BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sextus Pompeius Festus

floruit ca. 150

 

De verborum significatu

quae supersunt

 

Littera N

 

________________________________________________________________

 

 

 

Naenia est <carmen, quod in funere laudandi> gratia can<tatur ad tibiam> . . . <Afra>nius in Materte<ris:> . . . <exse>quias eant . . . <sig>nificari credi . . . <Plautus> . . . «abi ergo . . . Idem: «Huic hom<ini amanti mea era apud nos naeniam> dixit domi»; et ap . . . <nae>niam esto.» Quosdam . . . quod ei voci sim<ilior querimonia flentium> sit. quidam aiunt nae<niae ductum nomen ab extre>mi intestini voca<bulo> . . . nio utitur Plautus <in Bacchidibus: «Si tibi est ma>chaera, at nobis <vervina est domi, qua quidem> te reddam, u<bi tu me inritaveris, confossio>rem soricina nenia . . . do efferim . . . m . . . Graeci νέατον dic<unt> . . . <chor>darum ultima <νήτη> . . . <vocem extre>mam cantionis neni<am appellarunt.>

 

<Neniae deae> sacellum ultra portam <Viminalem> . .  . . . t aediculam.

 

<Navali corona solet donari, qui pri>mus in hostium <navem armatus transilierit> . . . opera, ma- . . . est eam M. <Terentius Varro bello piratico donant>e Cn. Pom<peio> . . . <M.> Atilius bel<lo> . . . <scrip>tum est in car<mine> . . . <c>onsuetudi . . . <no>minabantur . . . Pro nulla . . .

 

<Neceunt, non eu>nt, ut nec <pro non.>

 

<Nefrendes,> . . . <Q. Muci>us Scaevola . . . <quod dentibus frendere non pos>sint. Ateius <Capito infantes esse nondum fre>ndentes, id est, <frangentes. Unde Livius dixi>t: «quem ego non <frendem alui lacteam inmulgen>s opem». et . . . prae nefrendibus . . . usus recens . . . <testicul>os, quos Lanu<vini appellant nebrundine>s, Graeci νεφρο<ύς, Praenestini nefrones.

 

Ne>cerim, nec eum.

 

<Nemora significant silv>as amoenas: va . . . <voc>abuli auctor Ho<merus> . . . : ἐν νέμεϊ σκιε<ρῶι ἐπί τε λῖν ἔμβαλε δαί>μων, dubium non . . . m qui campos et pascua . . . τὸ νομὰς εἶναι ἐν αὐ<τῶι> . . .

 

<N>emut nisi etiam vel <nempe. Naevius in carmine Bell>i Punici, cum ait: «nemut . . . aerumnas.»

 

Neminis <genitivo casu Cato usus est>: «et quis diceret cum sit <neminis.» Idem de aedilibus> vitio creatis: «neminisque . . . <Enni>us Erectheo: «lapideo sunt corde multi, quos non miseret neminis.»

 

Nemo compositum videtur ex ne, et homo: quod confirmatur magis, quia in persona semper ponitur, nec pluraliter formari solet, quia intellegitur pro nullo.

 

Neci datus proprie dicitur, qui sine vulnere interfectus est, ut veneno, aut fame.

 

Necessarium ait esse Opillus Aurelius, in quo non sit cessandum, aut sine quo vivi non possit: aut sine quo non bene vivatur: aut quod non possit prohibere, quin fiat.

 

Necessari sunt, ut Gallus Aelius ait, qui aut cognati, aut adfines sunt, in quos necessaria officia conferuntur praeter caeteros.

 

Neclegens dictus est, non legens, neque dilectum habens, quid facere debeat, omissa ratione officii sui.

 

Nec coniunctionem Grammatici fere dicunt esse disiunctivam, ut nec legit, nec scribit, cum si diligentius inspiciatur, ut fecit Sinnius Capito, intellegi possit, eam positam esse ab antiquis pro non, ut et in XII est: «ast ei custos nec escit.» item: «si adorat furto, quod nec manifestum erit.» et aput Plautum in Phasmate: «nec recte si illi dixeris.» et Turpilium in Demetrio: «nec recte dici mihi quae iam dudum audio.»

