Sextus Pompeius Festus
floruit ca. 150
|
De verborum significatuquae supersunt
Littera M
|
________________________________________________________________
|
|
<Manare> . . .
<Manalem fontem> . . .
<Manalem lapidem> . . . . . .
Manubiae Iovis tres creduntur esse, quarum unae sint minimae, quae moneant placataeque sint. Alterae quae maiores sint, ac veniant cum fragore, discutiantque aut divellant, quae a Iove sint, et consilio deorum mitti existimentur. Tertiae his ampliores, quae cum igne veniant; et quamquam nullum sine igne fulgur sit, hae propriam differentiam habeant quod aut adurant, aut fuligine deforment, aut accendant; quae statum mutent deorum consilio superiorum.
Manias Aelius Stilo dicit ficta quaedam ex farina in hominum figuras, quia turpes fiant, quas alii maniolas appellent. Manias autem, quas nutrices minitentur parvulis pueris, esse larvas, id est manes deos deasque, quod aut ab inferis ad superos emanant, aut Mania est eorum avia materve. Sunt enim utriusque opinionis auctores.
<Manceps> . . .
<Manduci> . . .
<Mancina tifata> . . .
Mamercus praenomen Oscum est ab eo, quod hi Martem Mamertem appellant.
<Mamuri Veturi> . . .
<Mamers> . . .
<Martialis> . . .
Mamiliorum familia progenita sit a Mamilia Telegoni filia, quam Tusculi procreavit, quando id oppidum ipse condidisset.
<Mamilia turris> . . .
<Mamphur> . . .
<Mansuetum> . . .
Mantare saepe manere. Caecilius in Epistola: Iamne adeo manta. iam hoc vide. caecus animum adventus angit.“
Manticularum usus pauperibus in nummis recondendis etiam nostro saeculo fuit. Unde manticulari dicebantur, qui furandi gratia manticulas attemtabant. Inde poetae pro dolose quid agendo usi sunt eo verbo. Pacuvius: Ad manticulandum astu adgreditur; scit enim quid promeruerit.“ . . . modici manticulat . . . ita me facti oppressi iugo.“ Item: Deinde adgrediar astu regem; manticulandum est hic mihi.“ et: Machinam ordiris novam manticula tactu an sanctiora dicis iuraiuranda?“ . . . . . . Plautus hoc significare videtur, quibus quotidie parvae noxae extergeantur. Frequens enim antiquis ad manus tergendas usus fuit mantelorum.
<Mantisa> . . .
<Malleoli> . . .
<Mollestras> . . .
<Malta> . . .
Maeson persona comica appellatur, aut coci, aut nautae, aut eius generis. Dici ab inventore eius Maesone comoedo, ut ait Aristophanes Grammaticus.
Maeniana appellata sunt a Maenio censore, qui primus in foro ultra columnas tigna proiecit, quo ampliarentur superiora spectacula.
Maior Graecia dicta est Italia, quod eam Siculi quondam obtinuerunt: vel quod multae magnaeque civitates in ea fuerunt ex Graecia profectae.
Maius mensis in compluribus civitatibus Latinis ante Urbem conditam fuisse videtur. Qua ex causa, utrum a maioribus, ut Iunius a iunioribus, dictus sit; an a Maia, quod Mercurio filio eius res divinae <idibus> fiant sollemnes; an quod ipsi deae in multis Latinis civitatibus sacrificia fiebant . . .
<Maesius> . . .
<Maiestas> . . .
<Maior magistratus> . . .
<Mas> . . .
<Matertera> . . .
<Maior patruus> . . .
<Maior avunculus> . . .
<Maior amita> . . .
<Maior socer> . . .
<Maior socrus> . . .
<Maeandrum> . . .
<Maecia tribus> . . .
<Masucium> . . .
<Mox> . . .
<Morbosum> . . .
<Mortuus> . . .
<Moracias> . . .
<Monimentum> . . .
Monstrum, ut Aelius Stilo interpretatur, a monendo dictum est, velut monestrum. Item Sinnius Capito, quod monstret futurum, et moneat voluntatem deorum; quod etiam prodigium, velut praedictum et quasi praedicium, quod praedicat eadem, et portentum, quod portendat et significet. Inde dici apparet id quartum, quod mihi visum est adiciendum, praesertim cum ex eadem significatione pendeat, et in promptu sit omnibus, id est ostentum; quod item ab ostendendo dictum est apud auctores.
