut nondum desisset.
<Subscudes ap>pellantur cune<a>tae ta<bellae, quibus> tabulae inter se con<figuntur, qui>a, quo eae immittantur, <succuditur. Pa>cuius in Niptris: «Nec ulla subscus cohibet compagem alvei.» Plautus in Astraba: «Terebratus multum sit, et subscudes addite.»
Sub corona venire dicuntur, quia captivi coronati solent venire, ut ait Cato in eo, qui est de re militari: «Ut populus suus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus veneat.» Id autem signum est nihil praestari a populo, quod etiam Plautus significat in Hortulo: «Praeco ibi adsit, cum corona, cuique liceat veneat.»
Sublimem est in altitudinem elatum, ut Ennius in Thyeste: «Aspice hoc sublime candens, quem vocant omnes Iovem.» Vergilius in Georgicis lib. I: «Hic vertex nobis semper sublimis.»
Sublimavit dixit <Cato>, id est in altum extulit, Originum lib. II: «In maximum decus atque in excelsissimam claritudinem sublimavit.» Id autem dicitur a limine superiore, quia supra nos est.
Succenturiare est explendae centuriae gratia supplere, subicere. Plautus in Saturione: «Subcenturia[cen]tum require, qui te delectet domi.» et Caecilius in Triumpho: «nunc meae militiae astutia opus est; subcenturia.»
Subrumari dicuntur haedi, cum ad mammam admoventur, quia ea <rum>is vocaba[n]tur, vel quia rumine trahunt lacte sugentes.
Subulo Tusce tibicen dicitur. itaque Ennius: «Subulo quondam marinas propter adst[r]abat plagas.»
Suburam Verrius alio libro a pago Succusano dictam ait: hoc vero maxime probat eorum auctoritatem, qui[a] aiunt, ita appellatam et regionem Urbis et tribum a stativo praesidio, quod solitum sit succurrere Esquilis, infestantibus eam partem Urbis Gabinis; indicioque esse, quod adhuc ea tribus per c litteram, non b scribatur.
Subverbustam veribus ustam significat Plautus cum ait: «ulcerosam, conpe[n]ditam, subverbustam, sordidam.»
Suboles ab olescendo, id est crescendo, ut adolescentes quoque, et adultae, et indoles dicitur. Lucretius lib. V: «sive virum soboles, sive est muliebris origo.» Vergilius: «Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum.»
Subuculam Aelius Stilo et Cloatius isdem fere verbis demonstrant vocari, quod dis detur ex alica et oleo et melle; nam de tunicae genere notum est omnibus.
Sub vos placo, in precibus fere cum dicitur, significat id, quod supplico, ut in legibus: transque dato, et endoque plorato.
Suffiscus dicebatur folliculus testium arietinorum, qui celebris us . . . pio, forsitan d . . . fisci similitud . . .
<Subacti> molliti; alias <victi; alias compulsi,> ut cum dicim<us, pecus sub arborem> subactum; <alias coacti.
Suppli>cium a supp<licando> . . . guit, quod . . . haec deorum . . . matur supp . . . id est, depe . . . caedi. Supplic . . . res portent . . . verbena falic . . . alia supplicia . . . bonis sumi. Sin<nius Capito> . . . is necaretur i . . . Semoniae res s<acra> . . . ce bidente . . . na salutis ci<vi> . . . <dam>nati patrimo<ni> . . . id fieret sacru<m> . . . solitum, ut a . . . <suppli>candi causa iu . . . rum, ut id voc . . . ro semper elat . . . plo docet suppli . . . nunc fere suppl<i> . . . tur.
Sufes dict<us Poenorum ma>gistratus, ut Oscor<um meddix tuticus.> Calidius in oration<e in Q. Gal>lium: «Nonne vobis i . . . et fumus prosequ<i> . . . videtur. Senatus cens<uit referentibus> sufetis.»
Sub vitem ha<stas iacere dicitur> <veles cum eas sub vine>a manu . . . <sursum mitti>t Lucilius: «Ut <veles bonus sub vite>m qui subicit has<tas.»
Sub vitem proelia>ri dicuntur <milites, cum sub vinea> militari pug<nant. Lucilius: «ne>que prodire <in altum, proeliari pro>cul sub vite.»
<Sub vineam iacere dicun>tur milites, <cum astantibus centur>ionibus, ia<cere coguntur sudes.>
Supparus <puellare dicebatu>r vestimen<tum lineum, quod et s>ubucula ap<pellabatur. Titinnius i>n Fullonia: . . . omne quod . . . <sup>parum puni. . . cat Naevius de <bello Puni>co. Et in Nautis: . . . estem consec. . . nunc supparos . . . na iam crucem . . . detur puella. . . <Afra>nius ait: «Puella <non sum, supparo si in>duta sum.»
Supa, <iace . . . dissip>at, disicit, <et obsipat, obicit, et> in . . . insipit . . . o inicit far in ollam.
<Sutelae dolosae> astutiae, a simili<tudine suentium di>ctae sunt.
Sus<pectus est diversa>e significationis . . . <suspicor> et suspicio parti. . . non mirum, si . . . o dari potest.
«Su<trium quasi eant» ut>ique in proverbium <abiit ex hac> causa. Gallico tu<multu quon>dam edictum est, legiones Sutrii ut praesto essent cum cibo suo. Quod usurpari coeptum est in is, qui suis rebus opibusque offici id praestarent quibus deberent. Plautus: «Sed facito dum, merula per versus quod cantat, colas; cum suo cuique facito veniant, quasi eant Sutrium.»
Suopte, <suo> ipsius, ut meopte meo ipsius, tuopte tuo ipsius.
Suillum genus invisum Veneri prodiderunt poetae ob interfectum ab apro Adonim, quem diligebat dea. Quidam autem, quod inmundissimi sint sues ex omni mansueto pecore, et ardentissimae libidinis; ita ut opprobrium mulieribus inde tractum sit, cum subare et subire dicuntur.
«Sus Minervam» in proverbio est, ubi quis id docet alterum, cuius ipse inscius est. Quam rem in medio, quod aiunt, positam Varro et Euhemerus ineptis mythis involvere maluerunt, quam simpliciter referre.
Strues genera liborum sunt, digitorum coniunctorum non dissimilia, qui superiecta panicula in transversum continentur.
Struices antiqui dicebant extructiones omnium rerum. Plautus: «Cerialis cenas dat. ita mensas extruit, tantas struices concinnat patinarias.» Et Livius: «quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.»
Struere, antiqui dicebant pro adicere, augere. Unde industrios quoque M. Cato: «Iure, lege, libertate, republica communiter uti oportet: gloria atque honore, quomodo sibi quisque struxit»; a[u]t in XII quod est: «Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito», alii putant significare retrorsus ire: ali in aliam partem: ali fu<ge>re: ali gradum augere: ali minuere; †ac† vix pedem pedi praefert, otiose it, remoratur.
Stroppus est, ut Ateius Philologus existimat, quod Graece στρόφιον vocatur, et quod sacerdotes pro insigni habent in capite. Quidam coronam esse dicunt, aut quod pro corona insigne in caput inponatur, quale sit strophium. Itaque apud Faliscos †idem† festum esse, qui vocetur Struppearia, quia coronati ambulent; et a Tusculanis, quod in pulvinari inponatur Castoris, struppum vocari.
Strutheum in mimis praecipue vocant obscenam partem virilem, <a> salacitate videlicet passeris, qui Graece στρουθὸς dicitur.
Strenam vocamus, quae datur die religioso ominis boni gratia, a numero, quo significatur alterum tertiumque venturum similis commodi; veluti trenam, praeposita s littera, [a]ut in loco et lite solebant antiqui.
Strebula Umbrico nomine Plautus appellat coxendices hostiarum, quas g . . . in altaria in . . . <Plau>tus ait in Fri<volaria:> . . . agnina tenen . . . <stre>bulis.»