 

Necumquem, nec umquam quemquam.

 

Nequalia, detrimenta.

 

Nequinont, pro nequeunt, ut solinunt, ferinunt, pro solent, et feriunt dicebant antiqui. Livius in Odissia: «partim errant, nequinunt Graeciam redire.» Nequitum et nequitur pro non posse dicebant, ut Pacuvius cum ait: «Sed cum contendi nequitum ut clam tendenda est plaga.» Plautus in Satyrione: «retrahi nequitur, quoquo progressa est semel» et Cato Originum lib. I: «Fana in eo loco conpluria fuere: ea exauguravit, praeterquam quod Termino fanum fuit; id nequitum exaugurari.»

 

Nequiquam significare idem quod frustra, plurimis auctorum exemplis manifestum est.

 

Nectere ligare significat, et est apud plurumos auctores frequens; quin etiam in commentario sacrorum usurpatur hoc modo: «Pontifex minor ex stramentis napuras nectito», id est funiculos facito, quibus sues adnectantur.

 

Nectar Graece significat deorum potionem. Unde Vergilius ait: «Stipant et dulci distendunt nectare cellas» item Lucretius lib. II: «Et nardi florem, nectar qui naribus halet.»

 

Non pridem aeque, et recte, et frequenter dicitur, ac iampridem, quampridem.

 

«Nequam aurum est, auris quodvis vehementius ambit» hoc versu Lucilium significare ait Sinnius Capito, nequam esse aurum quod auris laedat; vel pondere inaurium, cum mollissima pars auris inciditur; vel ex auro intellegi pecuniam, cuius respectu, et nimia cupiditate homines ad peccandum adduci.

 

Nec mulieri, nec gremio credi oportere: proverbium est, quod et illa incerti et levis animi est, et plerumque in gremio posita, cum in oblivionem venerunt [pro] exsurgentium, procidunt.

 

Nexum est, ut ait Gallus Aelius, quodcumque per aes et libram geritur: id quod necti dicitur. Quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi datio, nexi liberatio.

 

Neruum appellamus etiam ferreum vinculum, quo pedes inpediuntur. quamquam Plautus eo etiam cervices vinciri ait: «perfidiose captus edepol nervo cervices probat.»

 

Nexum aes apud antiquos dicebatur pecunia, quae per nexum obligatur.

 

Negumate in carmine Cn. Marci vatis significat, negate, cum ait: «quamvis moventium duonum negumate.»

 

Negritu in auguris significat aegritudo.

 

Nebulo dictus est, ut ait Aelius Stilo, qui non pluris est, quam nebula, aut qui non facile perspici possit, qualis sit, nequam, nugator.

 

Negibundum a<ntiqui pro negante dixerunt> . . . ea, quam scripsit . . . negibundus . . .

 

Neutiquam pro <nullo modo dici testis est Ennius,> cum ait: «Sed <mihi neutiquam cor consentit cum ocu>lorum aspect<u> . . . neutiquam . . .

 

<Nepos> . . . Tuscis dicitur . . . <luxuriosae vitae> homines a<ppellati, quod non magis his res> sua famil<iaris curae est, quam is, quibus pater avusque> vivunt. quod <nomen ductum ab eo quod natus post patri> sit, quam fil<ius> . . . <Aristar>chus interpre<s Homeri> . . . <τεοῖσι νεπόδεσσιν <ἑτοίμη> . . .

 

<Nefas>ti dies nom . . . aput quem l . . . <do dico> addico. N. P. . . . riores sunt, q . . . liberati sunt . . . unt. et in provin . . . instituta fiunt . . . et aedes sacrari so . . .

 

<Nepa Afrorum lingua> sidus, quod dicitur nostris c<ancer vel, ut quidam,> scorpios. Plautus in <Casina: «Recessim dabo me> ad parietem, imita<bor nepam.»

 

Nepus non purus.> Nesi pro sine positum . . . Dianae Aventinen<sis.