<Monitores> . . . qui monent histriones in scaena sed etiam †ubi adiciuntur† commentarii.
Monile dictum est ornatus mulieris, qualem habuisse Eriphylam fabulae ferunt. Ex eo etiam equis praependens a collo ornamentum monile.
<Momar> . . .
<Momen> . . .
<Modo> . . .
Molucrum non solum quo molae verruntur dicitur, id quod Graeci μυληκόρον appellant, sed etiam tumor ventris, qui etiam virginibus <incidere> solet: cuius meminit Afranius in Virgine: Ferme virgini<tam crescit uterus> tamquam gravidae mulieri. Molucrum vocatur, transit sine doloribus.“ Cloatius, etiam in libris sacrorum: Molucrum esse aiunt. ligneum quoddam quadratum, ubi immolatur.“ Idem Aelius in explanatione carminum Saliarium eodem nomine appellari ait, quod sub mola supponatur. Aurelius Opillus appellat ubi molatur.
Mola etiam vocatur far tostum et sale sparsum, quod eo molito hostiae aspergantur. Molas avias inepte quidam dictas putant . . .
<Moles> . . .
<Munus> . . .
<Mummiana> . . .
<Mundus> . . .. . . Mundus etiam mulieris <ornatus dicitur, quia non alius est quam quod moveri> potest. Accius: Cum virginali mundo clam pater.“<Mundus quoque appellatur lautus et purus.> Ennius: Idem loca navibus celsis munda facit nautisque mari <quaesentibus vitam>.“Cereris qui mundus appellatur, qui ter in anno solet patere: VIIII Kal. Sept. et III Non. Octobr. et VI Id. Novembr. Qui vel †enim† dictus est quod terra movetur.
<Munnitio> . . .
<Muneralis> . . .
<Munem> . . .
Mamphula appellatur pa<nis> Syriaci genus, quod, ut ait Verrius, in clibano antequam percoquatur, decidit in carbones cineremque. Cuius meminit Lucilius: Pistricem validam, si nummi suppeditabunt, addas empleuron, mamphulas quae sciat omnis.“
Municeps est, ut ait Aelius Gallus, qui in municipio liber natus est. Item qui ex alio genere hominum munus functus est. Item qui in municipio ex servitute se liberavit a municipe. At Servius filius aiebat initio fuisse, qui ea conditione cives fuissent, ut semper rempublicam separatim a populo Romano haberent, Cumanos, Acerranos, Atellanos, qui aeque <cives Romani erant et in legione merebant, sed dignitates non capiebant.>
Mutas †quasi e litteris† appellatas quidam putant, quod positae in ultimis partibus orationis obmutescere cogant loquentem. Quidam quod parvae exiguaeque sint vocis; ut quando mutum oratorem aut tragoedum dicimus.
Multam Osce dici putant poenam quidam. M. Varro ait poenam esse, sed pecuniariam, de qua subtiliter in lib. I Quaestionum Epist. refert. Mulleos genus calceorum aiunt esse; quibus reges Albanorum primi, deinde patricii sunt usi. M. Cato originum lib. VII: Qui magistratum curulem cepisset calceos mulleos †allitaciniatos†, ceteri peronei.“ Item Titinius in Setina: iam cum mullibus te ostendisti, quos †tibiam si† calceos.“ Quos putant a mullando dictos, id est suendo. Multifariam dixerunt antiqui, videlicet, quod in multis locis fari poterat.
<Mulciber> . . .
<Multam maximam> . . .
Manius Egeri<us lucum> Nemorensem Dianae consecravit, a quo multi et clari viri orti sunt, et per multos annos fuerunt; unde [et] proverbium: Multi Mani Ariciae.“ Sinnius Capito longe aliter sentit. Ait enim turpes et deformes significari, quia Maniae dicuntur deformes personae. et Arici[n]ae genus panni [manici] fieri; quod †manici† [appelletur.