Stlat<ta genus erat navigii> latum mag<is quam altum, sic> appellatum <a latitudine; sed ea> consuetudin<e, qua stlocum pro locum, stli>tem antiqui <pro litem dicebant.
Stlembus> gravis, tar<dus, sicut Lucilius:> . . . Apulidae ped<ibus stlembi> . . . cum refert <equum pigrum et tardum.>
Stelionem g . . . Verrius dic . . . stillet cibo p . . . bi a stellarum . . . varium est; . . .
<Stipem pe>cuniam signat<am> . . . ideo stipular . . . <in>terrogat a . . . aes.
Stir<pem in masculino gene>re antiqui . . . mina meta<phoric> . . . quae nunc in <feminino profertur gene>re. Livius: «tr . . . <quo>rundam Rom . . . conditam Romam . . . vius. «O Strymon . . . Graio stirpe exo<rt . . . Ennius:> «nomine Pyrrh<us, uti memorant> a stirpe supremo.» . . . est, revoca fratre . . . plaudite.» Quam Gallu<s Aelius sic de>finit: «Stirp<s> est geni . . . qui a quoque est progna . . . . . . dicuntur . . . ab imis arbori<bus . . .
Sti>patores appel<lantur corporis c>ustodes, quos <antiqui latrones voca>bant, i mer. . . m ferro ve<lut stipati circumda>nt regum cor<pora.
Stipes fustis terra>e defixus. Afra<nius> . . . porro honeste . . . <stip>ite hostium . . . oro fidem, qui . . . eam silvam et . . . <ho>stili in me la. . . tus, ut revolso . . . qui iactu vali<do> . . . parmam; nisi si . . . voluit pro . . . <Accius> in Bacchis: «Ec. . . egum aut al. . . nus. Ennius . . . <stip>ites abiegno . . . ae stipitem . . . mit eum, qua . . . arripit.»
Strit<tavum antiqui diceb>ant pro trita<vo, qui est pater at>avi et ataviae . . . s.
Strigores in Ne<lei carmine pro st>rigosis positum . . . <dens>arum virium ha. . . <»strig>ores exerciti».
Stri<gae appellabantu>r ordines rerum <inter se contin>uate conlocata<rum, a stringe>ndo dictae. Stri. . . ius Graeci στρίγγα ap<pella> . . . t maleficis mulieribus nomen inditum est, quas volaticas etiam vocant. Itaque solent his verbis eas veluti avertere Graeci: «†συρριντα πομπειεν νυκτικο μαν στριντατολαον† ὄρνιν ἀνωνύμιον ὠκυπόρους ἐπὶ νῆας.»
Statu liber est, qui testamento certa condicione proposita iubetur esse liber: et si per heredem est, quo minus statu liber praestare possit, quod praestare debet, nihilominus liber esse videtur.
Status dies <cum hoste> vocatur qui iudici causa est constitutus cum peregrino; eius enim generis ab antiquis hostes appellabantur, quod erant pari iure cum populo Romano, atque hostire ponebatur pro aequare. Plautus in Curculione: «Si status condictus cum hoste intercedit dies, tamen est eundum, quo imperant, ingratis.»
Stagnum quidam dici putant, quod in eo aqua perpetuo stet. Ali quod is locus a Graecis στεγνὸς dicitur, quia bene contineat aquam.
Satura, et cibi genus ex variis rebus conditum est, et lex <mul>tis alis legibus conferta. Itaque in sanctione legum adscribitur: «Neve per saturam abrogato, aut derogato.» T. Annius Luscus in ea, [quam] quam dixit adversus Ti. Gracchum: «Imperium quod plebes per saturam dederat, id abrogatum est.» Et C. Laelius in ea, quam pro se dixit: «Dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur.»
Statae Matris simulacrum in Foro colebatur; postquam id Cotta stravit, ne lapides igne corrumperentur, qui †plurimis† ibi fiebat nocturno tempore, magna pars populi in suos quique u<i>cos rettulerunt ei<u>s deae cultum.
Stalagmium genus inaurium videtur significare. Caecilius in Karine cum ait: «tum ex aure eius stalagmium domi habeo».
Stolidus, stultus. Ennius lib. I: «Nam vi depugnare sues stolidi soliti sunt.» et in Alexandro: «Hominem appellat: 'quid lascivi<s>, stolide?' non intellegit.» et Caecilius in Hypobolimaeo: «abi hinc tu, stolide; illi<c> ut tibi sit pater» et in Androgyno: «sed ego stolidus; gratulatum me oporte<b>at prius.»
Stuprum pro turpitudine antiquos dixisse apparet in Nelei carmine: «foede stupreque castigor cotidie.» Et in Appi sententis: «qui animi conpotem esse, nequid fraudis stuprique ferocia pariat.» Naevius: «Seseque i perire mavolunt ibidem, quam cum stupro redire ad suos popularis.» item: «Sin illos deserant fortissimos viros, magnum stuprum populo fieri per gentis.»
Stuppam linum inpolitum appellant Graeci Dorii[s].
Stura flumen in agro Laurenti est, quod quidam Asturam vo<cant. >
<Suber> . . ac suberies, q . . . thermi.
Ste<rilam> . . . bant, quam g . . . que non cipi . . .
<Sep>lasi<a> aut Se<plasium> . . . memoraba . . . in Adelph<is> . . . feri Anti<pho> . . . tum sit q . . . unde ungu . . . est.
Stulto<rum feriae appellaban>tur Quirina<lia> . . . Qui[p]rini, qu<od eo die omnes sa>crificant ii, q<ui sollemni die aut> non potuer<unt rem divinam face>re, aut ign<oraverunt> . . . Fornacaliu<m> . . . commissumque . . . more at . . . quibus p . . .
Sanctum . . . lius, quod n . . . At Aelius s . . . videatur ca . . . Plerique autem q . . . poena sit multa . . . se ponetur pro . . . et sanctio dicta . . . et rogatio: qui con . . .
Sanqualis avis ap . . . <com>mentaris augura<libus . . . ossifra>ga dicitur, quia in <Sanci dei> tutela est.
Saccom . . . . . . m Pomponius . . . tor, quod ficus ea . . . nomen per m . . . ductum est; io . . . dem modo so. . . «tu es Apollo . . .
Sacrem . . . us, ubi iam . . . ure appel. . . t; ita id adi. . . <s>umsit voca. . . <Plautus: «Adu>lescens, qui<bus hic pretiis porci> veneunt sa<cres, sinceri Nummi>s Nummum <a me accipe, iube t>e piari de mea <pecunia.» et in Rudent>e: «Sunt domi <agni et porci sacres.» C>ato adver<sus Q. Minucium The>rmum post <censuram> . . . crem in sin. . . quando pro . . . me sacrem . . . primis fiet . . .
<S>acrima est, <ut> . . . <et Clo>atius dicunt, . . . tum in amphoram . . . <sacr>ifici causa pro <vineis, vasis et vino>, quae quasi sacra . . . <Li>bero fit, ut prae<metium . . . Cereri.>
Sacrificulus <rex appellatur,> qui ea sacra, quae <reges facere a>ssueverant, facit. <Quem creasse dicit>ur post reges ex<pulsos Iunius Br>utus.
Sacella di<cuntur loc>a dis sacrata sine tecto.
Sacrosanctum dicitur, quod iure iurando interposito est institutum, si quis id violasset, ut morte poenas penderet. Cuius generis sunt tribuni plebis aedilesque eiusdem ordinis; quod adfirmat M. Cato in ea, quam scripsit, aedilis plebis sacrosanctos esse.
Sacratae leges sunt, quibus sanctum est, qui[c]quid adversus eas fecerit, sacer alicui deorum †sicut† familia pecuniaque. Sunt qui esse dicant sacratas, quas plebes iurata in monte Sacro sciverit.
Seclusa sacra dicebantur, quae Graeci mysteria appellant.
Scena ab alis, a quibusdam sacena appellatur dolabra pontificalis.
