|
<Incip>it feliciter lib. XIV.
<Ob praepositio alias> ponitur <pro circum, ut cum dicimus urbem> obsideri, ob<vallari> . . . <alias> in vicem praepo<sitionis quae est propter, ut ob merita,> ob superatos <hostes; unde obsides, qui ob fidem pa>triae praestandam <dantur; alias pro ad ponitur, ut Ennius:> «ob Romam noc<tu legiones ducere coepit», et alibi:> «ob Troiam duxit.»
<Oculissimum carissimum. «Oculi>ssimum ostium amicae» <Plautus in Curculione.> Item <«oculissi>me» dixit, signifi<cans carissime. Idem in Pseu>dolo oculatum pro prae<senti ponit, cum dixit: «Emi>to die caeca hercule <olivum, id vendito oculata die.»> Idem alibi oculatum Ar<gum> . . . est. Idem: «pluris est ocu<latus testis unus quam auriti decem»,> id est qui se vidisse di<cat.> . . . eam formam ab oculi ap. . .
<Oculitus dicitur, ut fu>nditus, penitus, signifi<catque tam carum esse quam ocu>lum, vel instar <oculi esse.
Odefacit dicebant> antiqui ab odore, <pro olfacit> . . . consuetudine . . . . . . ut saepe alias, tum in hoc quoque libro contentae. Quae vox, ut quibusdam videtur, ex Graeca ὀσμῆι tracta est.
Octaviae porticus duae appellantur, quarum alteram, theatro Marcelli propiorem, Octavia soror Augusti fecit; alteram theatro Pompei proximam Cn. Octavius Cn. filius, qui fuit aedilis curulis, praetor, consul, decemvirum sacris faciendis, triumphavitque de rege Perseo navali triumpho: quam combustam reficiendam curavit Caesar Augustus.
Ogygia moenia Accius in Diomede appellans significat Thebas, quia eam urbem Ogygus condidisse traditur.
Occasio, opportunitas temporis casu quodam provenientis est.
Occasus, interitus, vel solis, cum decidit a superis infra terras; quo vocabulo Ennius pro occasione est usus in lib. II: «hic occasus datus est, at Horatius inclutus saltu.» Item in lib. V: «inicit inritatus, tenet occasus, iuvat res.» Item in lib. VIII: «aut occasus ubi, tempusve audere repressit.»
Occisum a necato distingui quidam, quod alterum a caedendo atque ictu fieri dicunt, alterum sine ictu. Itaque in Numae Pompili regis legibus scriptum esse: «si hominem fulminibus occisit, ne supra genua tollito.» Et alibi: «homo si fulmine occisus est, ei iusta nulla fieri oportet.»
October equus appellatur, qui in campo Martio mense Octobri immolatur quotannis Marti, bigarum victricum dexterior. De cuius capite non levis contentio solebat esse inter Suburaneses, et Sacravienses, ut hi in regiae pariete, illi ad turrim Mamiliam id figerent; eiusdemque coda tanta celeritate perfertur in regiam, ut ex ea sanguis destillet in focum, participandae rei divinae gratia. Quem hostiae loco quidam Marti bellico deo sacrari dicunt, non ut vulgus putat, quia velut supplicium de eo sumatur, quod Romani Ilio sunt oriundi, et Troiani ita effigie in equi sint capti. Multis autem gentibus equum hostiarum numero haberi testimonio sunt Lacedaemoni, qui in monte Taygeto equum ventis immolant, ibidemque adolent, ut eorum flatu cinis eius per finis quam latissime differatur. Et Sallentini, aput quos Menzanae Iovi dicatus vivos conicitur in ignem. Et Rhodi, qui quotannis quadrigas soli consecratas in mare iaciunt, quod is tali curriculo fertur circumvehi mundum.
Occedamus Plautus ponit pro contra cedamus, cum plurimae aliae praepositiones familiariores huic verbo sint.
