BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sextus Pompeius Festus

floruit ca. 150

 

De verborum significatu

quae supersunt

 

Littera R

 

________________________________________________________________

 

 

 

Rufuli tribuni mil<itum appellabantur, quos> consul faciebat, n<on populus; de quorum iure quod> Rutilius Rufus leg<em tulerit> . . . modis; sic enim eleva . . . bant hi qui populi suffr<agi> . . . <Rufuli a> cognomine Rutili a<c post Rutili sunt vocati.>

 

<Runa genus teli significat> . . . <ru>nas . . . <Ennius> . . . <»runat>a re<cedit», id est proeliata> . . . Naevi<us> . . . unt . . . ad . . . tesen . . .

 

<Ru>ctare <non ructari dicendum est> . . . unt pro . . . inos igi<tur> . . . a scrib- . . . <Fl>accus . . . <»videtis alios ructa>re, ac <respuere pulcherrima superbia»> . . . M. Cice<ro> . . . rupta . . .

 

<Resparsum> . . . significat . . . <n>ovendia<li> . . . spargebatur. . . . no.

 

Romani <ludi> . . . e artificum . . . ci . . coeperunt. . . . quealis civitatibus . . . quod omnes, qui nunc . . . sunt institu<ti> . . . <R>omanos. Ali aiunt . . . <Matris> Magnae, ac po- . . . in conferendis . . . ros Romanos. Ali . . . os equitando, iactu . . . dilibus: paribusque etiam . . . ludentibus fierent.

 

<Rubidus panis appella>tur parum coctus, cum . . . Plautus in Casina: <»in furnum calidum condit>o, atque ibi torreto <me pro pane rubido»> . . <it>em scorteae ampullae vetustate rugosae, et coloris eiusdem, rubidae dici solent.

 

Romanam portam vulgus appellat, ubi ex epistylio defluit aqua; qui locus ab antiquis appellari solitus est statuae Cinciae, quod in eo fuit sepulcrum eius familiae. Sed porta Romana instituta est a Romulo infimo clivo Victoriae; qui locus gradibus in quadram formatus est. Appellata autem Romana a Sabinis praecipue quod ea proximus aditus erat Romam.

 

Rutabulum est, quo rustici in proruendo igne, panis coquendi gratia. Novius in Pico: «quid ego facerem? otiosi rodebam rutabulum.» Naevius obscenam viri partem describens: «vel quae sperat se nupturam †viri† adulescentulo[s], ea licet senile tractet retritum rutabulum.»

 

Ruta caesa dicuntur, quae venditor possessionis, sui usus gratia concidit, ruendoque contraxit.

 

Rutilium rufum significat. Cuius coloris studiosae etiam antiquae mulieres fuerunt; unde traxerunt cognomina Rutilias, ut indicat frequenter Afranius.

 

Rutrum tenentis iuvenis est effigies in Capitolio ephebi more Graecorum harenam ruentis, exercitationis gratia; quod signum Pompeius Bithynicus ex Bithynia supellectilis regiae Romam deportavit.

 

Rutundam aedem Vestae Numa Pompilius rex Romanorum consecrasse videtur, quod eandem esse terram, qua vita hominum sustentaretur, crediderit: eamque pilae forma[m] esse, ut sui simili templo dea coleretur.

 

Ruscum est, ut ait Verrius, amplius paullo herba, et exilius virgultis fruticibusque, non dissimile iunco; cuius coloris rebus uti mulieres solitas commemorat Cato Originum lib. VII: «mulieres opertae auro purpuraque; arsinea, rete, diadema, coronas aureas, ruscea †facile†, galbeos, lineas, pelles, redimicula.»

 

Rupitias . . . XII significat damnum dederit.

 

Rodus, vel raudus significat rem rudem et inperfectam; nam saxum quoque raudus appellant poetae, ut Accius in Melanippo: «Constit[u]it, cognovit, sensit, conlocat sese in locum celsum; hinc manibus rapere roudus saxeum grande[m] et grave[m]»; et in Chrysippo: «Neque quisquam a telis vacuus, sed uti cuique obviam fuerat, ferrum alius †saxio rudem†.» Vulgus quidem in usu habuit, non modo pro aere inperfecto, ut Lucilius, cum ait: «plumbi pa<u>xillum rodus linique matexam»; sed etiam signato, quia in mancipando, cum dicitur: «rudusculo libram ferito», asse tangitur libra. Cincius de verbis priscis sic ait: «Quemadmodum omnis fere materia non deformata rudis appellatur, sicut vestimentum rude, non perpolitum; sic aes infectum rudusculum. Apud aedem Apollinis aes conflatum iacuit, id ad rudus appellabant. In aestimatione censoria aes infectum rudus appellatur. Rudiari ab eodem dicuntur, qui saga nova poliunt. Hominem inperitum rudem dicimus.»

 

Rudentes restes nauticae, et asini, cum voces mittunt.

 

Ruspari est quaerere crebro, ut hoc versu indicatur: «et ego ibo, ut latebras ruspans †rimeram aptimas†.»

 

Rustica vinalia appellantur mense Augusto XIIII Kal. Sept. Iovis dies festus, quia Latini bellum gerentes adversus Mezentium, omnis vini libationem ei deo dedicaverunt. Eodem autem die Veneri templa sunt consecrata, alterum ad Circum Maximum, alterum in luco Libitinensi, quia in eius deae tutela sunt horti.