Sarisa est hastae Macedonicae genus.
Sacer mons appellatur trans Anienem, paullo ultra tertium miliarium; quod eum plebes, cum secessisset a patribus, creatis tribunis plebis, qui sibi essent auxilio, discedentes Iovi consecraverunt. At homo sacer is est, quem populus iudicavit ob maleficium; neque fas est eum immolari, sed, qui occidit, parricidi non damnatur; nam lege tribunicia prima cavetur, «si quis eum, qui eo plebei scito sacer sit, occiderit, parricida ne sit.» Ex quo quivis homo malus atque inprobus sacer appellari solet. Gallus Aelius ait sacrum esse, quocumque modo atque instituto civitatis consecratum sit, sive aedis, sive ara, sive signum, sive locus, sive pecunia, sive quid aliud, quod dis dedicatum atque consecratum sit: quod autem privati[s] suae religionis causa aliquid earum rerum deo dedicent, id pontifices Romanos non existimare sacrum. At si qua sacra privata succepta sunt, quae ex instituto pontificum stato die aut certo loco facienda sint, ea sacra appellari, tamquam sacrificium; ille locus, ubi ea sacra privata facienda sunt, vix videtur sacer esse.
Sacrani appellati sunt Reate orti, qui ex Septimontio Ligures Siculosque exegerunt; nam vere sacro nati erant.
Sagmina vocantur verbenae, id est herbae purae, quia ex loco sancto arcebantur a consule praetoreve, le gatis proficiscentibus ad foedus faciendum bellumque indicendum; vel a sanciendo, id est confirmando Naevius <»scopas atque verbenas sagmina sumpserunt . . .> «Ius sacratum Iovis iurandum sagmine.»
Sagaces appellantur multi ac sollertis acuminis. Afranius in Brundisina: «Quis tam sagaci corde, atque ingenio unico» Lucretius lib. II: «Nec minus haec animum cognoscere <posse sagacem.» Sagacem> etiam canem . . . «invictus ca<nis> . . . ribus fretus.» <Saga quoque dicitur> mulier peri<ta sacrorum, et sagus> sapiens, pro<ducta prima syllaba,> forsitan prop<ter ambiguitatem> evitandam.
<Sanates quasi sana>ti appellat<i> . . . Sulpicius . . . et Opillus <Aurelius> . . . dici inferio . . . ut Tiburtes . . . populo Tibur<ti> . . . Tiburti, idem . . . <infe>riorisque loci . . . in XII: «Nex<i> . . . forti sanatid . . . id est bonor<um> . . . qui et inf . . . que sunt; . . . <pris>cos Latinos . . . egerit secundum . . . <in>fra Romam in e . . . eosque sanati . . . praeter opinion<em> . . . set sanavisse<t>q<ue> . . . cisci potuisset no . . . Cincius lib. II de <officio iuriscon>sulti. Ne Valerius <quidem Messala> in XII explanatio<ne> . . . men in eo libro, quem . . . volute inscribi, forc . . . duas gentis finitimas . . . . . . <l>egem hanc scrip<tam> . . . n ut id ius man<cipii nexique quod populu>s Romanus haberent. . . . <fo>rctos et sana<tes> . . . <sig>nificare exis. . . atu. Multi sunt, . . . acuit displi<c> . . . ut. sant forcti . . . <s>anati insani.
<Sarpta vinea, putata, i>d est pura <facta . . . re>lictae inpe. . .<so>lent esse, quae . . . r; inde etiam . . . ores dici pu<tant. Sarpere enim a>ntiqui pro pur<gare ponebant.
Sa>rte in augu<ralibus pro inte>gro ponitur: <»sane sarctequ>e audire vi. . . <Ob quam causa>m opera pu<blica, quae locantur, ut i>ntegra praes<tentur, sarcta tecta v>ocantur. et<enim sarcire est integr>a facere.
<Sarra insula erat, q>uae nunc Epiros <facta est.>
<Sardare> intellegere . . . <Nae>vius belli Pu<nici libro . . . «quo>d bruti nec satis <sardare queunt.»>
«Sardi venales, <alius alio neq>uior»: ex hoc natum <proverbium vi>detur, quod ludis . . . fiunt a vicinis . . . <a>uctio Veientium . . . in qua novissimus . . . <dete>rrimus producitur . . . e senex cum toga praetexta bullaque aurea; quo cultu reges soliti sunt esse E<trus>corum, qui Sardi appellantur, quia Etrusca gens orta est Sardibus ex Lydia. Tyrrhenus enim inde profectus cum magna manu eorum, occupavit eam partem Italiae, quae nunc vocatur Etruria. At Sinnius Capito ait, Ti. Gracchum consulem, collegam P. Valeri Faltonis, Sardiniam Corsicamque subegisse, nec praedae quicquam aliud quam mancipia captum, quorum vilissima multitudo fuerit.
Sarcito in XII Ser. Sulpicius ait significare damnum solvito, praestato.
Sardanapallus rex Assyriorum fuit unicae luxuriae inter mulieres epulasque versatus semper atque omni tempore.
Sargus, piscis genus, qui in Aegypt<i>o mari fere nascitur. Lucilius: «Quem praeclarus helops, quem Aegypto sargus movebit.»
Saturnia Italia, et mons, qui nunc est Capitolinus, Saturnius appellabatur, quod in tutela Saturni esse existimantur. Saturni<i> quoque dicebantur, qui castrum in imo clivo Capitolino incolebant, ubi ara dicata ei deo ante bellum Troianum videtur, quia apud eam supplicant apertis capitibus. Nam Italici auctore Aenea velant capita, quod is, cum rem divinam faceret in litore Laurentis agri Veneri matri, ne ab Ulixe cognitus interrumperet sacrificium, caput adoperuit, atque ita conspectum hostis evitavit.
Saturno dies festus celebratur mense Decembre, quod eo aedis est dedicata: et is culturae agrorum praesidere videtur, quo etiam falx est ei insigne. Versus quoque antiquissimi, quibus Faunus fata cecinisse hominibus videtur, Saturnii appellantur. Quibus et a Naevio bellum Punicum scriptum est, et a multis aliis plura composita sunt. Qui deus in Saliaribus Sat<e>urnus nominatur, videlicet a sationibus.
Sas Verrius putat significare eas, teste Ennio, qui dicat in lib. I: «Virgines; nam sibi quisque domi Romanus habet sas»; cum suas magis videatur significare. Sicuti eiusdem lib. VII fatendum est eam significari, cum ait: «Nec quisquam [philo]sophiam» (quae doctrina latina lingua no<me>n habet) «sapientia quae per<h>ibetur, in somnis vidit prius, quam sam discere coepit.» Idem, cum ait sapsam pro ipsa nec alia, ponit in lib. XVI: «Quo res sapsa loco sese ostentatque iubetque.» Et Pacuvius in Teucro: «Nam Teucrum regi sapsa res restibiliet.» Scaevam, volgus quidem et in bona, et in mala re vocat, cum aiunt bonam et malam . . . in mala pone . . . aput Graecos σ<καιὸν> . . . pro sinistro sca . . . <Hos>tius in belli Hi<strici libro> . . . sentit scaev . . . obit penitus o . . .
<Saperda> genus pessimi pi<scis. Sapientem etiam> significat, cu<m ait Varro: «videmur nobis> saperdae, cum <simus σαπροί.»>
Sandaracam . . . <coloris genus,> quod Graeci sa . . . Naevius: «meru<la sandaracino ore.»>
«Sabini quod <volunt somniant» vetus> proverbium e . . . Sinnius Capit<o . . . sacri>ficium propte<r> . . . Sabinum at . . . nam his pro . . . rum idemq . . . facientibus . . . in quiete vi . . . fici religione . . . in proverbium <Sabinos solitos quod> vellent somn<iare . . . avidi>tatem bibendi q . . . id somnium cap . . . illud quoque: «anus <quod vult som>niat.» Fere enim quo . . . animo volvimus . . . <ap>parere solet.