 

Nauteam ait Opi>llus Aurelius, herbae <genus esse granis nigris> qua coriari utuntur, <cuius videri a nave duc>tum nomen, quia nauseam fa<cit, permutatione t et> s litterarum interme . . . Plautus in Artemone: . . . <mu>lionum nauteam fecisset . . . . . . lem atque aro- . . . <Idem Curculione: «Nam omnium u>nguentum o<dor prae tuo nautea est», et in Casina: «Ei> pro scorto sup<ponetur hircus unctus nautea.» Labe>o in commen<tario iuris pontifici> . . . dum quiddam . . . colorant

 

<Natio> . . . s natum. Cin<cius genus hominum, qui non aliunde uener>unt, sed ibi <nati sunt.> . . . ationem ait . . . nibus, sete . . . us seiuncti . . . <Sinnius Capi>to, omnia fe- . . . es Sabinos . . . <In pecori>bus quoque bonus <proventus feturae bona natio dicitur.>

 

Nautiorum fa<milia a Troianis dicitur oriunda.> Eorum princeps . . . que aeneum Mi<nervae> . . . <supp>licare soliti . . . <vo>cabatur <hac> de cau<sa> . . . conductique ab . . . ianam oppugna- . . . missus L. Caecilius <Metellus> . . . fectus esset, missi . . . um de foedere viola<to> . . . us, P. Veturius, qui . . . refectionem corpo- . . . <co>nsedissent, Brutti . . . s Romanis erat, bello . . . ficit: inde a principe . . . appellata est.

 

Nati<natio dicebatur negoti>atio: et natinatores <ex eo seditiosa negotia> gerentes. M. Cato in . . . <tu>multu Macedoniae, Etruriam, Samnites, Lucanos, inter se natinari, atque factiones esse.»

 

Naccae appellantur vulgo fullones, ut ait Curiatius, quod nauci non sint, id quod est nullius preti. Idem sentit et Cincius. Quidam aiunt, quod omnia fere opera ex lana νάκη dicantur a Graecis.

 

Naucum ait Ateius Philologus poni pro nugis. Cincius, quod oleae nucisque intus sit. Aelius Stilo omnium rerum putamen. Glosematorum autem scriptores, fabae grani quod haereat in fabulo. Quidam ex Graeco, quod sit ναὶ καὶ οὐχὶ, levem hominem significari. Quidam nucis iugulandis, quam Verrius iugulandam vocat, medium velut dissepimentum. Plautus in Parasito pigro: «ambo magna laude lauti, postremo ambo sumus non nauci.» Item in Mostellaria: «Quod id esse dicam verbum nauci, nescio.» Et in Truculento. «Amas hominem non nauci.» Et Naevius [et] in Tunicularia: «eius noctem nauco ducere.» Sed <et> Ennius: «illic est nugator nihili, non nauci homo.»

 

Nares appellari putant, quod per ea nasi foramina odoris cuiusque nari fiamus.

 

Narita est genus piscis minuti. Plautus: «muriaticam autem video in vasis stagneis, naricam bonam et canutam et †taguma quinas† fartas, conchas piscinarias.»

 

Nancitor in XII nactus erit, praenderit. Item in foedere Latino: «pecuniam quis nancitor, habeto» et: «si quid pignoris nanciscitur, sibi habeto.»

 

Nare a nave ductum Cornificius ait, quod aqua feratur natans, ut navis. Ennius lib. VII: «alter nare cupit, alter pugnare paratust.» Plautus in Aulularia: «Quasi pueri, qui nare discunt, scirpea induitur ratis.» Natare igitur est, saepius nare, ut dictitare, factitare.

 

Navus, celer, ac strenuus, a navium velocitate videtur dictus. Ennius lib. VI: «Navus repertus homo Graio patre Graius homo rex.» et lib. XVI: «Navorum imperium servare est induperantum.» Plautus in Frivolaria: «Nave agere oportet, quod agas, non ductarier.»

 

Navalis scriba, qui in nave apparebat, inter aliud genus scribarum minimae dignitatis habebatur, quod periculis quoque eius ministerium esset obiectum. Plautus: «non ego te novi, navalis scriba, columbar inpudens.» sive quod columbaria in nave appellantur ea, quibus remi eminent, sive quod columbariorum quaestus temerarius incertusque.