Occentassint antiqui dicebant quod nunc convicium fecerint dicimus, quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit. Quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur. Inde cantilenam dici querellam, non cantus iucunditatem, puto.
Ocrem antiqui, ut Ateius Philologus in libro Glosematorum refert, montem confragosum vocabant, ut aput Livium: «Sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?» et: «celsosque ocris arvaque putria, et mare magnum.» <et>: «Namque Taenari celsos ocris.» et: «haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri.» unde fortasse etiam ocreae sint dictae inaequaliter tuberatae.
Occare, et occatorem Verrius putat dictum ab occaedendo, quod caedat grandis globos terrae: cum Cicero venustissime dicat ab occaecando fruges satas.
Ocius secundae collationis, et deinde tertiae ocissime frequentata sunt. †Alii dictas nostros† tracta ex Graeco, id est ὠκέως, cuius prima significatio, ex qua procedere in comparationem debet, apud nos non est, tertiae vero conlationis, cuius †maiora† exempla sunt, auctor est Plautus in Neruolaria: «ocissime nos liberi possimus fier<i> . . . quicquam ocissi<me> . . . <Coe>lius historiarum <libro> . . . tantur ocissimu<m> . . . <Aelius> Lamia apud . . . Lamiam oport . . .
Ocimum, Graecum <et a celeritate nascendi est dictum.>
Occupaticius <ager> . . . <desertus> a cultoribus fre . . . <occupa>ri coeptus. quod in . . . Nam cum Hanni<bal> . . . bene meri<ti> . . . atque eorum agr . . . tamquam ex ho . . . nandos pub<lice> . . . diret commu . . . est a privatis, . . . accepissent, . . .
<Orchitin Ateius> Philologus in l . . . <ait esse genus oleae> ductum ex graeco, quod <testiculorum sit instar magni>tudinis, itaque u . . . to grandior.
Orc<hestra> . . . antea, qui nunc pla . . . non admittebantur . . . rim dum fabulae ex . . . explicari non potera . . . tabant, quo aequiore . . . nomen duceret.
<Orca genus marinae beluae> maximum dicitur a<d cuius similitudinem> vasa quoque ficar<ia orcae dicuntur; sunt enim te>retia, atque infor<mi specie.> . . . male et ante . . . quantae ne . . .
<Oriri nasci vel surgere.>
Orba apud poe<tas significatur privata aliqua> persona cara: apud <oratores, quae patrem> . . . e . . . ut Ser. <Sulpicius ait, quae filios> . . . ulos orba est . . . tris est ante . . . <G>allus Aelius . . . o . . . stantior . . . in eo libro . . . significatu . . . puella sine . . . cis sacrae . . . a nupta . . . cui fuisset . . . Cornificius in . . . tor Hyginus . . . quia miserunt . . . itaque nocros† . . . se.
Orty<gia> . . . <qu>ae nunc Delos.
<Orbius clivus videtur appella>tus esse ab orbibus. . . . <Tulli>a, filia Ser. <Tulli regis et cum ea L. Tarqui>nius Superbus ge<ner> . . . averat tende. . . <po>ssessionem coe. . . s quod pro. . . m ducere, unde <Orbius ab ipsis his orbibus> appellatus est.
<Oratores ex Graeco ὠκέως
ἀρητῆρ>ες dictos exi<stimant> . . . gentes qui missi . . . <m>agistratus populo Romano . . . <solerent> ἀρᾶσθαι, <id est testari> . . . est ab aequitate eos nostri alii pro legatis appellant, ut Cato in ea quam scripsit de suis virtutibus contra Thermum: «M. Fulvio consuli legatus sum in Aetoliam, propterea quod ex Aetolia conplures venerant: Aetolos pacem velle: de ea re oratores Romam profectos.» et in Originum lib. I: «propter id bellum coepit. Cloelius praetor Albanus oratores misit Romam cum . . .» Alias pro †decretoribus†, ut Terentius: «orator venio, facite exorator sim.» item et Afranius in Emancipato: «sic est orator, si quod oritur tale.» Alias pro disertis et eloquentibus, ab eo quod antiqui orare dicebant pro agere: ob quam causam orationes quoque eorum vocantur.