 

Rustum ex rubus . . .

 

<R littera> . . . . . .

 

<Rorarios> . . . . . . . . .

 

<Robum> . . . . . .

 

<Robigalia> . . . . . .

 

<Rorarium vinum> . . . . . .

 

<Romanus ager> . . . . . . ubi incubare posset auspicii repetendi causa.

 

Rogatio est, cum populus consulitur de uno pluribusve hominibus, quod non ad omnis pertineat, et de una pluribusve rebus, de quibus non omnibus sanciatur. Nam quod in omnis homines resve populus scivit, lex appellatur. Itaque Gallus Aelius ait: «inter legem et rogationem hoc interest. Rogatio est genus legis; quae lex, non continuo ea rogatio est. <rogatio> non potest non esse lex, si modo iustis comitiis rogata est.»

 

Romulum quidam <a> fico Ruminali, ali quod lupae ruma nutritus est, appellatum esse ineptissime dixerunt. Quem credibile est a virium magnitudine, item fratrem eius appellatos.

 

Romam appellatam esse Cephalon Gergithius (qui de adventu Aeneae in Italiam videtur conscribsisse) ait ab homine quodam comite Aeneae. Eum enim occupato monte, qui nunc Palatinus dicitur, urbem condidisse, atque eam Rhomen nominasse. Apollodorus in Euxenide ait, Aenea et Lavinia natos Mayllem, Mulum, Rhomumque, atque ab Romo urbi tractum nomen. Alcimus ait, Tyrrhenia Aeneae natum filium Romulum fuisse, atque eo ortam Albam Aeneae neptem, cuius filius nomine Rhodius condiderit urbem Romam. Antigonus, Italicae historiae scribtor, ait, Rhomum quendam nomine, Iove conceptum, urbem condidisse in Palatio Romaeque ei dedisse nomen . . . historiae Cumanae compositor, Athenis quosdam profectos Sicyonem Thespi[ad]asque; ex quibus porro civitatibus, ob inopiam domiciliorum, conpluris profectos in exteras regiones, delatos in Italiam, eosque multo errore nominatos Aborigines; quorum subiecti qui fuerint †caeximparum† viri, unicarumque virium imperio montem Palatium, in quo frequentissimi consederint, appellavisse a viribus regentis Valentiam: quod nomen adventu Euandri Aeneaeque in Italiam cum magna Graece loquentium copia interpretatum, dici coeptum Rhomen. Agathocles, Cyzicenarum rerum conscribtor, ait, vaticinio Heleni inpulsum Aenean, Italiam petivisse portantem suam secum neptem, Ascani filiam, nomine Rhomen, eamque, ut Italia sint Phryges potiti et [h]is regionibus maxime, quae nunc sunt vicinae Urbi, prima<m> omnium consecrasse in Palatio Fidei templum; in quo monte postea cum conderetur urbs, visam esse iustam vocabuli Romae †nomen† causam eam quae priore, unde ea locum dedicavisset Fidei. Ait quidem Agathocles conplures esse auctores, qui dicant Aenean sepultum in urbe Berecynthia proxime flumen Nolon, atque ex eius progenie quendam nomine Rhomum venisse in Italiam, et urbem Romam nominatam condidisse. Caltinus, Agathoclis Siculi qui res gestas conscribsit, arbitratur e manu Troianorum fugientium Ilio capto, cuidam fuisse nomen Latino, eumque habuisse coniugem Rhomen, a qua, ut Italia sit potitus, urbem, quam condiderit, Romam appellavisse. Lembos, qui appellatur Heraclides, existimat, revertentibus ab Ilio Achivis, †quendam† tempestate deiectos in Italiae regiones secutos Tiberis decursum pervenisse, ubi nunc sit Roma; ibique propter taedium navigationis, inpulsas captivas auctoritate virginis cuiusdam tempestivae nomine Rhomes, incendisse classem; atque ab ea necessitate ibi manendi urbem conditam ab is, et potissimum eius nomine eam appellatam, a cuius consilio eas sedes sibi firmavissent. Galitas scribit, cum post obitum Aeneae imperium Italiae pervenisset ad Latinum, Telemachi Circaeque filium, isque ex Rhome suscepisset filios, Rhomum, Romulumque, urbi conditae in Palatio causam fuisse appellandae potissimum Rhom . . . isic . . . in i . . . exp . . . Rom . . . lao . . . tos . . . pler . . . mito<r> . . . pepe<ri> . . . dend . . . atque . . . <Ro>mam; . . . omnes pr . . . nomina . . . conpressa . . . positos in . . . mam monte. . . sunt educat<i> . . . minati pot . . . essent procreati . . . restituisse regn . . . per auguria decre . . . naretque, ac deorum . . . <Ro>mulum urbem cond . . . potius quam Romul<am> . . . <ut amplio>re vocabuli signifi<catu prosperiora patriae> suae ominaretur.

 

R . . . latam, Terentius quid di . . . deinde detortam voca . . . credibile. ceterum caus . . . nisse ait Verrius u . . .