Samb<uca . . . organi> genus, a quo samby<cistriae> . . . dicuntur. Per similitu<dinem> . . . eam machinam appella . . . . . . it; nam ut in <organo chordae, sic in m>achina funes <intenduntur. >
<Sa>mnitibus nomen . . . s propter genus <hastae, quod σαύνι>α appellent <Graeci> . . . x Sabinis vere <sacro> . . . r hominum . . . Comio Castronio <duce occupasse c>ollem, cui nomen <Samnio . . .
Salar>iam viam . . . <port>a quae nunc Col<lina a colle Quirina>li dicitur . . . <a>ppellabatur. . . . it ea liceret . . . em portari. <Salacia dicta est quod> salum ciet an . . . <quo> vocabulo poe<tae pro aqua usi sunt.> Pacuvius <. . . «hinc saeviti>am Salaciae <fugimus.»> . . . vescimur . . . mo ut me . . . um saeptam . . .
<Salutari>s porta ap<pellata est ab aede S>alutis, quod ei <proxima . . . sa>lutationes; vo. . . <n>unc ludi, scenicos . . . s primum fecisse C. . . . alium, M. Popilium M. <f. curules a>ediles, memoriae <prodiderunt> historici. Solebant <enim saltare> in o<rc>hestra, dum <in scaena actus fa>bulae conponeren<tur, cum gestibus ob>scaenis.
«Salva res <est dum cantat> senex», quare parasiti Apollonis in scaena dictitent, causam Verrius in lib. V, quorum prima est p littera, reddidit, quod C. Sulpicio, C. Fulvio cos., M. Calpurnio Pisone praetore urb. faciente ludos, subito ad arma exierint, nuntiat[i]o adventu[s] hostium, victoresque in theatrum redierint solliciti, ne intermissi religionem adferrent, †instaurati qui† essent: inventum esse ibi C. Pomponium, libertinum mimum magno natu, qui ad tibicinem saltaret. Itaque gaudio non interruptae religionis editam vocem nunc quoque celebrari. At in hoc libro refert Sinni Capitonis verba, quibus eos ludos Apollinares Claudio et Fulvio cos. factos dicit ex libris Sibyllinis et vaticinio Marci vatis institutos, nec nominatur ullus Pomponius. Ridiculeque de ip<sa> appellatione par<a>sitorum Apollinis hic causam reddit, cum in eo praeterisset. Ait enim ita appellari, quod C. Volumnius, qui ad tibicinem saltarit, secundarum partium fuerit, qui fere omnibus mimis parasitus inducatur. Quam inconstantiam Ver<rii> nostri non sine rubore rettuli.
Salios a saliendo et saltando dictos esse quamvis dubitari non debeat, ta men Polemon ait Arcada quendam fuisse, nomine Salium, quem Aeneas a Mantinea in Italiam deduxerit, qui iuvenes Italicos ἐνόπλιον saltationem docuerit. At Critolaus Saonem ex Samothrace, cum Aenea deos Penates qui Lavinium transtulerit, saliare genus saltandi institutisse; a quo appellatos Salios, quibus per omnis dies, ubicumque manent, quia amplae ponuntur cena<e>, siquae aliae magnae †dum†, saliares appellantur.
Salmacis nomine nympha Caeli et Terrae filia fertur causa fontis Halicarnasi aquae appellandae fuisse Salmacidis; quam qui bibisset, vitio inpudicitiae mollesceret. Ob eam rem, †que id† eius aditus, angustatus parietibus, occasionem largitur iuvenibus petulantibus antecedentium puerorum puellarumque vi[t]olandarum, quia non pate<t re>fugium. Ennius: «Salmacida spolia sine sanguine et sudore.»
Salias virgines Cincius ait esse conducticias, quae ad Salios adhibeantur cum apicibus paludatas; quas Aelius Stilo scribsit sacrificium facere in Regia cum pontifice paludatas cum apicibus in modum Saliorum.
Spondere Verrius putat dictum, quod sponte sua, id est voluntate, promittatur. Deinde oblitus inferiore capite sponsum et sponsam ex Graeco dicta[m] ait, quod i σπονδὰς interpositis rebus divinis faciant.
Salicem idem virgulti genus, non arboris dicit, et ridicule interpretatur dictam, quod ea celeritate crescat, ut salire videatur.
Salinum in mensa pro aquali solitum esse poni ait cum patella, quia nihil aliud sit sal, quam aqua.
Salentinos a salo dictos, Cretas et Illyrios, qui cum Locrensibus navigantes societatem fecerint, eius regionis Italiae, quam d . . .
<Saeculares ludi> Tarquini Superbi regis i . . . Marti consecravit . . . cos., quod populus Romanus in l . . . aram quoque Diti ac <Proserpinae . . . in> extremo Mart<io campo quod Tarentum ap>pellatur, demissam <infra terram pedes circiter> viginti, in qua . . . <populus> Romanus facere sacr<a . . . nono> et nonagensi<mo anno ante M. Valerio Corvino et M.> Popilio Laenate <consulibus . . . ho>stis furvis est . . . <tribus diebus totidem>que noctibus, ac de . . . <cen>tum post annos ut . . . <sae>culares appella . . . saeculi habetur.
<Sc>uti<lum tenue et macrum . . . ex> Graeco, ut cum dicim<us . . . exi>lem aliquem demo<nstramus, pelliculam tantum> . . . pompa aliud de . . . <scu>tilum de scrutis . . . qui virtute po . . . scutilo cum cor . . .
<Squalidum in>cultum et sord<idum . . . dic>tum, quod proxim[a]e <squamae ad similitudinem pi>scium accedit; in . . . diti paludum squ . . . <Ennius> in Telepho: «Quam ve<stitus, squalida saeptus> stola.»
Squarrosos <ab eadem squamarum> . . . similitudine ait dic<tos, quorum cutis exsur>gat ob adsiduam inlu<viem. Lucilius: «varo>num ac rupicum squarr<osa incondita> rostra.»
Schoeniculas app<ellavit mere>trices Plautus propter usum ung<uenti schoeni,> quod est pessimi generis. Itaque <dixit: «Diobolares schoeniculae,> miraculae, cum extertis <talis cum todillis crusculis.»> Idem: «Prosedas pistorum <amicas, reliquias alicarias,> miseras schoeno dili<butas, servilicolas sordid>as.»
Scorta appel<lantur meretrices ex cons>uetudine rusticorum, . . . quos solebant di<cere> . . . delicularum. Omnia <namque ex pellibus facta scorte>a appellantur.
<Scortes, id est pelles testium ari>etinorum, ab isdem <pellibus . . . dicta>s esse ait.
Scandu<laca genus herbae frugibus> inimicae, quod eas <velut edera inplicando> necat.
Scapten<sula locus, ubi effoditur argen>tum in Macedonia, <dictus a fodiendo,> quod est Graece σκάπ<τειν. Lucretius: «qu>alis exspiret Scap<tensula subter odores.»
S>pa<ra> parvissimi <generis iacula> . . . spargantur, dicta. . . . <Lucilius>: «tum spara, tum ru<mices portantur, tragula> porro.»
Scitum populi . . . <magistr>atus patricius . . . <su>ffragis iussit . . . us ex patribus et . . . iam leges scrib<ta . . . Plebisci>tum est, quod tribunus . . . <ro>gavit, id est consu<luit> . . . plebes autem est . . . praeter patricios.
<Scitae alias quae sunt> bona facie, a<li>as bonis <artibus mulieres, a> poetis usurpantur. Te<rentius in Phormion>e: «satis, inquit, scita»; et . . . <Heautontimoro>umeno: «at si scias, quam scite <in mentem vene>rit.» Ennius in lib. <X>VI: «lumen . . . scitus agaso.»
