Sextus Pompeius Festus
floruit ca. 150
|
De verborum significatuquae supersunt
Littera T
|
________________________________________________________________
|
|
Tappete ex Graeco sum . . . tae Ennius cum ait: «t . . . <Turpi>lius in Demetrio: «lec . . . veterem. Sic tappet . . .
<Terentum> in campo Martio loc . . . dicendum fuisse, quod te . . . <ludos> Secularis Ditis patris . . . tur ab equis quadrigaris . . . tilitas aequiperet mo . . . nae. Quod quam aniliter relat<um sit, cui> vis manifestum est.
Tau<ri ludi in>stituti dis inferis ex li . . . <Superbo> Tarquinio regnante, cum m<agna incidisset> pestilentia in mulieres g<ravidas> . . . fetu, si facti sunt ex carn<e divendita populo> taurorum immolatorum; ob <hoc ludi Tauri> appellati, sunt, et fiunt . . . <ne> intra muros evocentur d<i inferi> . . . ludos Varro ait vocari, quod . . . lus pendens a doctore incr . . . solitus sit inpelli, atque us<que eo> . . . docere, quoad consister<et> . . . te talorum constaret pedu<m . . .>
<Talas>sionem in nuptiis Varro ait <signum esse lani> fici, τάλαρον, id est quassillum; i<nde enim so> litum appellari Talassionem . . . historiarum scribtor, Talassium <ait> . . . virum, rapta virgine unicae p<ulchritudi> . . . dinis, quod ei id coniugium fuerit f<elix, boni> [h]ominis gratia nunc redintegrari . . . . . . <l>ex Curiata fertur, quo Hanni<bal> . . . Romae cum esset nec ex praesidi<is> . . . Q. Fabius Maximus Verru<cossus, M. Claudius Ma>rcellus cos. facere in . . . uit Aelius in XII signi<fica . . .>
<T>risulcum fulgur fuit . . . quia id aut incendita . . . <te>rebrat.
Togatarum . . . omnium fastigi; quae . . . quod togis praetextis rem . . . ter tabernariarum, quia . . . cellentibus etiam humiles . . . <p>lagiari servi denique et . . . <tab>ernis honeste prodeant . . .
<Ta>uras, vaccas steriles ap<pellari ait> . . . s, quae non magis pariant, <quam tauri. Sed veri>similius sit ex Graeco dic<tas, quia steriles vaccas ταύ>ρας appellant.
Todi sunt <genus avium parvarum> . . . i, quarum meminit Plautus in Sy- <. . . : «Cum extor>tis talis, cum todillis crus<culis.»gt;&
<Tubilustria,> quibus diebus adscribtum in <Fastis est, in atr>io Sutorio agna tubae <lustrantur, quos> tubos appellant; quod genus <lustrationis ex Ar>cadia Pallanteo trans<latum esse dicunt.>
<T>uditantes tundentes <negotium, id est ag>entes, significare ait Cincius <de verbis priscis. E>nnius lib. II: «Haec inter se totum . . . <tuditan>tes», et Lucretius item lib. II: «Nec <tuditantia> rem cessant extrinsecus ullam.»
<Tudites mall>eos appellant antiqui a tunden<do> . . . is ali cruribus tudites. Inde Ateius <Philolog>us existimat Tuditano cognomen <fuisse, quod> caput malleoli simile habuerit.
<Tullios al>ii dixerunt esse silanos, ali rivos, ali vehementes proiectiones sanguinis arcuatim fluentis, quales sunt Tiburi in Aniene. Ennius in Aiace: «Aiax; misso sanguine tepido tu<l>lii efflantes volant.»
Topper significare ait Artorius cito, fortasse, celeriter, tem<e>re. Cito; sic in Nelei carmine: «Topper fortunae commutantur hominibus.» Citius; sic †C. naevicapesset† flammam Volcani.» Cito; sic in eodem: «Namque nullum peius macerat humanum, quamde mare saevum, †viret† cui sunt magnae; topper confringent inportunae und<a>e.» Fortasse; sic Coelius lib. VII: «Ita uti sese quisque vobis studeat aemulari in statu fortunae rei publicae, eadem re gesta, topper nihilo minore negotio acto, gratia minor esset.» Fortasse; sic Accius in Io: «Topper, ut fit, patris te eicit ira.» Sinnius vero sic: Topper fortasse valet in Enni et Pacui scriptis; apud Ennium est: «Topper quam nemo melius scit.» Pacuvius: «Topper tecum sit potestas faxsit, si mecum velit»; at in antiquissimis scriptis celeriter ac mature; in Odyssia vetere: «Topper facit homines †utrius fuerint†»; «Topper citi ad aedis venimus Circae, simul duona eorum portant ad navis; millia alia in isdem inserinuntur.»