Orata genus piscis appellatur a colore auri, quod rustici orum dicebant, ut auriculas, oriculas. itaque Sergium quoque quendam praedivitem, quod et duobus anu lis aureis, et grandibus uteretur, Oratam dicunt esse appellatum.
Orae extremae partes terrarum, id est maritimae dicuntur, unde et vestimentorum extremae partes, quae quidem et primae dici possunt. Caecilius in Aethrione usus est pro initio rei, cum ait: «oram reperire nullam quam expediam, queo.»
Oreae, freni quod ori inseruntur. Titinius in Setina: «et si tacebit, tamen gaudebit sibi promitti oreas» et Naevius in Hariolo: «Deprandi autem leoni s<i> obdas oreas.» Cato Originum lib. III: «equos respondit: oreas mihi inde, tibi cape flagellum.» Coelius pro se apud populum: «equusque mihi sub feminibus occisus erat, oreas detraho inspectante L. Stertinio.»
Oreos Liber pater, et Oreades Nymphae appellantur, quod in montibus frequenter apparent.
Ordinarium hominem Oppius ait dici solitum scurram et improbum, qui assidue in litibus moraretur: ob eamque causam in ordine staret adeuntium praetorem. At Aelius Stilo, qui minime ordine viveret. . . <Cato> in ea oratione, quam scribit de suis virtutibus contra Thermum: «Quid mihi fieret, si non ego stipendia [in ordine] omnia ordinarius meruissem semper?» Sunt quidam etiam, qui manipularem, . . . quia infimi sit ordinis, appellatum credant ordinarium.
Ornatus dicitur, et bonis artibus instructus, et honores adeptus a populo: etiam bene aptus, ut miles aut gladiator; et acturus fabulas. Atque etiam ornatus dicitur cultus ipse, quo quis ornatur, ut cum dicimus aliquem tragico vel comico ornatu prodire . . . . . . . . . . . .
Orestiades nymphae montium cultrices.
Ordo sacerdotum aestimatur deorum <ordine, ut deus> maximus quisque. Maximus videtur Rex, dein Dialis, post hunc Martialis, quarto loco Quirinalis, quinto pontifex maximus. Itaque in soliis Rex supra omnis accumbat licet; Dialis supra Martialem, et Quirinalem; Martialis supra proximum; omnes item supra pontificem. Rex, quia potentissimus: Dialis, quia universi mundi sacerdos, qui appellatur Dium; Martialis, quod Mars conditoris urbis parens; Quirinalis, socio imperii Romani Curibus ascito Quirino; pontifex maximus, quod iudex atque arbiter habetur rerum divinarum humanarumque. Ordiri est rei principium facere, unde et togae vocantur exordia[e].
Opaca vocantur umbrosa.
Opalia dies festi, quibus supplicatur Opi, appellantur; quorum alter . . .
<Obnubit> . . .
<Oppidum> . . .
<Oppido> . . .
<Opiter> . . .
<Opitulus> . . .
<Obturare> . . .
<Optio> . . .
<Obtestatio> . . .
<Obices> . . .
<Obbrutuit> . . .
<Obambulare> . . .
<Obrogare> . . .
<Obacerare> . . .
<Oblitteratum> . . .
<Obprobrare> . . .
<Obacerbat> . . .
<Oblucuviasse> . . .
<Oboedire> . . .
<Obperiri> . . .
<Obtrectat> . . .
Optutu, quasi optuitu, a verbo, quod est tuor; et significat video.
Optatam hostiam, alii optimam, appellant eam, quam aedilis tribus constitutis hostiis optat, quam immolari velit.