Scenam genus . . . manifestum est; sed [f]ut[u]rum securis an dolabra sit, ambigitur. Quam Cincius in libro qui est †ei† de verbis priscis, dolabram ait esse pontificiam. Livius in Lydio: «Corruit quasi ictus scena, haut multo secus.»
Sex. Pompei Festi De verborum significatu liber XVIII explicit.Liber XIX incipit.
Scirpus est id, quod in palustribus locis nascitur leve et procerum, unde tegetes fiunt. Inde proverbium est in eas natum res, quae nullius inpedimenti sunt, «in scirpo nodum quaerere.» Ennius: «Quaerunt in scirpo, soliti quod dicere, nodum.» et Plautus in Aulularia: «Quasi pueri, qui nare discunt, scirpo induetur ratis.» Novius in Phoenissis: «Sume arma, iam te occidam clava scirpea.»
Spira dicitur et basis columnae unius tori aut duorum, et genus operis pistori, et funis nauticus in orbem convolutus, ab eadem omnes similitudine. Pacuvius: «Quid cessatis, socii, eicere spiras sparteas?» Ennius quidem hominum multitudinem ita appellat, cum ait: «spiras legionibus nexit.»
Spectu, sine praepositione Pacuvius in Duloreste usus est, cum ait: «amplus, rub[r]icundo colore, et spectu pro[p]tervo ferox.»
Spetile vocatur infra umbilicum suis quod est carnis, proprii cuiusdam habitus, exos, qua etiam antiqui per se utebantur. Plautus enumerandis <s>uillis obsonis in Carbonaria sci meminit: «Ego pernam, sumen, sueres, spectile, †galium†, glandia.»
Spicit quoque sine praepositione dixerunt antiqui. Plautus: «Flagitium est, si nihil mittetur, quae superc<i>lio spicit.» Et spexit. Ennius lib. XVI: «Quos ubi rex <E>pulo spexit de co[n]tibus celsis.»
Spirillum vocari ait Opill[i]us Aurelius caprae barba[ra]m.
Spintyrnix est avis genus turpis figurae: «occursatrix artificum, perdita spinturnix.» Ea Graece dicitur, ut ait Santra, σπινθαρίς.
Spicum masculine antiqui dicebant, ut hunc stirpem et hanc amnem. Versus est antiquus: «Quasi messor per messim unumquemque spicum collegit.»
Speres antiqui pluraliter dicebant, ut Ennius lib. II: «Et simul effugit speres ita funditus nostras.» et lib. XVI: «Spero, si speres quicquam prodesse potis sunt.» Spectio in auguralibus ponitur pro aspectione et nuntiato, quia omne ius sacrorum habent au[x]guribus.
Spectio dumtaxat quorum consilio rem gererent magistratus, non ut possent impedire nuntiando quae, cum vidissent; at is spectio sine nuntiatione data est, ut ipsi auspicio rem gererent, non ut alios impedirent nuntiando.
Scripturarius ager publicus appellatur, in quo ut pecora pascantur, certum aes est: quia publicanus scribendo conficit rationem cum pastore.
Scribas proprio nomine antiqui et librarios et poetas vocabant; at nunc dicuntur scribae equidem librari, qui rationes publicas scribunt in tabulis. Itaque cum Livius Andronicus bello Punico secundo scribsisset carmen, quod a virginibus est cantatum, quia prosperius respublica populi Romani geri coepta est, publice adtributa est ei in Aventino aedis Minervae, in qua liceret scribis histrionibusque consistere ac dona ponere; in honorem Livi, quia is et scribebat fabulas et agebat.
Scraptae dicebantur nugatoriae ac despiciendae mulieres, ut ait †unus†, ab [h]is quae screa idem appellabant, id est quae quis excreare solet, quatenus id faciendo se purgaret. Titinius in Prilia: «Rectius mecastor Piculetae Postumae lectum hodie stratum vidi scratt[i]ae muli<eris.»
Scrutillus appel>labatur venter suillus, co<ndita farte expletus.> Plautus: «venter su<i>llus, di b . . . in illum; ego me hodie e . . . <com>esa farte biberem ir . . .
Spinther vocabatur <armillae genus, quod mulie>res antiquae gere<re solebant brachio summo> sinistro. Plautus: «Iu<beasque spinther novum> reconcinnarier.» . . .
<Scrupi aspera> saxa et difficili<a attrectatu> . . . ri insuetae, aut . . . lere. Ennius in An<dromeda: «scrupeo inves>tita saxo atque [h]ost<reis squamae scabrent.»> Unde scrupolosam <rem dicimus, quae aliquid habet> in se asperi. Cornel<ius Sisenna histor. lib.> IIII: «his tum iniectus <est levis scrupulus> et quaedam dubitatio.» . . .
<Scrau>tum vocabatur p<elliceum, in quo sagittae> reconduntur, ab ead<em causa, qua scortum> . . . quia pellibus nomen a σκ<ύτος . . . unde> scuticae, et scuta qui<a non sine pellibus sunt.>
Sceleratus campus app<ellatur prope portam Col>linam, in quo virgin<es Vestales, quae incestum> fecerunt, defossae sunt u<ivae.>
<Scribonianum ap>pellatur ante[a] atria <puteal, quod fecit Scri>bonius, cui negotium da<tum a senatu fuerat, ut> conquireret sacella att<acta . . . pro>curavit, quia in eo loco . . . sacellum fuit. quod igno . . . ut quidam, fulgur conditum, quod . . . <ne>fas est integi: semper foramin<e . . . aper>to caelum patet.
Sceleratus vi<cus> . . . †octus† Tarquinius Superbus interfici<endum curas>set Servium Tullium regem, soce<rum suum, corpus Eius iacens filia carp>ento supervectast, pro<perans in possession>em domus paternae.
Scele<rata porta . . . app>ellatur a quibusdam; <quae et Carmentali>s dicitur, quod ei proximum Car<mentae sacellum fuit; scele>rata autem, quod per eam <sex et trecenti Favii c>um clientium millibus <quinque egressi adversus E>truscos, ad amnem <Cremeram omnes sunt inter>fecti. Qua ex cau<sa . . . in>trare egredive . . .
<Schedi>a genus navigii <inconditum, trabibus tantum inter> se conexis fac<tum . . . circu>mferunt post amissam <navem . . . Lucili>us quoque poemata <mala, et versus non sa>tis perfecti[s] qui essent, . . . cum dixit: «Qui schedium fa. . .
Sexagenarios <de ponte> . . . cuius causam mani. . . m qui incoluerint . . . hominem sexaginta . . . re Diti patri quot<annis> . . . quod facere eos de . . . culis; sed religio . . . scirpeas hominum ef<figies> . . . modo mittere . . . t morante in Italia . . . ius comitum habitave. . . am haberi, atque Arga<eos> . . . fuerint arvi, quorum pro . . . am redintegrari eo ge<nere> . . . a legatum quondam Arga<eum> . . . ssi Romae moratum esse: [h]is ut . . . t institutum a sacerdotibus, ut . . . <s>cirpea ex omnibus, cumque publicae . . . <nu>ntiavisset, per flumen ac mare in patriam remitteretur. Sunt, qui dicant, post Urbem a Gallis liberatam, ob inopiam cibatus, coeptos sexaginta annorum homines iaci in Tiberim, ex quo numero unus, filii pietate occultatus, saepe profuerit <pa>triae consilio, sub persona filii. Id ut sit cognitum, ei iuveni esse ignotum, et sexsagenaris vita concessa. Latebras autem eius, quibus arcuerit senem, id est cohibuerit et celaverit, sanctitate dignas esse visas, ideoque Arcaea appellata. Sed exploratissimum illud est causae, quo tempore primum per pontem coeperunt comitiis suffragium ferre, iuniores conclamaverunt, ut de ponte deicerentur sexagenari, qui iam nullo publico munere fungerentur, ut ipsi potius sibi quam illi deligerent imperatorem: cuius sententia<e> est etiam Sinnius Capito. Vanam autem opinionem de ponti Tiberino confirmavit Afranius in Repudiato.