 

Romanam portam ante . . . tatam ferunt, quae fuerit . . . . . . ny- . . . auta . . . se . . . proxima . . . mae . . . <cu>iusdam . . . ep . . . ama . . . t ap- . . . inium . . . de . . . em quae . . . t requisi- . . . pellatam . . . tem quae . . .

 

Rumex <genus teli simile spari Gallici, cuius> meminit Lucili<us . . . : «tum spara tum rumices portan>tur, tragula <porro.»

 

Rumitant significat rumigera>ntur ut Nae<vius: «simul alius aliunde rum>itant inter <sese.»

 

Ruminalem ficum appel>latam ait Varro . . . ibus, quod sub ea ar<bore lupa mammam dederit> Remo et Romulo . . . <Mamm>a autem rumis di<citur, unde et rustici haed>os subrimios vo<cant, quasi adhuc sub mamm>a. Alibi autem sunt . . . ruminari solitum . . .

 

<Rumen est pars colli,> qua esca devoratur; <unde rumare dicebatur,> quod nunc ruminare.

 

<Rumentum in augu>ralibus significare vi<detur> . . . <abrupti>ove: «dum verba anci- . . . terim vis canerit . . . o augurio rumentum . . .

 

<Rhegium> . . . care oportere ait Verrius id municipium, quod in freto e regione Siciliae est; quoniam id dictum est a rumpendo, quod est Graece †pataiai†; eo quidem magis, quia in Gallia Cisalpina, ubi forum Lepidi fuerat, Regium vocantur.

 

«Rhondes Icadionque» cum dixit Lucilius, duo nomina piratarum posuit, tam infestum sibi corpus et valitudinem referens, quam †levis sed† saluti navigantium.

 

Rhinocerotem quidam esse aiunt bovem Aegyptium.

 

Redemptores proprie atque antiqua consuetudine dicebantur, qui, cum quid publice faciendum <a>ut praebendum condixerant effecerantque, tum demum pecunias accipiebant. Nam antiquitus emere pro accipere ponebatur: at hi nunc dicuntur redemptores, qui quid conduxerunt praebendum utendumque.

 

Redibitur†, tum id proprie dicitur, quod redditum est, inprobatumque, et qui dedit, [id est quod] rursus coactus est habere id, quod ante habuit.

 

Rediviam quidam, ali reluvium appellant, cum circa unguis cutis se resolvit, †qui at uere† est solvere. Titinius in Setina: «lassitudo conservum, rediviae flagri»; et †Livi† «scabra in legendo, reduviosave offendens».

 

Redhostire, referre gratiam. Na<e>vius in Lupo: «†Vel† Veiens regem sal<u>ta[n]t Vib[a]e Albanum <A>mulium comiter senem sapientem, contra redhostis †menalus†» et Accius in Amphitryone: «cedo ecquid †teredhosti titum cum eas sem† obiectet facilius.» Nam et hostire pro aequare posuerunt. Ennius in Cresphonte: «Audi[s] atque auditis hostimentum adiungito.» et in Hectoris Lytris: «quae mea comminus machaera, atque hasta †hospius† manu.» et Pacuius in Teucro: «Nisi coerceo protervitates, atque hostio ferociam.»

 

Redantruare dicitur in Saliorum exultationibus: «cum praesul amptruavit», quod est, motus edidit, ei referuntur invicem idem motus. Lucilius: «praesul ut amptruet inde, <ut> vulgus redamptruet †at†.» Pacuius: «Promerenda gratia simul cum videam Graios nihil mediocriter redamptruare, opibusque summis persequi.»

 

Redivivum est ex vetusto renovatum. Cicero lib. I in Verrem: «Utrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro novam nullo lapide redivivo?»

 

Redarguisse per e litteram Scipio Africanus Pauli filius dicitur enuntiasse, ut idem etiam pertisum. cuius meminit Lucilius, cum ait: «Quo facetior videare, et scire plus quam caeteri, pertisum hominem, non pertaesum †dicere; ferum nam genus†.»

 

Redimiculum vocant mulieres catellam, qua[m] maxima utantur ornatus causa.

 

Reus nunc dicitur, qui causam dicit: et item qui quid promisit sponditve ac debet. At Gallus Aelius lib. II significationum verborum, quae ad ius pertinent, ait: «Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, sive is egit, sive cum eo actum est. Reus stipulando est idem qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero †quibus pepulatus† est, non is qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est, qui suo nomine alteri quid promisit, qui pro altero quid promisit.» At Capito Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo adiuvat interpretationem, Numa in secunda tabula secunda lege, in qua scriptum est: «quid horum fuit unum iudici arbitrove reove eo die diffensus esto.» †nunc uterque actorum reiqu[a]e in iudicio me vocatur†; itemque accusator de vi accitur more vetere, et consuetudine antiqua.

 

Rivus vulgo appellatur tenuis fluor aquae, non spe consiliove factus, verum naturali suo inpetu. Sed hi rivi dicuntur, qui manu facti sunt, sive super terram fossa, sive †super† specu; cuius vocabuli origo ex Graeco pendet.

 

Retanda locantur Pomptina flumin<a> . . . ap . . .

 

Rit<us> . . . ne a . . . istic. <Plautus in Menaechmis: «Certe haec mulier can>terino <ritu astans somniat.»> . . . homi . . . inat . . . telo . . . alioqui . . . tionem . . . lorum ra . . . litum e . . . remora . . .