 

Nassiterna est genus vasi aquari ansati et patentis, quale est quo equi perfundi solent. Plautus in Bacchidib.: «ecquis evocant cum nassiterna, et cum aqua istum inpurissimum» et in Nervolaria: «Ecquis huc effert nassiternam cum aqua sine suffragio» et Cato in ea oratione, quam composuit in Q. Sulpicium: «Quotiens vidi trulleos nassiternas pertusos; aqualis matellas sine ansis.»

 

Nassa est piscatorii vasi genus, quo cum intravit piscis, exire non potest. Plautus: «Numquam hercule ex ista nassa hodie ego escam petam.»

 

Napuras nectito, cum dixit pontifex, funiculi ex stramentis fiunt.

 

Naustibulum vocabant antiqui vas alvei simile videlicet a navis similitudine.

 

Navia est uno ligno exculpta, ut navis, quo utuntur alveo in vindemia. Ficus quoque in comitio appellatur Navia ab Atto Navio augure. Nam cum Tarquinius Priscus institutas tribus a Romulo mutare vellet, deterrereturque ab Atto per augurium, ut eluderet eius prudentiam, interrogavit eum, an fieri posset id, quod animo proposuisset suo; cui ille permittente augurio cum respondisset effici posse; iussit rex cotem ac novaculam pro a . . . an cos illa . . . <nova>culam subito . . . ex eo, Tarqui . . . cere, noua . . . <conse>cratum defo . . . esse intra . . . sacro sit: ei . . . subseri, sum . . . to, tantos i . . . loco conplu . . . evulsae defo . . . moverentur . . . erant, ficum . . . isse admi . . . cum et divin . . . viveret, libe . . . suram; ideoque ea . . .

 

Nauscit cum gran<um fabae se aperit nascendi> gratia, quod sit non diss<imile navis formae.

 

Navi>tas secundum incorr . . . tos, quos nunc n<autas> . . . Cato in ea, quam scr<ipsit cum in Hispaniam proficisce>retur, cum ait: «navitae . . . vinum atque oleum, uer . . .

 

<Naeviam silvam> vocitatam extra <Urbem> . . . rum, quod Naevi cu<iusdam fuerit> . . . nemora Naevia ap . . . ait: quam obprobri loco . . . quod in ea morari adsu<essent> . . . <ho>mines, testis est M. Ca<to in ea oratione quam scripsit> in Caelium si se appella<visset:> . . . a porta Naevia atque ex . . . . . . unt proverbi- . . . s refertur a Ver<rio.>

 

<Nudius tertius> . . . <conpo>situm ex nunc <et die tertio> . . . ait in agro . . . ant, a pa- . . . ati sint . . . dicantur pa- . . . tur caelum cau- . . . dicatur dam- . .

 

<Nuptam> . . . <mu>lieres quibus . . . eadem causa . . . qui appellatam . . . tamen qui dice- . . . <957;έαν> νύμφην . . . <ap>pellat uxo<rem> . . . consuetudi- . . . <in Iliad. lib. III> ait: ἐξ ἀπί<ης γαίης νυὸν ἀνδρῶν αἰχμ>ητάων.

 

Nume<ro> . . . <pro nimium diceba>nt, videtur esse . . . num numero fu- . . . que eo ordine usur<pa> . . . <consu>etudine loquen<di> . . . eiusmodi: sive . . . inum, quemadmodum . . . r usus Pompeius sex- . . . ma syllaba voca- . . . ui casus eadem cor- . . . ae, temporis praesentis, . . . antiquos, nimium . . . Sinnius Capito; esse enim . . . um vos estis ni nume<ro> . . . <num>ero perbiterint, nisi cito . . . mium si isso qui exeam <numero . . . : cur> numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis» Id est, cur cito mortui estis Item in Nelei: «Numquam numero matri faciemus volup», id est, numquam nimium faciemus. Apud Naevium: «Neminem vidi, qui numero sciret, quicquid scito opus», id est nimium sciret. At Panurgus Antonius haec ait: Numero nimium cito, celeriter nimium; ut Plautus in Casina: «Ere mi. Quid vis, mea ancilla? Nimium saevis. Numero dicis», nimium cito; Accius in Oenomao: «Ego ut essem adfinis tibi, non ut te extinguerem, tuam petii gnatam. Numero te expurgat timor.» Afranius in Suspecta: «perfalsum, et abs te creditum numero», nimis celeriter. Caecilius in Aethrione: «Ei perii. Quid ita? Numero venit. fuge domum.» Afranius in Simulante: «me misera<m> numero, ac nequiquam egi gratias.»