Secus aliter significat: sexu, natura habituque, ex Graeco, quam illi vocant ἕξιν. Afranius in Privigno sic a[g]it: «orbus virili sexu adoptavit sibi.» Pacuvius in Atalanta: «Triplicem virili sexu partum procreat.»
Simpludiarea funera sunt, quibus adhibentur dumtaxat ludi corbitoresque. Quidam ea dixerunt esse, quibus neutrum genus interesset ludorum; nam indictiva sunt, quibus adhibentur non ludi modo, sed etiam desultores, quae sunt amplissima.
Sex suffragia appellantur in equitum centuriis, quae sunt adiectae ei numero centuriarum; quas Priscus Tarquinius rex constituit.
Sestertius dicitur quarta pars denari, quo tempore is decusis valebat; id est dupundius <et semis tertius>.
(deest unum folium)
Sinistrae aves sinistrumque †est† sinistimum auspicium, id est quod sinat fieri. Varro lib. V epistolicarum quaestionum ait: «A deorum sede cum in meridiem spectes, ad sinistram sunt parte<s> mundi exorientes, ad dexteram occidentes; factum arbitror, ut sinistra meliora auspicia, quam dextra esse existimentur.» Idem fere sentiunt Sinnius Capito et Cincius.
Sentinare, satagere, dictum a sentina, quam multae aquae navis cum recipit, periclitatur. Caecilius in <A>ethrione: «Cum Mercurio capit consilium, post quam sentinat satis.»
Senatores a senectute dici satis constat; quos initio Romulus elegit centum, quorum consilio rempublicam administraret. Itaque etiam <pa>tres appellati sunt; et nunc cum senatores adesse iubentur, «quibusque in senatu[m] sententiam dicere licet»; quia hi, qui post lustrum conditum ex iunioribus magistratum ceperunt, et in senatu sententiam dicunt, et non vocantur senatores ante quam in senioribus sunt censi.
Senatus decretum a consulto Aelius Gallus sic distinguit, ut id dicat particulam quandam esse senatus consulti, ut cum provincia alicui decernitur, quod tamen ipsum senatus consulti est.
Senis crinibus nubentes ornantur, quod [h]is ornatus vetustissimus fuit. Quidam quod eo Vestales virgines ornentur, quarum castitatem viris suis †sponoe * * * a ceteris.
Sentes cum constet esse spinas, et Afranius in Abducta dixerit: «Quam senticosa verba pertorquet turba!», pro spinosis accipi debet.
Senium, a senili acerbitate et vitiis dictum, posuit Caecilius in Hymnide: «Sine suam senectutem ducat utique ad sen<i>um sorbitio.»
Senonas Gallos, Verrius ait, existimari appellari, quia novi venerint ex transalpina regione . . . ξένους, postea Senon<as . . .>
<Septentriones> septem stellae appell . . . <bu>bus iunctis, quos trio<nes> . . . appellent, quod iunc<ti> . . . quasi terrionem . . . quod id astrum Graec . . . partem quandam . . . Ennius: «Superat <temo stellas.»> . . . et physici eum summ . . . con[ten . . .]temp . . . aiunt, quod ita sunt . . . ut ternae proximae . . . trigona.
Scensas <Sabini dicebant, quas> nunc cenas. Quae autem <nunc prandia, cenas> habebant, et pro ceni<s vespernas> . . .
Signa, ut rerum, ita d . . . aut lapides, aut fi . . . adhuc aliqua et . . . pantur etiam. sed po . . . simulacra ad effigi . . .
<Sequester> is dicitur, qui inter aliquos c . . . inter eos convenerit . . . quid, ut ei reddat, qui id . . . stiterit. Cato in ea ora<tione, quam habuit> . . . de Indigitibus: «Sinunt . . . ut bona rapiant; aut . . . sequestro dent.» et Pla<utus in Mercatore: «Immo> sic sequestro mihi data <est.» . . .>
<Sepul>chrum est, ut ait Gallus Aeli<us, locus in quo> mortuus sepultus est, quod anti<qui bustum appel>labant; [h]isque cippis, aut ali . . . <mor>tui causa designatus est, intra . . . <se>pultura est facta.
Segnitia <dicitur quod sit sine> <nitendo quid utile aut> honestum. Terentius: <»enimvero, Dave, nihil loci> est segnitiae, neque socor<diae.»>
<Signare> . . . men dicitur signis notare <pecora> . . .; sed antiqui eo pro scribe<re utebantur, unde et subsigna>re et consignare . . . <pro subscrib>ere et conscri<bere.
Septimontium . . . ap>pellatur mense <Decembri . . . post eum, qui dicitur in> Fastis Agonalia, <quod eo die in septem m>ontibus fiunt sa<crificia: Palatio, Velia, F>agutali, Subura, <Cermalo, Caelio, Oppio> et Cispio.
Sifus . . . cis ipsis, id quod Graece . . . <le>ge rivalicia sic est . . . ae populum Ser. Sulpi. . . <mon>tani paganive si<fis aquam dividunt>o, donec eam inter se . . . s iudicatio esto.»
Si<parium> . . . utuntur, dictum ait . . . <vesti>mento, quod vocetur <supparus. Supparum ap>pellant dolonem, <velum minus in navi, ut> acation, maius. <Supparum autem dictum ait Sinniu>s Capito velut se<paratum . . . a reg>ione interioris <navis.
«Sepultum m>orte meroque» cum ait <Lucilius> . . . c L. Terentio Tuscivi<cano> . . . vivum de saxo Tarpeio . . . venisset com[m]isatum, quod . . . set coactus.
Seplasia . . . uo plurimi unguenta<ri> . . . cuius meminit Cicero: «Seplasia[m] <me hercule, ut dici> audiebam, te ut primum aspe<xit, Campanum> consulem repudiavit.»
Sati<cula oppid>um in Samnio captum est: quo <postea colon>iam deduxerunt triumviri M. Valerius Corvus, Iunius Scaeva, P. Fulvius Longus ex senatus consulto Kal. Ianuaris P. Papirio Cursore, C. Iunio II Cos.
Segesta, quae nunc appellatur, oppidum in Sicilia est, quod videtur Aeneas condidisse praeposito ibi Egesto, qui eam Egestam nominavit. Sed praeposita est ei s littera, ne obsceno nomine appellaretur, ut factum est in Malevento, quod Beneventum dictum est, et in Epidamno, quod usurparunt Dyrrachium.
Seliquastra sedilia antiqui generis appellantur, d littera in l conversa; ut etiam in sella factum est, et subsellio, et solio, quae non minus a sedendo dicta sunt.
Silus appellatur naso susus versus repando. Unde galeae quoque a similitudine silae dicebantur.
Silvi sunt appellati Albani reges, a Laviniae filio, quem post excessum Aeneae gravida relicta, timens periculum et suae vitae et eius, quem utero gerebat, in silvis latens, enixa est. Qui retitutus in regnum est post mortem Ascani, praelatus Iulo fratris filio, cum inter eos de regno ambigeretur.
Sertorem quidam putant dictum a prendendo, quia <cum> cuipiam adserat manum, educendi eius gratia ex servitute in libertatem, vocetur adsertor; cum verisimilius sit, dictum, qui sereret quid, ac potius adsertorem a serendo cepisse nomen, cum aliquem serat petendo in libertatem eandem, qua ipse sit, id est iungat; quia fruges cum seruntur, terrae iungit. Quod totum Verrius ἀπιθάνως introduxit.
Seges dicitur ea pars agri, quae arata et consita est. a serendo videlicet.
Serilia Verrius appellari putat navigia Histric[i]a ac Liburnica, quae lino ac sparto condensantur, a conserendo et contexendo dicta; quia dicat Pacuvius in Niptris: «Nec ulla sub<s>cus cohibet [et] conpagem alvei, sed suta lino et sparteis serilibus», cum περιφραστικῶς et ficto vocabulo usus sit pro funiculis, qui sparto conseruntur.