 

<Retractare est rursus tracta>re.

 

Ra<bidus a rabie dictus, qui morbus caninus est.> Catullu<s . . . : «abit in quiete mol>li rabidus <furor animi.»> . . .

 

<Ravi coloris> appellantur q<ui sunt inter flavos et caesios> . . . ravo sub con . . . quod genus homin<um Plautus appellat ravistellos:> «Sed quis haec est <mulier et ille ravistellus qui> venit»

 

Rate<s vocantur tigna inter se conligata,> quae per aquam agan<tur; Quo quidem vocabulo> interdum etiam na<ves ipsae significantur.> Afranius in Epistula: . . . «<per>culsam ratem.» Item . . . <signi>ficarint etiam rem . . . <Accius in Neopto>lemo: «Atque ego reperc . . . et alio loco: «Sed iam prop . . . tes salum.»

 

Radere ge<nas> . . . lege XII, id est, unguibus . . .

 

<Rabula> dicitur in multis in<ten>tus neg<otiis paratusque ad ra>dendum quid auferundu<mque, vel est ita dictus,> quia acrior sit in neg<otiis agendis quasi rabiosus.> . . . . . .

 

<Raudusculana porta appellata qu>od <rudis et inpolita sit relicta, vel quia> aere . . . tatum, . . . <m>ancipa- . . . t se li- . . . genus . . . enim . . . ci atque . . . nvene . . . s M. . . . lerio . . .

 

<Rasores fidicines appel>labant, . . . entur, quia <videntur chordas ictu radere> . . . artifi- . . .

 

<Ratitum quadrantem> . . . Tarqui- . . . et Oppius . . . in eo, et tri<ente ratis fuerit effigies,> ut navis in as<se> . . . quoque ratitum . . . ratiti Antonius . . . trientes putat, . . . <pa>rs assis sit, quin . . . nulla sic, sed se- . . . <sex>tans, nec hac re ra- . . . na ac legionum unam . . . significat, quod hi pe- . . . e ratio cum his putaretur . . . essent.

 

Ravim anti<qui dicebant pro raucitate.> Plautus: «Ubi si quid pos<cam, usque ad ravim pos>cam.» Item: «experiuravi her<cle omnia ad raucam rav>im.» et in Artemone: «et . . . <ravim.» Caeciliu>s in Hypobolimaeo: «Prius <ad ravim> citam feceris.»

 

Ratus sum significat putavi, sed alioqui pro firmo, certo ponitur ratus et ratum. Ennius: «Occiduntur, ubi potitur ratus Romulus praedam»; et Accius in Melanippo: «Neque ratum est, quod dicas, neque quae agitas, dicendi est locus.»

 

R. duobus in conpluribus orationibus, cum de actis †disserti cuius etiam†, perscribi solet, id est rationum relatarum, quod his tabulis docentur iudices, quae publice data atque accepta sint.

 

Raviliae a ravis oculis, quemadmodum a caesiis caesullae.

 

Ratumenna porta a nomine eius appellata est, qui ludicro certamine quadrigis victor, †clarusci† generis iuvenis Veis, consternatis equis excussus Romae perit; qui equi feruntur non ante constitisse, quam pervenirent in Capitolium, conspectumque fictilium quadrigarum, quae erant in fastigio Iovis templi, quas faciendas locaverant Romani Veienti cuidam artis figulinae prudenti. Quae bello sunt reciperatae; quia in furnace adeo creverant, ut eximi nequirent: idque prodigium portendere videbatur, in qua civitate eae fuissent, omnium eam futuram potentissimam.

 

Reciperatio est, ut ait Gallus Aelius, cum inter populum et reges nationesque et civitates peregrinas lex convenit, quomodo per reciperatores reddantur res reciperenturque, resque privatas inter se persequantur.

 

Reciprocare pro ultro citroque poscere usi sunt antiqui, quia procare est poscere. Pacuius in Teucro: «†Rapido, reciproco, percito, augusto citare, rectem, reciprocare† undaeque gremiis subiectare, adfigere.» Plautus in Astraba: «Quasi tolleno aut pilum Graecum reciproceis plana via.»

 

Recellere reclinare, et excellere, in altum extollere.

 

Recinium omne vestimentum quadratum [h]i qui XII interpretati sunt, esse dixerunt †vir toga† mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. unde reciniati mimi planipedes. Quam rem diligenter exsequitur Santra lib. II de antiquitate verborum.

 

Reconductae fecerit, et† condere urbem, facere, aedificare, ut Cincius testatur in libro de verbis priscis.

 

Ricae et riculae vocantur parva ricinia, ut palliola ad usum capitis facta. Gran<ius> quidem ait esse muliebre cingulum capitis, quo pro vitta flaminica redimiatur.

 

Rectae appellantur vestimenta virilia, quae patres liberis suis conficienda curant ominis causa: ita usurpata quod a stantibus et in altitudinem texuntur.

 

Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum convenerit.

 

Rienes quos nunc vocamus, antiqui nefrundines appellabant, quia Graeci νεφροὺς eos vocant. Plautus in Satyrione: «Male tibi evenisse video; glaber erat tamquam rien.»