 

Numera senatum ait quivis senator consuli, cum inpedimento vult esse quo minus faciat senatus consultum, postulatque, ut aut res, quae adferuntur, dividantur; aut singuli consulantur; aut si tot non sint senatores, quo numero liceat perscribi senatus consultum.

 

Nupta verba dicebantur ab antiquis, quae virginem dicere non licebat, ut Plautus in Dyscolo: «Virgo sum; nondum didici nupta verba dicere.»

 

Nuptias dictas esse ait Santra ab eo, quod νυμφεῖα dixerunt Graeci antiqui γάμον, inde novam nuptam νέαν νύμφην. Cornificius, quod nova petantur coniugia. Curiatius, quod nova ratio fiat. Aelius et Cincius, quia flammeo caput nubentis obvolvatur, quod antiqui obnubere vocarint: ob quam causam legem quoque †parens tam† iubere caput eius obnubere, qui parentem necavisset, quod est obvolvere.

 

Numerius praenomen numquam ante fuisse in patricia familia dicitur, quam is Fabius, qui unus post sex et trecentos ab Etruscis interfectos superfuit, inductus magnitudine divitiarum, uxorem duxit Otacili Maleventani, ut tum dicebantur, filiam, ea condicione, ut qui primus natus esset, praenomine avi materni, Numerius appellaretur.

 

Non omnibus dormio: proverbium videtur natum a Cipio quodam, qui Pararhenchon dictus est, quod simularet dormientem, quo inpunitius uxor eius moecharetur; eius meminit Lucilius.

 

Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in lib. II de officio iurisconsulti, nominata, certa, nominibus propriis pronuntiata: «cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto»: id est uti nominarit, locutusve erit, ita ius esto. Vota nuncupata dicuntur, quae consules, praetores, cum in provinciam proficiscuntur, faciunt: ea in tabulas praesentibus multis referuntur. At Santra lib. II de verborum antiquitate, satis multis nuncupata conligit, non directo nominata significare, sed promissa, et quasi testificata, circumscripta, recepta, quod etiam in votis nuncupandis esse convenientius.

 

Nuscitiosum Ateius Philologus ait appellari solitum, qui propter oculorum vitium parum videret. At Opillus Aurelius nuscitiones esse caecitudines nocturnas. Aelius Stilo, qui plus videret vesperi, quam meridie, nec cognosceret, nisi quod usque ad oculos admovisset.

 

Nonas quidam a nova Luna, quod in eas concurreret principium Lunae: alii, quod semper ante diem Iduum nonum essent; scribique ideo debere primam appellationis eius syllabam adiecta u littera.

 

Nundinas feriatum diem esse voluerunt antiqui, ut rustici convenirent mercandi, vendendique causa, eumque nefastum, ne <si> liceret cum populo agi, interpellarentur nundinatores.

 

Nundinalem cocum Plau<tus dixit in Aulularia: «Cocus ille nun>dinale est, in <nonum diem solet ire coctum» hic ab aliis> novendial<is appellatur et cocum viliorem sig>nificat, quem . . . ret.

 

Nucu<las Praenestinos antiqui appellabant,> quod inclusi a <Poenis Casilini famem nucibus sustenta>verunt: vel quod in e<orum regione plurima nux minu>ta nascitur.

 

<Nummum ex Graeco nomismate ex>istimant dict<um> . . . valere: quia . . . hoc proprium est i . . .

 

<Nuntius et in re ipsa et> in persona dicitur, . . . <ut nuntius> allatus est: qu . . . <in Com>mentaris feti<alium.

 

Nuper quasi noviper,> tamquam dici<mus novissime> . . . ris, id autem r . . . sa erant, qui nuper . . .