Servorum dies festus vulgo existimatur Idus Aug., quod eo die Ser. Tullius, natus servus, aedem Dianae dedicaverit in Aventino, cuius tutelae sint cervi; a quo celeritate fugitivos vocent cervos.
«Sero sapiunt Phryges», proverbium est natum a Troianis, qui decimo denique anno velle coeperant Helenam, quaeque cum ea erant rapta, reddere Achivis.
Sispitem Iunonem, quam vulgo sospitem appellant, antiqui usurpabant, cum ea vox ex Graeco videatur sumpta, quod est σώιζειν.
Sultis, si voltis significat, composito vocabulo, ita ut alia sunt: <sodes,> si audes; sis, si vis; †plicet† in loco; sci[s] licet, scias licet; equidem [equo], ego quidem. Ennius: «Pandite sulti<s> gen[i]as, et corde relinquite somnum.»
Setius a sero videtur dictum. Accius in Amphitryone: «Si forte paulo, quam tu, veniam setius.»
Sedum, alii sadum appellant herbam, quam Opill[i]us Aurelius sesuvium vocari ait, eamque in tegulis seri, nec quamobrem id fiat, indicat.
Specus feminino genere pronuntiabant antiqui, ut metus et nepos; tam hercules, quam masculino stirpis †ut† frons, ut Ennius: «Tum cau[s]a sub monte alte specus intus patebat»; et Pacuvius in Chryse: «Est ibi sub eo saxo penitus strata harena ingens specus.»
Spondere antea ponebatur pro dicere, unde et respondere adh<uc manet, sed postea> usurpari coeptum est d<e promissu ex interrogatio>ne alterius.
Subdit<us . . . mor>tui in demortui[s] iu<dicis> . . . datur his, qui eum hab<uerant iudicem, dumta>xat in eandem rem <vel litem.>
<Saturno> sacrificium fit cap<ite aperto> . . . Metellus pontifex <maximus Claudium augurem iussis>set adesse[t], ut eum . . . <Sul>pici Ser. f. inaug<uratio> . . . ret se sacra sibi fam<iliaria . . . sup>plicandum esset capite . . . esset, futurum, ut cum ap<erto capite> . . . facienda esset, pontif<ex> . . . Claudius provocavit . . . tifici esset Claudius, fl . . . Saturno sacra fecit rem . . .
<Sa>xum Tarpeium appell . . . tis, qui ob sepultam Ta<rpeiam> . . . eum montem Sabinis pro . . . nominatus est; vel i . . . L. Tarpeius Romulo . . . <rap>tas virgines adversa . . . <sa>xum est, de noxi poene g . . . noluerunt funestum locum r . . . Capitoli coniungi.
S<captia tribus a no>mine urbis Scaptiae a<ppellata, quam Latini> incolebant.
Stellatin<a tribus dicta, non a campo> eo, qui in Campania est, sed eo, qui <prope abest ab urbe> Capena, ex quo Tusci profecti, St<ellatinum illum> campum appellaverunt.
Sabatin<a a lacu Saba>te.
Sabini dicti, ut ait Varro . . . quod ea gens [propter] praecipue colat de<os, id est, ἀπὸ τοῦ> σέβεσθαι.
Sanqualis porta a<ppellata est> <proxima aedi Sancus, id>eoque eodem est nomine . . .
Silere, tacere <significat, ficto verbo> a s littera, quae ini<tium et nota silentii est.>
Sellae curulis locus <in Circo datus est Valerio Dic>tatori posteri[u]sque <eius> . . . nime sacellum Mur<ciae> . . . aciebant specta. . .
<Sontica> causa dicitur a morbo <sontico> . . . gerendum agere . . . is Cato de re A. Atili: . . . tisse timidus ne . . . ibi causam sonticam . . .
<Stiricidium q>uasi stillicidium, cum stil<lae concretae frigore c>adunt. Cato pro C.: . . . nihil minus voluit semper . . . bus re praesenti cognosce<re> . . . ere.»
Sacramento dicitur quod <iuris iurandi sacratio>ne interposita actum <est. Unde quis sacra>mento dicitur interrogari, quia . . . <Cato> in Q. Thermum de X <hominibus>: . . . erant, ne mala . . . t; scelera nefaria fie. . . <sacrame>nto traderetur lege est . . .
<Siremps> ponitur pro eadem, vel proinde <ac ea, quasi similis res ips>a. Cato in dissuadendo le<gem> . . . licta est, et praeterea rogas . . . ea si populus condempnave<rit, uti siremps lex> siet, quasi adversus le. . .
Spiciunt antiquos di<xisse sine praepos>itione, testis est Cato in ea, quam <habuit in Q. Thermum> de decem hominibus: «Ut solent, . . . <son>ivios, nisi qui sempiterni sunt, quos . . . rant, ne<c> spiciunt, neque ratos . . .
<Spa>tiatorem, erratorem Cato in M. Caelium si se appellavisset: «In coloniam, me<he>rcules, scribere nolim, si trium virum sim, spatiatorem atque fescenninum.»
Stata sacrificia sunt, quae certis diebus fieri debent. Cato in ea, quam scribsit de L. Veturio, de sacrificio commisso, cum ei equum ademit: «Quod tu, quod in te fuit, sacra stata, sollempnia, capite sancta deseruisti.»
Sollemnia sacra dicuntur, quae certis temporibus annisque fieri solent.
Serra proeliari dicitur, cum assidue acceditur recediturque, neque ullo consistitur tempore. Cato de re militari: «Sive forte opus sit cuneo, aut globo, aut forcipe, aut turribus, aut serra, uti adoriare.»
Stercus ex aede Vestae XVII. Kal. Iul. defertur in angiportum medium fere clivi Capitolini, qui locus clauditur porta stercoraria. Tantae sanctitatis maiores vestri esse iudicaverunt.
Summissiorem aliis aedem Honoris et Virtutis C. Marius fecit, ne, si forte officeret auspiciis publicis, augures eam demoliri cogerent.
Sex Vestae sacerdotes constitutae sunt, ut populus pro sua quaque parte haberet ministram sacrorum; quia civitas Romana in sex est distributa partis: in primos secundosque Titienses, Ramnes, Luceres.
Salinum cum sale in mensa ponere figulis religioni habetur, quod quondam in Esquilina regione figulo, cum fornax plena vasorum coqueretur, atque ille proxime eam convivatus, super modum potus, somno esset oppressus cum convivis suis, praeteriens quidam petulans, ostio patente, ex mensa salinum coiecit in fornacem: atque ita, incendio excitato, figulus cum suis concrematus est.
Sacramentum aes significat, quod poenae nomine penditur, sive eo quis interrogatur, sive contendit[ur]. Id in aliis rebus quinquaginta assium est, in alis rebus quingentorum inter eos, qui iudicio inter se contenderent. Qua de re lege L. Papiri tribuni plebis sanctum est his verbis: «Quicumque praetor post hoc factus erit qui inter cives ius dicet, tres viros capitales populum rogato; hique tres viri <capitales> quicumque <posthac fa>cti erunt, sacramenta ex<igunto> iudicantoque, eodemque iure sunto, uti ex legibus plebeique scitis exigere iudicareque [esse] esseque oportet.» Sacramenti autem nomine id aes dici coeptum est, quod et propter aerari inopiam, et sacrorum publicorum multitudinem, consumebatur id in rebus divinis.
Sextantari asses in usu esse coeperunt ex eo tempore, quo[d] propter bellum Punicum secundum, quod cum Hannibale gestum est, decreverunt patres, ut ex assibus qui tum erant librari, fierent sextantari; per quos cum solvi coeptum esset, et populus aere alieno liberaretur, et privati, quibus debitum publice solvi oportebat, non magno detrimento adficerentur.
Septuennio quoque †anno† usus est, ut priore numero, sed id non permansit in usu, nec amplius processit in maiorem.