Tubicines etiam hi appellantur, qui sacerdotes viri speciosi publice sacra faciunt, tubarum lustrandarum gratia.
Torrens particip<i>aliter pro exurens ponitur, ut est apud Pacuvium in Antiopa: «Flammeo vapore torrens terrae fetum exusserit.» Significat etiam fluvium, subitis imbribus concitatum, qui alioqui siccitatibus exarescit, †quius† aquam ipsam, quae fluit, flumen recte dici ait Aelius Gallus lib. II quae ad ius pertinent; ceterum volgi consuetudine utrumque iam dici flumen, et perennem fluvium et torrentem.
Torum, ut significet torridum, aridum, per unum quidem r antiqua consuetudine scribitur; sed quasi per duo r scribatur, pronuntiari oportet. Nam antiqui nec mutas, nec semivocales litteras geminabant, ut fit in Ennio, Arrio, Annio.
Turmam equitum [a]dictam esse ait Curiatius quase terimam: quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ex eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni.
Torreri a torro deductum, proprie significat siccare atque arefacere; sed usurpatum est iam pro eo, quod sit igne urere. Plautus: «†in una edet† opera in furnum calidum condito, atque ibi torreto.»
Turannos, Etruscos appellari solitos ait Verrius, a Turreno duce Lydorum, a cuius gentis praecipua crudelitate etiam tyrannos dictos.
Tyria maria in proverbium deductum est; quod Tyro oriundi Poeni adeo potentes maris fuerunt, ut omnibus mortalibus navigatio esset periculosa. Afranius in Epistula: «Hunc Serrium autem maria Tyria conciet.»
Torvitas a ferocia taurorum dicta est. Pacuvius in Armorum iudicio: «Feroci ingenio torvus praegrandi gradu.» et: «Cum recordor eius ferocem et torvam confidentiam.»
Turbelas dixisse antiquos, quas nunc turbas appellamus, testis est Plautus in Pseudolo: «Quo pacto et quantas soleam turbelas dare.»
Tutulum vocari aiunt flaminicarum capitis ornamentum, quod fiat vitta purpurea innexa crinibus, et exstructum in altitudinem. Quidam, pilleum lanatum forma metali figuratum, quo flamines ac pontifices utantur, eodem nomine vocari. Ennius: «libaque, fictores, Argaeos et <tutulatos.»>
<Tuor,> video; tueor, defendo . . . sed iam promiscue utuntur . . . or pro video; et contueor . . .
<Tugu>ria a tecto appellantur . . . sordida. Afranius in D . . . tugurium est, turpe.» <Caecilius in Hypo> bolimaeo: «Habitaba . . . <pau> perculo.» Quo nomine <Messala in explana> tione XII ait etiam . . . cari.
Tuscum vicum con . . . tores dictum aiunt ab <iis, qui Porsena rege> de[s]ce[n]dente ab obsi<dione e Tuscis remanserint> Romae, locoque his dato <habitaverint> . . . entes fratres Caeles et Vibenn<a> . . . Tarquinium Romam secum max . . . rint. M. Varro, quod ex Cael<io in eum locum deducti> sint.
Toxicum dicitur cervari<um venenum, quo> quidam perunguere sagitta<s> . . . Caecilius in Gamo: «Ut hom . . . toxico transegerit.» Afra<nius> . . . uxorium istud toxicum mit . . .
<Tuscos> quidam dictos aiunt a Tusco <rege Hercu> lis filio. Ali quod unici studi si<nt sacrificiorum,> ex Graeco, velut θυσκόοι.
T<usculum vel> ab eadem causa sacrificiorum, u<el quod aditum dif> ficilem habeat, id est, δύσκολον.
<Tumulum> Aelius sic definit: «Tumulus e<st . . . are> nae editus secundum mare fluctibus in <altum ele> vatus, unde similiter et manufac<tus et na> turalis proprie dici potest.
Tumult<uarii> milites, dicuntur lecti ob subitum ti<morem; un> de etiam tumultum dici ait Verrius, quia . . . is ornatur, quam ab Italicis et Gallicis h . . . . . . ent Italiae, itaque nullum . . . am quam Gallicum aut domesti<cum . . .