 

Refriva faba dicitur, ut ait Cincius quoque, quae ad sacrificium referri solet domum ex segete auspici causa; quasi revocant fruges, ut domum datantes† tevirtico† ad rem divinam faciendam. Aelius dubitat, an ea sit, quae prolata in segetem domum referatur, an quae refrigatur, quod est torreatur. Sed opinionem Cinci adiuvat, quod in sacrificis publicis, cum puls fabata dis datur, nominatur refriva.

 

Remeare redire: ut commeare, ultro citro ire. Unde commeatus dari dicitur, id est tempus, quo ire, redire qui possit; ut Afranius in Emancipato: «Vetuit me sine mercede prosum †paucius† remeare in ludum.»

 

Remeligines et remorae †memorando† dictae sunt in Plauto in Casina: «Nam quid illae nunc tam diu intus remorantur remeligines?», ab Afranio in Prodito: «remeligo a Laribus missa sum †hanc† quae cursum cohib<eam.»> . . . non man . . . inno . . . <»odioss>aeque su<nt, remoramque faciunt rei priuatae et> publi<cae.» Lucilius: «quaenam vox ex te resonans> meo gr<adu remoram facit»>

 

<Remurinus ager> dictus, <quia possessus est a Remo, et habitatio Remi> Remu . . . mum cu . . . tatam a . . . de urb<e condenda fuerit auspicatus> . . . rum qu . . . testis est . . . iter inuc . . .

 

<Remores> remore. . .

 

<Rima>ri, quaere<re valde, ut in rimis quoque> . . . qui te riman . . . Ennius lib. XI: . . . utrique.»

 

Re<millum dicitur quasi repandum.> Lucilius: «Suda . . . remillum» et Afra<nius:> . . . <»co>xendice pergam» . . .

 

<Re>morbescat En<nius> . . . <in mor>bum reccidat.

 

R<efutare significat redargue>re. Pacuius in He<r>mi<ona:> . . . quas glorin et . . . rietas humanum . . . <compositum a fando, versa A> littera in U, <tamquam AU in U mutatum est in> recludere.

 

Rena<ncitur> . . . <sig>nificare ait rep<rehenderit. Unde adhuc nos> dicimus nanciscitur et <nactus, id est adeptus.>

 

<Reor> existimo, et quaecum<que ab eo declinantur,> quorum passiva aucto . . .

 

<Remulco> <dicitur, cum scaphae remis navis magn>a tra<hitur.>

 

<Rigidum et praeter modum frigidum si>gnificat, <et durum> . . . ugido . . . rigido . . . o ferro.

 

<Regifugium dies notatur in fastis a. d.> VI Kal. . . . <dict>us quia <eo die rex Tarquinius fugerit e Roma> . . quod fal- . . . et Tul- . . . t Salios . . . <sacri>ficium in . . . noverit . . . <dies ta>les no<tari Q. R. C. F.> . . . quando rex <comitiassit fas> . . . cit his . . . nec in . . . <E>truria. . . . Kal. Iun. is . . . legi debet cum . . . enefasto fastus.

 

<Regia> . . . quod in fanum a pon<tifice> . . . tant, quod in ea sa<cra fiunt quaedam a rege sol>ita usurpari. . . . uae fiunt fori co- . . . civitate aliquem . . . <po>testate, sed non . . . um, qui homini talis . . . eptus fulguris fit, . . . uli, quo regiae fe- . . .

 

<R>eglescit, cum dixit <Plautus, significat crescit, h>oc versu: «vix super- . . . e misero mihi ac . . . nde etiam glires dicti videntur, quibus corpus pinguitudine adcrescit.

 

Reapse est reipsa. Pacuius in Armorum iudicio: «Si no<n> est ingratum reapse, quod feci bene.»

 

Regimen pro regimento usurpant poetae. Ennius lib. XVI: «Primus senex bradyn in regimen bellique peritus.»

 

Relegati dicuntur proprie, quibus ignominiae, aut poenae causa necesse est ab urbe Roma, aliove quo loco abesse lege †senatuique† consulto, aut edicto magistratuus; ut etiam Aelius Gallus indicat.

 

Religiosus est non mod[ic]o deorum sanctitatem magni aestimans, sed etiam officiosus adversus homines. Dies autem religiosi, quibus, nisi quod necesse est, nefas habetur facere: quales sunt sex et triginta atri qui appellantur, et Alliensis, atque [h]i, quibus mundus patet. †esse† Gallus Aelius, quod homini ita facere non liceat, ut si id faciat, contra deorum voluntatem videatur facere. Quo in genere sunt haec: in aedem Bonae deae virum introire; adversus †mysticiae† legem ad populum ferre; die nefasto apud praetorem lege agere. Inter sacrum autem, et sanctum, et religiosum differentias bellissime refert: sacrum aedificium, consecratum deo; sanctum murum, qui sit circum oppidum; religiosum sepulcrum, ubi mortuus sepultus aut humatus sit, satis constare ait; sed ita †portione† quadam, et temporibus eadem videri posse. Siquidem quod sacrum est, idem lege aut instituto maiorum sanctum esse puta[n]t, <ut> violari id sine poena non possit. Idem religiosum quoque esse, †qui non iam† sit aliquid, quod ibi homini facere non liceat; quod si faciat, adversus deorum voluntatem videatur facere. Similiter de muro, et sepulcro debere observari, ut eadem et sacra, et sancta, et religiosa fiant, sed quomodo [quod] supra expositum est, cum de sacro diximus.