Opima spolia dicuntur originem quidem trahentia ab Ope Saturni uxore; quod ipse agrorum cultor habetur, nominatus a satu, tenensque falcem effingitur, quae est insigne agricolae. Itaque illa quoque cognominatur Consiva, et esse existimatur terra. Ideoque in Regia colitur a populo Romano quia omnes opes humano generi terra tribuat; ergo et opulenti dicuntur terrestribus rebus copiosi; et hostiae opimae praecipue pingues; et opima magnifica et ampla. Unde spolia quoque, quae dux populi Romani duci hostium detraxit; quorum tanta raritas est, ut intra annos paulo . . . trina contigerint nomini Romano: una, quae Romulus de Acrone; altera, quae [consul] Cossus Cornelius de Tolumnio; tertia, quae M. Marcellus <Iovi Feretrio de> Viridomaro fixerunt. M. Varro ait opima spolia esse, etiam si manipularis miles detraxerit, dummodo duci hostium . . . . . . non sint ad aedem Iovis Feretri poni, testimonio esse libros pontificum; in quibus sit: Pro primis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, pro tertiis agno publice fieri debere; esse etiam Pompili regis legem opimorum spoliorum talem: «Cuius auspicio classe procincta opima spolia capiuntur, Iovi Feretrio darier oporteat, et bovem caedito, qui cepit aeris CC<C> . . . Secunda spolia, in Martis ara in campo solitaurilia utra voluerit caedito . . . Tertia spolia, Ianui Quirino agnum marem caedito, C qui ceperit ex aere dato. Cuius auspicio capta, dis piaculum dato.»
<Ops dea> . . . huius aedis lex nulla extat; neque templum habeat, necne scitur.
«Ut qui optima lege fuerint» adici solet, cum quidam magistratus creantur . . .
Obscum duas diversas et contrarias significationes habet. Nam Cloatius putat eo vocabulo significari sacrum, quo etiam leges sacratae obscatae dicantur; et in omnibus fere antiquis commentariis scribitur Opicum pro Obsco, ut in Titi[n]ni fabula Quinto: «Qui Obsce et Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt.» A quo etiam verba impudentia elata appellantur obscena, quia frequentissimus fuit usus Oscis libidinum spurcarum. Sed eodem etiam nomine appellatur locus in agro Veienti, quo frui soliti produntur augures Romani.
Obigitat antiqui dicebant, pro ante agitat, ut obambulare.
Obinunt, obeunt.
Obiurare <iureiurando obstringere>, ut est in . . . Penthesilea: «Formidabant obiurare.» . .
<Obitu> antiqui pro aditu ponebant . . .
<Opiparum> . . .
<Obescit> . . .
<Obferumenta> . . .
<Obsecrare> . . .
<Obesus> . . .
<Opertat> . . .
<Obnoxius> . . .
<Opilio> . . .
<Opunculo> . . .
<Obpuviat> . . .
<Obdere> . . . . . .
Ob vos sacro, in quibusdam precationibus est, pro vos obsecro, ut sub vos placo, pro supplico.
Opportune dicitur ab eo, quod navigantibus maxime utiles optatique sunt portus.
<Obher>bescere, herbam increscere.
Oboritur, agnascitur; nam praepositionem ob, pro ad, solitam poni, testis hic versus: «Tantum gaudium oboriri ex tumultu maximo.» et Ennius: «Ob Romam noctu legiones ducere coepit.»
Obnectere, obligare, maxime in nuptiis frequens est.
Observasse dicitur, qui observat, quid cuiusque causa facere debeat. Ita quod is observat, coluisse aliquem dicitur.
Ommentans, <Livius> in Odyssea, cum ait: «In Pylum devenies, aut ubi ommentans», significat obmanens, sed ea significatione, qua saepe fieri dicitur, id enim est mantare. Ops antiqui dicebant, quem nunc opulentum, ut testimonio est, non solum ei contrarium inops . . . « . . concedit, ego egens exortus sum.»