Thomices Graeco> nomine appellantur <ex cannabi inpolita> et sparto leviter tortae <restes, ex quibus funes> fiunt. Lucilius: «Vidimus . . . <cann>abina.» Op[p]illus Aure<lius . . . mol>lem pulvillum, quem in <collo habent, ne restis> laedat tomicem vo<cari.
Tongere Aelius Sti>lo ait noscere esse, <quod Praenestini tongi>tionem dicant pro no<tionem . . . la>tius dominari; Ennius: . . . <alii rhetorica> tongent»; et vincere . . . i videtur significare. . . .
<Tesca sun>t loca augurio desig<nata> . . . ino finis in terra auguri. Op<[p]illus> . . . lius loca consecrata ad . . . sit. sed sancta loca undique . . . nt pontifici[s] libri, in quibus . . . que sedemque tescumque . . . dedicaverit, ubi eos ac . . . propitiosque. Hostius belli <Histrici lib.> . . . «per gentis ait aetherias atque . . . i; «violabis templa antiqua . . . <Cic>ero aspera, difficilia aditu . . . <lo>ca aspera, saxa tesca tuor». <Accius in Philo>cteta: «Quis tu es mortalis, <qui in desert>a et tesqua te adportas loca»
<Tonsillam ait> esse Verrius palum dolatum <in acumen et> cuspide praeferratum, ut existi- . . . em †cum figi† in litore navis re<ligandae> causa. Pacuvius in Med[i]o: «Acces<si Aea>eam, et tosillam pegi laeto in litore.» <Accius in> Phinidis: «Tacete, et tonsillas lito<re . . . edo> edite.»
Tonsam Ennius significat remum, quod quasi tondeatur ferro, cum ait lib. VII: «Poste recumbite, vestraque pectora pellite tonsis»; item: «Pone petunt, exim referunt ad pectora tonsas»; et in [na] Sota: «Alius in mari vult magno tenere tonsam.»
Thymbreum Apollinem Vergilius a monte Thymbreo appellavit, qui est in agro Troiano.
Tolenno est genus machinae, quo trahitur aqua, alteram partem praegravante pondere, dictus a tollendo.
Tolerare, patienter ferre. Accius in Neoptolemo: «Aut quisquam potis est tolerare acritudinem.» Ennius lib. II: «Ferro se caede<i>, quam dictis his, toleraret.»
Toles tumor in faucibus, quae per deminutionem tonsillae dicuntur.
Tullianum, quod dicitur pars quaedam carceris, Ser. Tullium regem aedificasse aiunt.
Taxat verbum ponitur in his, quae finiuntur, quoad tangi liceat; in litibus quoque, arbitrove cum proscribitur, quoad ei ius sit statuendi, taxatio dicitur, quae fit certae summae. A tangendo autem dici etiam scaenici testimonio sunt, qui taxatores dicuntur, quod alter alterum maledictis tangit.
Tabernacula dicuntur a similitudine tabernarum; quae ipsae, quod ex tabulis olim fiebant, dictae sunt, non ut quidam putant, quod tabulis cludantur.
Tagit Pacuvius in Teucro: «Ut ego, si quisquam me tagit.» Et tagam idem in Hermiona: «Aut non cernam, nisi tagam», sine dubio antiqua consuetudine usurpavit. Nam nunc ea sine praepositionibus non dicuntur, ut contigit, attigit.
Tablinum proxime atrium locus dicitur, quod antiqui magistratus in suo imperio tabulis rationum ibi habebant publicarum rationum causa factum locum.
Tabem eam, quae faceret tabescere, apud antiquos usurpatam Sallustius quoque frequenter, ut in Catilina, cum ait: «Uti tabes plerosque civium animos invaserat»; et in lib. IV Historiarum: «Qui quidem mos, ut tabes, in Urbem coiectus.» Et Corvin[i]us pro Liburnia: «Propter hanc tabem atque perniciem domus totius.»
Tabellis pro chartis utebantur antiqui, quibus ultro citro, sive privatim sive publice opus erat, certiores absentes faciebant. Unde adhuc tabellari dicuntur, et tabellae missae ab imperatoribus.
Tagax furunculus a ta<n>gendo; cuius vocabuli Lucilius meminit: «Et Muttonis manum perscribere posse tag<ac>em.»