 

<Numen quasi> nutus dei ac potes<tas dicitur.

 

Numellae genus vinculi> quo quadruped<es deligantur> . . . ri nervo, aut coll . . .

 

<Numi>das dicimus quos Gr<aeci Νομάδας, sive quod id genus> hominum pecoribus n<egotiatur, sive quod herbis, ut pe>cora, aluntur.

 

Nuces <flagitantur nuptis et iaci>untur pueris, ut novae <nuptae intranti domum> novi mariti auspici<um fiat secundum et sol>listimum.

 

Numam Pompilium Ianicul<o in monte situm esse> ferunt, in quo arcam eius in . . . nominis, a Terentio . . . te agrum.

 

Nonuncium . . . ludi appellant, signif<icat> . . . <te>runcium, quod singula sex . . . um sit.

 

Nomen sive ex Graeco <ὄνομα> . . . . . . ruae familiae est, . . . pecunia sit.

 

<Noctua> . . . <a noctis tem>pore eo, quo <canit vel volat> . . . <γλαυκ>ῶπις appellatur <Minerva a Graecis, quod ea, ut noctua, ocu>lis est caecis.

 

<Noneolas vocant papillas quae e faucibus ca>prarum sup<pendent.

 

Noctipugam cum dixit Lucilius> lib. II obscae<num significat> . . . c medica.

 

<Noverca dicitur quam quis liberis subla>tis, novam <uxorem ducit arcendae familiae> gratia, id est, coer<cendae> . . . vetteramnia . . . Ser. Tullio, . . . scenderetur, . . . tinus in Aven<tino> . . .

 

<Novalem a>grum Aelius <Stilo et> . . . s aiunt esse, . . . <Ho>mero quoque . . . <ν>ειοῖο βαθείης τέ<λσον ἱκέσθαι> . . . <C>incius eum esse, ubi . . . sementem sit relic- . . .

 

<Novem> . . . T. Sicini, Volsci . . . <proelium> inissent adversus . . . co combusti feruntur . . . neque est proxime Cir<cum> . . . <l>apide albo constratus; . . . nt Opiter Verginius <Tricostus, M.' Valerius> Laevinus, Postumus Co<minius Auruncus,> . . . Ilius Tolerinus, P. Ve<turius Cicurinus, A. Sempr>onius Atratinus, . . Ver<ginius Tricostus . . . Mu>tius Scaevola, Sex. Fusi<us Fusus. No>xia, ut Ser. Sulpicius Ru<fus ait, damnum significat in XII.> apud poetas autem, et oratores ponitur pro culpa; at noxa peccatum, aut pro peccato poenam, ut Accius in Melanippo: «Tete esse huic noxae obnoxium.» Item, cum lex iubet noxae dedere, pro peccato dedi iubet. Caecilius in Hypobolimaeo Chaerestrato: «Nam ista quidem noxa muliebrest, magis quam viri.»

 

Novae curiae proximae compitum Fabricium aedificatae sunt, quod parum amplae erant veteres a Romulo factae, ubi is populum et sacra in partis triginta distribuerat, ut in is ea sacra curarent, quae cum ex veteribus in novas evocarentur, quattuor curiarum per religiones evocari non potuerunt. itaque Foriensis, Raptae, Veliensis, Velitiae res divinae fiunt in veteribus curis.

 

Nothum Graeci natum ex uxore non legitima vocant, qui apud nos spurio patre natus dicitur, quod Ser. Tullius qui Romae regnavit, natus est ex concubina Spuri Tulli Tiburtis, nisi forte malumus credere, Oclisia Corniculana captiva eum susceptum matre serviente. Nota alias significat signum; ut in pecoribus, tabulis, libris, litterae singulae, aut binae: alias ignominiam.

 

Nobilem antiqui pro noto ponebant, et quidem per g litteram ut Plautus in Pseudolo: «Peregrina facies videtur hominis, atque ignobilis.» et: «oculis meis obviam ignobilis obicitur.» Accius in Diomede: «Ergo me Argos referam, nam hic sum nobilis.» Livius in †Virgo†: «†ornamentu incedunt† nobili ignobiles.»