Obsidionalis corona est [ea], quae datur imperatori ei, qui obsidione liberavit ab hostibus obsessos. Ea fit ex gramine viridi fere ex eo loco decerpto, in quo erant inclusi. Herbam autem victoriae signum fuisse apud antiquos aliquot exemplis docuimus. Quae corona magnae auctoritatis fuit. Nam et P. Decio datae duae sunt: una, ab exercitu universo; altera, ab is qui fuerunt in praesidio obsessi; et L. Sicinio Dentato, qui Achilles Romae existimatus est; ac fertur centies et vicies pro republica depugnasse, coronis donatus XXVI, in his aureis VIII, civicis XIIII, muralibus tribus, obsidionali una. Inter obsidionalem et civicam hoc interesse quod altera singularis salutis signum est; altera diversorum civium servatorum.
Obstitum Cloatius et Aelius Stilo esse aiunt violatum attactumque de caelo. Cincius . . . cum qui deo deaeque obstiterit, id est qui viderit, quod videri nefas esset.
Obstinato, obfirmato, perseveranti, ut tenere possit, ut Pacuvius: «obstinati exorsus»; ut Accius in Amphitruone: «aut tam obstinato animo confisus tuo.» Cato in Q. Thermum de X hominibus: «Rumorem, famam flocci fecit <inter>cutibus stupris obstinatus, insignibus flagitiis.» Naevius in Lycurgo: «Vos qui astatis obstinati.»
«Obstrudant, obsatullent», ab avide trudendo in gulam, non sumendo cibum. Unde et obstrudulentum . . . dixit Titinius: «Obstrudulenti aliquid, quod pectam sedens, aut lucu[l]entaster, aut formaster frigidus.»
Obsidium tanquam praesidium, subsidium, recte dicitur. cuius etiam auctor C. Laelius pro se apud populum: «Ut in nobis terra marique simul obsidium facerent.» Et Sallustius historiarum I: «Magnis operibus perfectis obsidium coepit per L. Catilinam legatum.»
Obstipum, oblicum. Ennius lib. XVI: «Montibus obstipis obstantibus, unde oritur nox»; et in lib. VIII: «Amplius exaugere obstipo lumine solis.» Caecilius in Imbris: «Resupina obstipo capitulo sibi ventum facere tunicula.» Lucretius: «Omnia mendose fieri, atque obstipa necesse est.»
Obsalutare, offerre salutandi gratia dicebant antiqui, ut consalutare, persalutare.
<Obsequela> . . .
<Oleagineis> . . .
<Olentica> . . .
<Olivetam> . . .
<Officiosus> . . .
<Offucias> . . .
<Offucare> . . .
<Offectores> . . .
<Oxime> . . .
<Oenigenos> . . .
<Oestrum> . . .
<Omen> . . .
<Ovem> . . .
<Ovantes> . . .
<Ovalis corona> . . .
Obvaricator dicebatur, qui cuipiam occurrebat, quo minus rectum iter conficeret.
Oufentinae tribus initio causa fuit nomen fluminis Ofens, quod est in agro Privernate mare intra et Tarracinam. Lucilius: «Priverno Oufentina venit, fluvioque Ofente.» Postea deinde a censoribus alii quoque diversarum civitatum eidem tribui sunt adscripti.
Oscillum Santra dici ait, quod oscellant, id est inclinent, praecipitesque afferantur.
Oscillantes, ait Cornificius, ab eo quod os celare sint soliti personis propter verecundiam, qui eo genere lusus utebantur. Causa autem eius iactationis proditur . . . Latinus rex, qui praelio, quod ei[s] fuit adversus Mezentium, Caeritum regem, nusquam apparuerit, iudicatusque sit Iuppiter factus Latiaris. Itaque †scit eius dies† feriatos liberos servosque requirere eum non solum in terris, sed etiam qua vide[n]tur caelum posse adiri per oscillationem, velut imaginem quandam vitae humanae, in qua altissima interdum <ad infima>, infima ad summum efferuntur. Atque ideo memoriam quoque redintegrari initio acceptae vitae per motus cunarum lactisque alimentum, quia per eos dies feriarum et oscillis moveantur, et lactata potione utantur. Nec desunt qui exemplum Graecorum secutos putent Ital[ic]os, quod illi quoque, iniuria interfecto Icaro, <cum> Erigone filia eius dolore inpulsa suspendio perisset, per simulationem . . .