Tages nomine, geni filius, nepos Iovis, puer dicitur discipulinam haruspicii dedisse duodecim populis Etruriae.
Taminia uva silvestris generis videtur Verrio dicta, quod tam mira sit quam minium.
Talus [in] Sabinorum nominibus praenominis loco videtur fuisse.
Talentorum non unum genus. Atticum est sex milium denarium: Rhodium et cistophorum quattuor milium et quingentorum denarium: Alexandrinum XII denarium: Neapolitanum sex denarium: Syracusanum trium denarium: Reginum victoriati.
Tanne eo usque, ut Aelius Stilo et Opillus Aurelius interpretantur. Itaque Afranius: «Tanne arcula tua plena est aranearum»
Thaleae nomen dictum [alii] ab aetatis flore aiunt; alii, quod carmina semper floreant.
Talipedare antiqui dicebant pro vaccillare pedibus lassitudine, qua qui trahit pedes, ut talis videatur insistere aut identidem tollere pedes.
Tammodo antiqui ponebant pro modo. Accius in: . . . ctor lux Dardaniae in tenebris . . .
Tallam alii folliculum cepae . . .
Talam Cornificius posuit, unde et Talassus.
Taurium aes appellant, quod in ludos Taurios consumitur. <Tarmes> . . .
†Tamperon† soliti sunt appellare Graeci genus scribendi deorsum versus, ut nunc dextrosum scribimus.
Tame in carmine positum est pro tam.
Tartarino cum dixit Ennius, horrendo et terribili Verrius vult accipi, a Tartaro, qui locus [est] apud inferos.
Tutum frequenter dicitur maxime. Varro in Europa: «Tutum sub sede fuissent.»
Liber XX incipit.
. . . Tam significationem habet, cum ponimus propositivam quandam, qui subiungimus quam, aut cum dicimus tam egregium opus tam parvo pretio venisse, id est sic, ita, ut apud Graecos quoque οὕτως ἀγαθόν. Item ex contrario ei dicimus: quam malus Homerus, tam bonus Choerilus poeta est. At antiqui tam etiam pro tamen usi sunt, ut Naevius: «Quid si taceat? dum videat, tam sciat quid scriptum sit.» Ennius: «Ille meae tam potis pacis potiri.» Titinius: «Bene cum facimus, tam male subimus, ut quidem perhibent viri.» Item: «Quamquam estis nihili, tam ecastor simul vobis consului.»
Tandem cum significat aliquando, interdum tamen ex supervacuo ponitur, ut apud Terentium in Phormione, cum ait: «Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?» Non enim hic tempus ullum significat. At Cicero etiam duplicat temporalem significationem, cum ait: «Tandem aliquando.»
Tauri verbenaeque in commentario sacrorum significat ficta farinacea.
Tama dicitur, cum labore viae sanguis in crura descendit et tumorem facit. Lucilius: «Inguen ne existat, papulae, tama, ne boa noxit.»
Taenias Graecam vocem sic interpretatur Verrius, ut dicat ornamentum esse laneum capitis honorati, ut sit apud Caecilium in Androgyno: «Sepulchrum plenum taeniarum, ita ut solet», et alias: «Dum taeniam, qui volnus vinciret, petit.» Ennius in Alexandro: «Volans de caelo cum corona et taeniis.» Accius in Neoptolemo: «Decorare est satius, quam verbena et taeniis.»
Taedulum antiqui interdum pro fastidioso, interdum quod omnibus taedio esset, ponere soliti sunt.
Tatium occisum ait Lavini ab amicis. eorum legatorum, quos interfecerant Titini latrones; sed sepultum in Aventiniensi laureto. Quod ad significationem verborum non magis pertinet, quam plurima alia, et praeterita iam et deinceps quae referentur.
Taurorum specie simulacra fluminum, id est cum cornibus, formantur, quod sunt atrocia ut tauri.
Talionis mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo: «Si membrum rup<s>it, in cum eo pacit, talio esto.» Neque id quid significet, indicat, puto quia notum est; permittit enim lex parem vindictam.
Tarquitias scalas, quas Tarquinius Superbus fecerit, abominandi eius nominis gratia ita appellatas esse ait volgo existimari.
Tarpeiae esse effigiem ita appellari putant quidam in aede Iovis Metellinae, eius videlicet in memoriam virginis, quae pacta a Sabinis hostibus ea, quae in sinistris manibus haberent, ut sibi darent, intro miserit eos cum rege Tatio; qui postea in pace facienda caverit a Romulo, ut ea Sabinis semper pateret.