 

Repotia postridie nuptias apud novum maritum cenatur, quia quasi reficitur potatio. Pacuvius in Iliona: «Ab eo depulsum mamma paedagogandum accipit repotialis Liber.»

 

Repagula sunt, ut Verrius ait, quae patefaciundi gratia [qua] ita figuntur, ut ex contrario quae oppanguntur. Cicero in Verrem lib. IIII: «Postea convolsis repagulis, effractisque valvis demoliri signum, ac vectibus labefactari conantur.» Quae poetae interdum repages appellant.

 

Repudium Verrius ait dictum, quod fit ob rem pudendam. Accius: «Repudio eiecta ab Argis iam dudum exsulo.»

 

Repedare recedere. Pacuius: «Paulum repeda, gnate, a vestibulo gradum.»

 

Repastinari ager is dicitur, ut Verrius existimat, cuius natura mutatur fodiendo, cum aut silvester excodicatur, aut lapis mollitur frangendo, ut fiat †pascui†, vel pecoribus herba, vel hominibus satione. Cato in ea, quam scribsit de suis virtutibus contra Thermum: «Ego iam a principio in parsimonia, atque in duritia, atque industria omnem adulescentiam meam abstinui agro colendo, saxis Sabinis, silicibus repastinandis, atque conserendis.» Afranius in Repudiato: «Repastina †serati senex fugis†.»

 

Reluere resolvere, repignerare. Caecilius in Carine: «Ut aurum et vestem, quod matris fuit, reluat, quod viva ipsi opposuit pignori.»

 

Resignare antiqui pro rescribere ponebant, ut adhuc subsignare dicimus pro subscribere. Cato de spoliis, ne figerentur, nisi quae de ho<ste capta essent: «Sed tum ubi ii dimissi sunt,> reu<ertantur resignatis vectigalibus.»> . . . nar . . . requi . . . alia u . . . quod n . . . rebu<s> . . . indic . . . tertium . . . ranorum . . . positi . . . nisi a . . . vocaba . . . cretum . . . <re>sulta; r . . .

 

<Restibilis ager> dicitur, qui bien<nio continuo seritur farreo spi>co, id est arist<ato, quod ne fiat, solent qui praedia lo>cant, excipere.

 

<Reses> . . . <ignavus, quia> residet. Acciu<s> . . . residuos, summ . . . <Afranius> in Rosa: «praeterea . . . Pacuius in arm<orum iudicio:> . . . «tuque te desider . . . nos hic esse ma . . .

 

Resecrare, resol<vere religione> . . . reus populum co<mitiis oraverat per deos,> ut eo periculo li<beraretur, iubebat magi>stratus eam resecr<are.> . . . se liberarent inst . . . innocensque esset, cau . . . est, ne eidem iterum . . . animadvertisti . . . cumque comitia esse . . . . . . t . . . aut . . . iure . . . ut . . . dica . . . <Plautus: «Resecroque, mater, quod du>dum ob<secraveram»> . . . ror . . .

 

<R>es con<perendinata> . . . <significat iu>dicium <in diem tertium constitutum.

 

Rava>m vocem . . . <raucam et> parum <liquidam, proxime canum latratum son>antem; <unde etiam causidicum pugnacite>r loquen<tem rabulam appellabant, ut est apud> Lucilium: . . . it ravi . . . elli, nisi . . . Plautum, qui <ait in Aulularia: «Ubi si qui>d poscam, usque <ad ravim poscam prius.» Et ali>bi: «Expurga<bo hercle . . . omnia ad rauc>am ravim.»

 

<Rosea in agro Reatino cam>pus appellatur, <quod in eo arva rore hu>mida semper seruentur.

 

<Rediculi fanum extra portam> Capenam Cornifi<cius> . . . <p>ropterea appel<latum esse, quia accedens ad U>rbem Hannibal, <ex eo loco redierit quibus>dam visis perterritus.

 

<Reserari> . . . t dici ab eo, quae de- . . . ine patefiant . . . et declusa sint re- . . . neque dicantur fustes, . . . tur foribus. Pacuius in: . . . pandite valvas . . . t complectar.

 

Remanant, repetunt. Ennius lib. I: «desunt, rivos camposque rem<an>ant.»

 

Refert cum dicimus, errare nos ait Verrius: esse enim rectum rei fert, dativo scilicet, non ablativo casu; sed esse iam usu possessum.

 

Ridiculus proprie dicitur, qui in rebus turpibus ridetur.

 

 

Sexti Pompei Festi liber XVIII

 

«Rideo, inquit Galba canterio» proverbium est, quod Sinnius Capito ita interpretatur, [ni]si qui principio rei alicuius inchoatae deficiunt animo. Sulpicius Galba, cum in provinciam exiens, ad portam ipsam canterium suum animadvertisset cecidisse: rideo, inquit, canteri, te iam lassum esse, cum tam longum iter iturus, vix id sis ingressus.