Ostentum non solum pro portento poni solere, sed etiam participialiter <pro ostentato> . . . testimonio est Pacuvius in Medo: «Atque eccum in ipso tempore ostentum senem.» Et Accius in Bacchis: «et praesens praesto irrideris nobis . . . stipe ultro ostentum obtulit.»
Oscinum tripudium est, quod oris cantu significat quid portendi; cum cecinit corvus, cornix, noctua, parra, picus.
Obstinet dicebant antiqui, quod nunc ostendit; ut in veteribus carminibus: «Sed iam se caelo cedens Aurora obstinet suum patrem.»
Oscines aves Ap. Claudius esse ait, quae ore canentes faciant auspicium, ut corvus, cornix, noctua: alites, quae alis ac volatu; ut buteo, sanqualis, aquila, inmusulus, vulturius: †picam aut† Martius Feroniusque et parra et in oscinibus, et in alitibus habentur.
Ostiam urbem ad exitum Tiberis in mare fluentis Ancus Martius rex condidisse, et feminino appellasse vocabulo fertur: quod sive ad urbem, sive ad coloniam, quae postea condita est, refertur, [Quod] neutrum certe plura . . . ferri non debet.
Osculana pugna in proverbio [est], quo significabatur victos vincere, quia in eadem . . . et Valerius Laevinus imperator Romanus a Pyrrho erat victus, et brevi eundem regem devicerat. Sulpicio . . . item imperator noster. eius rei meminit Titinius hoc modo: «Haec quidem quasi Osculana pugna est <hau> secus, quia †in† fugere polsi hinc spolia colligunt» Significatur etiam osculo savium, ut Plautus in Nervolaria: «Osculum sat est osculi mihi <uostri>. Qui, amabo, mi pater?»; quod inter cognatos, propinquosque institutum ab antiquis est, maximeque feminas . . .
<Osorem> . . .
<Ollic> . . .
<Obiurgatio> . . .
<Obtrectator> . . .
<Obmanens> . . .
<Offringi> . . .
Optima lex . . . in magistro populi faciundo, qui vulgo dictator appellatur, quam plenissimum posset ius eius esse significabatur, ut fuit Mani Valerii M. f. †Volusuinae gentis†, qui primus magister a populo creatus est. Postquam vero provocatio ab eo magistratu ad populum data est, quae ante non erat, desitum est adici «ut optima lege», ut pote imminuto iure priorum magistrorum.
Originum libros quod inscripsit Cato, non satis plenum titulum propositi sui videtur amplexus, quando praegravant ea, quae sunt rerum gestarum populi Romani.
Optio qui nunc dicitur, antea appellabatur accensus. Is adiutor dabatur centurioni a tribuno militum. qui ex eo tempore, <quo optare> quem velint centurionibus permissum est, etiam nomen ex facto sortitus est. Plautus in Asinaria: «Qua me, qua uxorem, qua tu servum Sauream potes, circumduce. aufer: promitto tibi non obfuturum, si id effeceris, tibi optionem sumito Leonidam.»
Obsidionem potius dicendum esse, quam obsidium, adiuvat nos testimonio suo Ennius in Telamone cum ait: «Scibas natum ingenuum Aiacem, cui tu obsidionem paras.» Item alio loco: «Hector, qui haud cessat obsidionem obducere.»
Orare antiquos dixisse pro agere, testimonio sunt [quod] et oratores, et i qui nunc quidem legati, tunc vero oratores, quod reipublicae mandatas partis agebant; Ennius quoque cum dixit in lib. I Annalium: «Face vero quod tecum precibus pater orat.» Oscos quos dicimus, ait Verrius, Opscos antea dictos, teste Ennio, cum dicat: «De muris rem gerit Opscus.» Adicit etiam, quod stupra inconcessae libidinis obscena dicantur, ab eius gentis consuetudine inducta. Quod verum esse non satis adducor, cum apud antiquos omnis fere obscena dicta sint, quae mali ominis habebantur, ut illa Virgilii testimonio sunt, ut superiorum auctorum exempla referre non sit necesse, cum ait: «Harpyias obscenas volucres.» et: «Obscenamque famem.»