«Tam perit quam extrema faba» in proverbio est, quod ea plerumque aut proteritur, aut decerpitur a praetereuntibus.
Tappulam legem convivalem ficto nomine conscripsit iocoso carmine Valerius Valentinus, cuius meminit Lucilius hoc modo: «Tappulam rident legem, conterunt Opimi.»
Termonem Ennius Graeca consuetudine dixit, quem nos nunc terminum hoc modo: «Ingenti vadit cursu, qua redditus termo est.» et: «Hortatore bono prius, quam iam finibus termo.»
Trientem tertium pondo coronam auream dedisse se Iovi donum scripsit T. Quintius dictator cum per novem dies totidem urbes et decimam Praeneste cepisset. Id significare ait Cincius in Μυσταγωγικῶν lib. II duas libras pondo et trientem, qua consuetudine hodieque utimur, cum lignum bes alterum dicimus, id est pedem et besem latitudinis habens; et sestertium, id est duos asses et semissem tertium. Item si tres asses sunt et quartus quadrans.
Tersum diem pro sereno dictum ab antiquis nec se ha<bere rei auctorem> ait.
Teres in longitudine rotundatum, quales asseres natura ministrat.
Terpsicore nomen Musae, quae deos hominesque delectat.
Tertium quartum differre ait a tertio quarto †quintus†, quod quid factum sit significat.
Termentum pro eo, quod nunc dicitur detrimentum, utitur Plautus in Bacchidibus.
Teretinatibus a flumine Terede dicti existimantur, et syllaba eius tertia mutata, et pro Terede Teram scribi debuisse.
Tripudium . . . <au>spiciis in exultatione tripudiat . . . a terra pavienda sunt dicta. Nam pavire . . . et ferire, a quo et pavimenta. Id ex Graeco, quod illi παίειν, quod nos ferire . . . mum in castris usur<pa> . . .
Templi figura in diffinitione augurii.
Tempestatem pro tempore frequenter antiqui dicebant.
<Tempesta> . . .
<Tinia> . . .
Tensam ait vocari Sinnius Capito vehiculum, quo exuviae deorum ludicris circensibus in circum ad pulvinar vehuntur. Fuit et ex ebore, ut apud Titinium in Barbato, et ex argento.
Temerare violare . . . et contaminare, dictum videlicet . . . a temeritate.
Temetum vinum. Plautus in Aulularia: <»Cererin, Strobile, has sunt facturi nuptias> Qui? Quia temeti nihil allatum <intellego.»> Pomponius in Decima: «Non multi . . . plurimi.» Novius in duobus Dossennis: «Sequimini; <i> prae, mi nate; sequere, temeti timor.» idem in Funere: «Agite, exite, temulentam tollite»; et †sine surdo†: «Filias habeo temulentas, sed eccas video incedere.» Afranius in Consobrinis: «Pol magis istius temulentae, futtilis.»
Tintinnire est apud Naevium hoc modo: «Tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes»; et apud Afranium: «Ostiari impedimenta tintinnire audio.»
Tributorum conlationem, cum sit alia in capita, illud ex censu, dicitur etiam quoddam temerarium, ut post Urbem a Gallis captam conlatum est, quia proximis XV annis census †alius† non erat. Item bello Punico secundo M. Valerio Laevino, M. Claudio Marcello cos. cum et senatus et populus in aerarium, quod habuit, detulit.
Tentipellium Artorius putat esse calciamentum ferratum, quo pelles extenduntur, indeque Afranium dixisse in Promo: «Pro manibus credo habere ego illos tentipellium.» Titinium autem Verrius existimare id medicamentum esse, quo rugae extendantur, cum dicat: «Tentipellium inducitur, rugae in ore extenduntur»: cum ille τροπικῶς dixerit.
Tignum non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII: «Tignum iunctum aedibus vineave et concapit ne solvito.»
Tela proprie dici videntur ea, quae missilia sunt, ex Graeco videlicet translato eorum nomine, quoniam illi τηλόθεν missa dicunt, quae nos eminus. Sicut arma ea, quae ab humeris dependentia retinentur manibus, quoniam quidem non minus in nobis eam partem corporis armum vocari existimandum est, quam . . .
Tigillum sororium . . .
(desunt sex folia) |