Senacula tria fuisse Romae, in quibus senatus haberi solitus sit, memoriae <p>rodidit Nicostratus in libro, qui inscribitur de Senatu habendo. Unum, ubi nunc est aedis Concordiae inter Capitolium et Forum, in quo solebant magistratus dumtaxat cum senioribus deliberare; alterum, ad portam Capenam; tertium, citra aedem Bellonae, in quo exterarum nationum legatis, quos in Urbem admittere nolebant, senatus dabatur.
Scholae dictae sunt, non ab otio ac vacatione omni, sed quod, caeteris rebus omissis, vacare liberalibus studis pueri debent; ut etiam ludi appellantur, in quibus minime luditur, ne tristi aliquo nomine fug . . . nere.
Subici ar<ies> . . . quod fit, ut ait Cincius <in libro de officio iuris> consulti, exemplo at . . . expiandi gratia aries m . . . <sce>lus admisit poene p . . .
<Speciem> quam nos dicimus, εἶδος <Graeci dixerunt; Pla>ton quidem idean; n . . . nitur.
Sesterti not . . . dupundi et semisis q . . . <semis>tertius; sed aucto sesqu . . . apud antiquos autem . . . rant et valebant d . . . ti, bigati, quinquessis q<uin> . . . est, numerum aeris perduct<um esse ad XVI asses lege Fla>minia minus solvendi a . . . tur populus Romanus.
Solida sella ad . . . iubetur, cum mane surg<ens auspicandi gratia evigi>lavit, quod antiqui expres<s>e . . . riore parte excavat<as ad auspiciorum usum fa>ciebant sedes. quas s<edes ob eam causam, quod> in [h]is nihil erat constr . . . <appella>bant, inquit Verrius, quod <solidum idem est quod totum;> absurde, ut mihi videtur, <siquidem omne quod> sit totum, ait dictum solidum.
<Silatum antiqui> pro eo, quod nunc iantaculum dicim<us, appellabant,> quia iaiuni vinum sili cond<itum> . . . obsorbebant.
Suffragato . . . maiores, hi qui vulgo in usu . . . us apparerent iuncta suffra . . . quem quisque fieri vellet, notabat . . . to scribtis candidatorum hominu<m> . . . Varro in lib. VII rerum humanaru<m> . . .
Struppi vocantur in pulvinaribus <fasciculi> <de verbenis facti, qui pro de>orum capitibus ponuntur. . . . bem calo Antistius <Labeo . . . ma>gistratum publicum . . .
<S>ecespitam esse Antisti<us Labeo ait cultrum> ferreum, oblongum, mani<brio eburneo rotund>o, solido, vincto ad ca<pulum argento auroque,> fixum clavis aeneis, ae<re Cyprio, quo flami>nes, flaminicae, virgi<nes pontificesque ad sa>crificia utuntur. Ea . . . a in sacrario utuntur . . . pro aediculo aeneo olim . . . tubae relictae sunt. . . . am tangere licet est . . . sed et aliis in locis, et . . . quemdam ita secespitae di<cebantur.
Secivum libum> est, quod sece<s>pita secatur . . . <q>uae soleat necessaris sa. . .
<S>uffimenta sunt, quae <faciebant ex faba milio>que molito mulso spar<so. Ea dis dabantur eo temp>ore, quo uvae calcatae <prelo premebantur.>
<Serpsi>t antiqui pro serpserit <usi sunt. Inde serp>ulae dictae, quas nunc ser<pentes dicimus ex Gr>aeco, quia illi ἑρπετά, nos <pro aspiratione eorum> s littera posita, ut <ἓξ sex, ἑπτὰ septem.<>
<S>uffibulum est vestimentum al<bum, praetextum, qua>drangulum, oblongum, quod in ca<pite virgines Ve>stales, cum sacrificant, semper <habere solent, i>dque fibula conprehenditur.
<Silentio surgere> . . t dici, ubi qui post mediam <noctem> . . . tandi causa ex lectulo suo si <lens surr>exit et liberatus a lecto, in solido . . . <se>detque, ne quid eo tempore deiciat, <cavens, donec s>e in lectum reposuit: hoc enim est <proprie sil>entium, omnis vitii in auspiciis vacuitas. Veranius ait, non utique ex lecto, sed ex cubili, ne<c> rursus se in lectum reponere necesse esse.
<Sar>puntur vineae, id est putantur, ut in XII: «Quandoque sarpta, donec dempta erunt.»
Summanalia liba farinacea in modum rotae fincta[e].
Suffuerat, sub eodem tecto fuerat.
Scribtum lapidem esse ait, et ita vocari, Antistius Labeo in agro Menullino† divinam rem faceret.
Se quamque seorsum quamque.
Sanates dicti sunt, qui supra infraque Romam habitaverunt. Quod nomen his fuit, quia cum defecisse<n>t a Romanis, brevi post redierunt in amicitiam, quasi sanata mente. Itaque in XII cautum est, ut idem iuris esset Sanatibus quod Forctibus, id est bonis, et qui numquam defecerant a populo Romano.
Sublucare arbores est ramos earum supputare, et veluti suptus lucem mittere; conlucare autem, succisis arboribus locum inplere luce.
Spurcum vinum est, quod sacris adhiberi non licet, ut ait Labeo Antistius lib. X commentari iuris pontifici, cui aqua admixta est defru[c]tumve, aut igne tactum est, mustumve ante quam defervescat.
Septimontio, ut ait Antistius Labeo, hisce montibus feriae: Palatio, cui sacrificium quod fit, Palatuar dicitur; Veliae, cui item sacrificium; Fagu<t>ali, Suburae, Cermalo, Oppio, Caelio monti, Cispio monti. Oppius autem appellatus est, ut ait Varro rerum humanarum lib. VIII, ab Opitre Oppio Tusculano, qui cum praesidio Tusculanorum missus ad Romam tuendam, dum Tullus Hostilius Veios oppugnaret, consederat in Carinis, et ibi castra habuerat. Similiter Cispium a Laevo Cispio Anagnino, qui eiusdem rei causa eam partem Esquiliarum, quae iacet ad vicum Patricium versus, in qua regione est aedis Mefitis, tuitus est.
Sistere fana cum in urbe condenda dicitur, significat loca in oppido futurorum fanorum constituere; quam<quam> Antistius Labeo ait in commentario XV iuris pontifici, fana sistere esse lectisternia certis locis et dis habere.
Subigere arietem, in eodem libro Antistius esse ait dare arietem, qui pro se agatur, caedatur.
«Bene sponsis, beneque volueris» in precatione augurali Messalla augur ait significare spoponderis, volueris.
«Serpula serpserit», ait idem Me<s>salla, serpens inrepserit.
Solino idem ait esse consulo.
Suad ted idem ait esse, sic te.
Stellam significare ait Ateius Capito laetum et prosperum, auctoritatem secutus P. Servili auguris [stellam], quae ex lamella aerea adsimilis stellae locis inauguratis infigatur.
Sinistrum in auspicando significare ait Ateius Capito laetum et prosperum auspicium; a[u]t silentium, [d]ubi dumtaxat vacat vitio. Igitur silentio surgere cum dicitur significat non interpellari, quo minus rem gerat. At sinistrum, hortari quoque auspicia ad agendum, quod animo quis proposuerit.
Satis verbum Verrio melius fuit praeterire, ut mihi videtur, quam tam †absuri qui† opiniones suas de eo †restare†; quas sciens praeteri<i>, tam hercules, quam de scabro, quod proximum sequebatur.
Stipatores ait dictos a stipe, quam mercedis nomine accipiant custodes cuiusque corporis. Unde et stipam, qua[m] amphorae cum extruuntur, firmari solent; etiam stipites, qui ob eandem causam destituantur.
Sollicitare quidam dictum putant, velu<t solo citare, id est> ex suo loco ac sententia <movere. Solum autem> quin significet locum, quis <dubitet, cum exules> quoque dicantur loco pa<triae suae pulsi> |