 

Retricibus cum ait Cato in ea, quam scribsit, cum edissertavit Fulvi Nobilioris censuram, significat aquam eo nomine, quae est supra viam Ardeatinam inter lapidem secundum et tertium; qua inrigantur horti infra viam Ardeatinam et Asinariam usque ad Latinam.

 

Recepticium servum, Cato in suasione legis Voconiae cum ait, significat, qui ob vitium redhibitus sit: «ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.»

 

Rogat est consulit populum, vel petit ab eo, ut id sciscat, quod ferat. Unde nos quoque in consuetudine habemus pro petere et orare. Cato in dissuasione, ne lex Baebia derogaretur, ait: «hoc potius agam, quod hic rogat.»

 

Restat pro distat ait . . . Ennium ponere, cum is dicat: «Impetus haut longe mediis regionibus restat.»

 

Ruri esse, non rure dicendum, testis est Terentius in Phormione, cum ait: «ruri se continebat, ibi agrum de nostro patre.»

 

Religioni est quibusdam porta Carmentali egredi; et in aede Iani, quae est extra eam, senatum haberi; quod ea egressi sex et trecenti Fabii apud Cremeram omnes interfecti sunt, cum in aede Iani senatus consultum factum esset, uti proficiscerentur.

 

Retiario pugnanti adversus murmillonem, cantatur: «Non te peto, piscem peto. quid me fugis, Galle?» quia murmillonicum genus armaturae Gallicum est, ipsique murmillones ante Galli appellabantur; in quorum galeis piscis effigies inerat. Hoc autem genus pugnae institutum videtur a Pittaco, uno ex septem sapientibus, qui adversus Phrynonem dimicaturus propter controversias finium, quae erant inter Atticos et Mitylenaeos, rete occulte lato inpedivit Phrynonem.

 

Resignatum aes dicitur militi, cum ob delictum aliquod iussu tribuni militum, <ne stipendium ei detur,> in tabulas refertur. [Re]signare enim antiqui pro scribere interdum ponebant.

 

Rituales nominantur Etruscorum libri, in quibus perscribtum est, quo ritu condantur urbes, arae, aedes sacrentur, qua sanctitate muri, quo iure portae, quomodo tribus, curiae, centuriae distribuantur, exercitus constituant<ur>, ordinentur, ceteraque eiusmodi ad bellum ac pacem pertinentia.

 

Rutilae canes, id est non procul a rubro colore, immolantur, ut ait Ateius Capito, canario sacrificio pro frugibus deprecandae saevitiae causa sideris caniculae.

 

Religionis praecipuae habetur censoris . . . Varro exe . . . or; cum na . . . admodum iam b . . . dicia cum iam . . . quae inprob . . . re hominis . . . iudicium fieri . . . <A. Postu>mius Q. Ful<vius> . . . amiserat i . . . bum ocular . . . libri Sibyllin<i> . . . blicae suppli . . . Ti. Semproniu<s> . . . fides labefac . . . cum esset aedili<s> . . . condempnato . . . co erant concre . . . L. Aemili Pauli ae. . . fuit, laboravit . . . amissione capit<is> . . . et P. Corneli Sc<ipionis> . . . opilius, post cons . . . fuit vadatus . . . constat. M. Vale<rius Messalla, C. Cassius Lon>ginus censores q . . . tia fuerat famosu . . . in Capitolio in ara . . . sico nata fuerat iu . . . tam ficum, infamesque . . . <sine> ullo pudicitiae respe<ctu> . . . L. Corneli Lentuli C. <Censorini> . . . Lentulus iudicio pub<lico> . . . fuerat. plurimi itaq<ue> . . . . . . L. Mummi . . . ae in agen- . . . <nul>la soluta poe<na> . . . severitate . . . et Q. Fulvi No<bilioris> . . . <Ap. Claudi Pulc>ri fuit no- . . . uiribus notis . . . <C>aecili Metelli . . . senatus ad sum- . . . tres, et eo lu- . . . claritatem.

 

<Redinunt significat redeunt.> Ennius: . . . <re>dinunt.» In . . . t eunt feri- . . . t.

 

Regium est, <quod aut est, aut fuit regis,> ut servus <regius> . . . Numae Pompili . . . <Regale est di>gnum rege.

 

<Romanos in lib. XI. annal. Graio>s appellat Enni<us: «contendunt Grae>cos, Grai<os> memo<rare solent sos . . . li>ngua longos per . . . «Hispane non Ro<mane memoretis loqui me.»> . . ecum Romulus ur- . . . inae locutus sit . . . gentis fuerit . . . nione mutata . . . icat origo eius . . . <u>surpatio.

 

Rigido . . . Ennius iocatus videtur . . . li est enim a manis no- . . . re usus est. Et lib. II: . . . i caerula prata», cae- . . . et alibi: «Inde parum . . . ulabant», Parum insulam refert. Item: «Unum [u]surum surus ferre, tamen defendere possunt.» Suri autem sunt fustes, et hypocoristicos surculi.

 

Requeapse Scipio Africanus, Paulli filius, cum pro aede Castoris dixit, hac conpositione usus est: «quibus de hominibus ego saepe, atque in multis locis opera, factis, consiliis, reque eapse [saepe] bene meritus siem», id est et re ipsa.