 

Noegeum quidam amiculi genus praetextum purpura; quidam candidum ac perlucidum, quasi a nauco, quod putamen quorundam pomorum est tenuissimum non sine candore, ut Livius ait in Odyssia: «Simul ac lacrimas de ore noegeo detersit», id est candido.

 

Nixi di appellantur tria signa in Capitolio ante cellam Minervae genibus nixa, velut praesidentes parientium nixibus, quae signa sunt qui memoriae prodiderint, Antiocho rege Syriae superato, M.' Acilium subtracta a populo Romano adportasse, atque ubi sunt, posuisse: etiam qui capta Corintho advecta huc, quae ibi subiecta fuerint mensae.

 

Nictare et oculorum et aliorum membrorum nisu saepe aliquid conari, dictum est ab antiquis, ut Lucretius in lib. IIII: «Hic ubi nexari nequeunt insistereque alis.» Caecilius in Hymnide: «garruli sine dentes iactent; sine nictentur perticis.» Novius in Macco Copone: «actutum scibis, cum in nervo nictabere.» Unde quidam nictationem; quidam nictum, ut Caecilius in Pugile: «tum inter laudandum hunc timidum tremulis palpebris percutere nictu: hic gaudere, et mirarier.»

 

Nictit canis in odorandis ferarum vestigis leviter ganniens, ut Ennius in lib. X: «veluti si quando vinclis venatica velox apta solet, si forte ex nare sagaci sensit, voce sua nictit ululatque ibi acute», unde ipsa gannitio.

 

«Niquis scivit» centuria est, quae dicitur a Ser. Tullio rege constituta, in qua liceret ei[us] suffragium ferre, qui non tulisset in sua, nequis civis suffragii iure privaretur: nam sciscito significat sententiam dicito, ac suffragium ferto, unde scita plebis. Sed in ea centuria, neque censetur quisquam, neque centurio praeficitur, neque centurialis potest esse, quia nemo certus est eius centuriae. est autem niquis scivit, nisi quis scivit.

 

Ningulus, nullus, ut Ennius lib. II: «qui ferro minitere atque in te ningulus < . . . Marcius vates: «ne ningulus> mederi queat.»

 

Niger lapis in Comitio locum funestum significat, ut ali, Romuli morti destinatum, sed non usu ob in . . . <Fau>stulum nutri . . . <Quinc>tilium avum tu . . . cuius familiae . . . tionem eius.

 

<Nanum Graeci vas aquarium dicunt> humile et <concavum, quod vulgo vocant situlum> barbatum. Ap<pellantur inde nani pumiliones>

 

Necem suspica . . . νέκυν mor<tuum dicunt> . . . da.

 

Nivem . . . <interpretantur novum ex> Graeco, qui id νέ<ον dicunt.> . . . <sig>nificat dap . . .

 

<Nequinates> . . . Narniensis . . . nis vetero . . . versus X . . .

 

Negotium, quod n<on sit otium.

 

Navos a navis celeri>tate, quae ve<locissima est dicimus.> . . . cuntur noma . . . unde Cato in o . . . multam vivunt . . . Cerialibus Capito Si<nnius> . . . ait, cum vellimus sig . . . libus in Circo mittit . . . set, plane volumus . . . quia adeo diligantur fae . . . prae flamma cum sunt u . . .

 

Novendiales feriae . . . <Tullo> Hostilio rege ex min . . . is nono die inferre . . . more Albano lapi . . . exaudita, ut Albani . . . rant sacra iam ab his . . . quae missa crate a poe . . . . . . ntibus coepissent . . . lo consule operae . . . expugnari pos- . . . ia regio vide- . . . ta appella- . . .

 

<Nonarum, Id>uum, Kalen<darum dies> . . . <n>ovae nuptae . . . trum inlucisce- . . . <atri hi d>ies esse iudica<ti sunt, quod quotienscumque Romani du>ces belli ge<rendi gratia his diebus supplicaverunt, mal>e rempublicam ges<serunt. . . >

 

<Sexti Pompei Fes>ti

De ver<borum significatu lib. XIII>

[explicit.]