Ob praepositione antiquos usos esse pro ad, testis est Ennius, cum ait lib. XIV: «Omnes occisi, obcensique in nocte serena»; id est accensi. Et in Iphigenia: «Acherontem adibo, ubi mortis thesauri obiacent.» Eiusdem autem generis esse ait obferre, obtulit, obcurrit, oblatus, obiectus: mihi non satis persuadet.
Ostentum, quo nunc utimur interdum prodigii vice, quin participialiter quoque dici solitum sit, non dubium facit etiam C. Gracchus de legibus a se promulgatis, cum ait: «Quod unum nobis in ostentum, ipsis in usum adportatur.»
Occisitantur, saepe occiduntur. Sic C. Gracchus pro rostris in P. Popillium: «Homines liberi nunc in oppido occisitantur.»
Osi sunt, ab odi[o] declinasse antiquos testis est C. Gracchus in ea, quae est de lege Minucia, cum ait: «Mirum si quid his iniuriae fit; semper eos osi sunt.» Quod nunc quoque cum praepositione elatum frequens est, quando dicimus [semper] perosi.
Ostende, ostendam; ut permultis aliis exemplis eius generis manifestum est.
Optionatus, ut decurionatus, pontificatus dicitur, ut Cato in ea, quam habuit apud equites; «Maiores seorsum, atque divorsum pretium paravere bonis atque strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas, aliosque honores.»
Ob os, ad os significat . . . Item ut superioribus quoque exemplis testatus est.
Obsonitavere saepe obsonavere. Cato in suasione <ne> de lege Orchia derogaretur: «Qui antea obsonitavere, postea centenis obsonitavere.»
Ostentas, saepe ostendis gloriandi causa. Sed et participialiter id et dici debet, et dictum est feminino genere.
<Opigenam Iunonem> . . .
<Oletum> . . .
Ovibus duabus multabantur apud antiquos <in> minoribus delictis, ut in maioribus †ambubus†; nec hunc ultra numerum excedebat multatio, quae postea quam aere signato uti civitas coepit, pecoraque mul<ta>ticia incuria corrumpebantur, unde etiam peculatus crimen usurpari coeptum est, facta est aestimatio pecoralis multae et boves centenis assibus, oves denis aestimatae. Inde suprema multa, id est maxima, appellatur tria millia aeris. Item vicesis minoribus delictis.
Olivetam antiqui dicebant, cum olea cogebatur: ut messem cum frumenta: aut vindemiam cum uvae. Quod vocabulum potius frequentari debebat, quam nullum eius significationis causa haberemus: quamvis quidam olivitatem [m]eam dicant.
Oppidorum originem optime refert Cicero lib. I de gloria, eamque appellationem usurpatione[m] appellatam esse existimat, quod opem darent, adiciens «ut . . . imitetur ineptias Stoicorum.»
Orcum quem dicimus, ait Verrius ab antiquis dictum Ur[a]gum, quod et u litterae sonum per o efferebant et per c litterae formam nihilominus g usurpabant. Sed nihil affert exemplorum, ut ita esse credamus: nisi quod is deus nos maxime urgeat.
Obmoveto, pro admoveto dicebatur apud antiquos, ut alia, quae supra relata sunt.
Offendices ait esse Titius nodos, quibus apex retineatur et remittatur. At Veranius coriola existimat, quae sint in loris apicis, quibus apex retineatur et remittatur, quae ab offendendo dicantur. Nam cum ad mentum perventum sit, offendit mentum.
Olvatium Antistius Labeo ait esse mensurae genus.
Occultum offerre, significat sub terram fere ponere.
Obiacuisse, ante[a] iacuisse.
|