 

Respublica multarum civitatum pluraliter dixit C. Gracchus in ea, quam conscripsit de lege Penni et peregrinis, cum ait: «eae nationes, cum aliis rebus, per avaritiam atque stultitiam, res publicas suas amiserunt.»

 

«Recto fronte ceteros sequi si norit.» Cato in dissertatione consulatus. Antiquae id consuetudinis fuit, ut cum ait Ennius quoque: «a stirpe supremo», et: «Ilia dia nepos», et: «lupus feta», et: «nulla metus.» Etiam in commentariis sacrorum pontificalium frequenter est hic ovis, et haec agnus, ac porcus. quae non ut vitia, sed ut antiquam consuetudinem testantia, debemus accipere.

 

Recipie apud Catonem, pro recipiam, ut alia eiusmodi complura.

 

Redemptitavere item, ut clamitavere, Cato idem in ea, qua egit de signis et tabulis: «honorem †temptavere†», ait, «libere facta benefactis non redemptitavere.»

 

Repulsior secunda conlatione dixit Cato in ea, quae est contra Cornelium apud populum: «ecquis incultior, religiosior, desertior, publicis negotis repulsior?»

 

Ratissima quoque ab his quae rata dicimus; unde etiam rationes dictae. Cato in Q. Thermum: «Erga rempublicam multa beneficii ratissima atque gratissima.»

 

Regillis tunicis, albis, et reticulis luteis utrisque <re>ctis, textis susum versum a stantibus, pridie nuptiarum diem virgines indutae cubitum ibant ominis causa; ut etiam in togis virilibus dandis observari solet.

 

Rapi simulatur virgo ex gremio matris, aut, si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum traditur, quod videlicet ea res feliciter Romulo cessit.

 

Rapi solet fax, qua praelucente nova nupta deducta est, ab utri<u>sque amicis, ne aut uxor eam sub lecto viri ea nocte ponat, aut vir in sepulcro conburendam curet; quo utroque mors propinqua alterius utrius captari putatur.

 

Ritus est mos conprobatus in administrandis sacrificiis.

 

Receptus mos est, quem sua sponte civitas alienum adscivit.

 

Religiosi dicuntur, qui faciendarum praetermittendarumque rerum divinarum secundum morem civitatis dilectum habent, nec se superstitionibus inplicant.

 

Renovativum fulgur vocatur, cum ex aliquo fulgure functio fieri coepit, si factum est simile fulgur, quod idem significet.

 

Referri diem prodictam, id est anteferri, religiosum est, ut ait Veranius in eo, qui est auspiciorum de comitiis: idque exemplo conprobat L. Iuli et P. Licini censorum, qui id fecerint sine ullo decreto augurum, et ob id lustrum parum felix fuerit.

 

Regalia exta appellantur, quae potentibus insperatum honorem pollicentur; privatis et humilioribus hereditates; filio familiae dominationem.

 

Respicere avem est in auspicando, unde quis avem prospexit, cum eodem revertitur.

 

Religiosum ac sacrum est, ut templa omnia, atque aedes, quae etiam sacratae dicuntur; ad quod per se religiosum est non utile . . . quod ea non . . .

 

Reus, cum pro u . . . nius in eo, qu . . . cit pro se a . . . to tuo uti p . . . <Rosci appella>ri solent, in <omnibus perfecti artibus, quod Roscius> comoedus in <sua arte unus tam perfectus fuit, ut ei> nihil deesset . . . <ut lib. I> de oratore ai<t Cicero . . .

 

Rustica vinalia> mense Augu<sto> . . . quod eodem ille . . . est iumenta . . . omnes horti in <tutela Veneris> . . .

 

Raucos appella . . . <a ravi, id est> ab ariditate fa<ucium . . . spi>carum aristae insp . . . menta rava appel<la> . . . docet.

 

Rica est v<estimentum quadratum,> fimbriatum, purp<ureum, quo flaminicae pro> palliolo, mitrai . . . existimat. Titi<us . . . quod ex lana fiat> sucida alba vest<imentum dici ricam, idque esse> triplex, quod conf<iciant virgines inge>nuae, patrimae, m<atrimae, cives> . . . tum lavetur aqua pe. . . <caeru>leum.

 

Respici avis . . . ficio, quasi finis inp . . . comitia perfecta sum . . . <sacer>dotes suo more, alisque . . . <religio>nem luci, in quo sacra fa<c> . . . latoribus ingeniculato . . . vinum in caput infun<d> . . . catione.

 

Remisso . . . . . . <m>issus est in . . . iubetur, quod . . . stum est exer- . . . ut cum opus sit . . . re possit, nam . . . in perpetuum . . . untur, ut ait . . . cio, quas po- . . . <se>cures habitae . . . esse ait Antis<tius Labeo> . . . oque lege signi<fic> . . . cando dicitur, ut . . . <in libro de> officio Augu<rum> . . . o in consilio fa<c> . . . <quo>libet loco pullis . . . ium facit auspi<cium> . . . lit, intra pome<rium> . . . <tem>plo consistit.

 

Re<pertum> . . . <qu>od amissum recipi<re contigit, quasi repartum et> reparatum.

 

Rictus, <rixae, rixosi, ringitur d>ici videntur, quia <in diversum rumpantur> contrariaque sint <recto, quod vocabulum a> regendo, ut commo. . . ictum videri po<test> . . .