Moene singulariter dixit Ennius (Naevius bell. Pun. 60). Apud emporium in campo hostium pro moene.“
Muttire loqui. Ennius in Telepho (286): Palam muttire plebeio piaculum est.“
Moenia, muri et cetera muniendae urbis gratia facta: ut Accius in Hellenibus (385): Signa extemplo canere, ac tela ob moenia offerre imperat.“ Significat etiam officia. Plautus in Nervolaria (95): Prohibentque moenia alia, unde ego fungar mea.“
Murrinam genus
<Murgisonem> . . .
<Murmillonica scuta.> . . .
<Murtea corona> . . .
<Mussare> . . .
<Mucia prata> . . .
<Mugionia porta>
<Muginari> . . .
<Mustricula> . . .
<Myoparo> . . .
<Minucia porta> . . .
<Martias kalendas> . . .
<Mavortem> . . .
<Magnum annum> . . .
<Medius fidius> . . .
<Mortem obisse> . . .
Manuos in carminibus Saliaribus Aelius Stilo significare ait bonos; ut Inferi di Manes pro boni dicantur a suppliciter eos venerantibus propter metum mortis; ut immanes quoque pro valde <non bonis> dicantur.
Muscerdas prima syllaba producta dicebant antiqui stercus murum.
Mapalia casae Poenicae appellantur: in quibus quia nihil est secreti, solet solute viventibus obici id vocabulum. Cato Originum libro quarto: Mapalia vocantur ubi habitant; ea quasi cohortes rotundae sunt.“
Metelli dicuntur in lege militari quasi mercennarii. Accius Annali XXVII: Calones famulique metellique ca<c>ulaeque.“ A quo genere hominum Caeciliae familiae cognomen putat ductum.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Manum etmentum proverbium est ex Graeco ductum, quod est πολλὰ μεταξὺ <πέλει> κύλικος, καὶ χείλεος ἄκρου. Calchantem vitis serentem quidam augur vicinus praeteriens, dixit errare: non enim ei fas esse novum vinum . . .
<Mulis> . . .
<Mais idibus> . . .
Minusculae Quinquatrus appellantur Id. Iun., quod is dies festus est tibicinum, qui colunt Minervam, cuius deae proprie festus dies est Quinquatrus mense Martio.
Muli Mariani dici solent a C. Mari instituto, cuius milites in furca interposita tabella varicosius onera sua portare adsueverant.
Sex. Pompei Festiliber XIII incipit.
Mulus <vehiculo lunae habetur, quod tam> ea sterilis sit, quam mulus. vel quod, ut mulus non suo genere, sed equis cretus; sic ea Solis, non suo fulgore luceat.
Murciae deae sacellum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
<Membrum> . . .
<Monodus> . . .
<Minotauri> . . .
<Manius> . . .
<Manliae gentis> . . .
<Maiores flamines> . . .
<Millus> . . .
<Moenia> . . .
<Magnificissima> . . .
<Manceps> . . .
Martius mensis initium anni fuit et in Latio, et post Romam conditam, quod ea gens erat bellicosissima; cuius rei testimonium est, quod posteriores menses, qui annum finiunt, a numero appellati, ultimum habent Decembrem.
<Masculino> . . .«Malo cruce», masculino genere cum dixit Gracchus in oratione, quae est in P. Popillium, posteriore, tam repraesentavit antiquam consuetudinem, quam hunc frontem, atque hunc stirpem idem antiqui dixerunt, et rursus hanc lupum, hanc metum. Item cum idem in Pompilium et matronas ait: «Eo exemplo instituto dignus fuit, qui malo cruce periret» . . . . . .
<Mutae litterae> . . .mutum dicimus: aut quod nullius fiant vocis, cum in eas litteras incidant.
Metaphoram quam Graeci vocant, nos tralationem, id est domo mutuatum verbum: quo utimur, inquit Verrius . . . ne saepius quidem honesti ac . . . nas ut speciosiora atque . . . significan . . . quam proprio vo . . . rem indicemus . . . redit ad sua . . . t tralatum manebit quo pervenit . . . as alieno perinde ac suo ab . . .
Metaplasticos dicitur apud p . . . quod propter necessitatem metri . . . quod idem barbaris<mus dicitur in solu>ta oratione conscrib<enda> . . .
Meta- . . . ca a cariore . . . . . . perventura . . . quod . . . dicare ait Ennius . . . id est . . . Meta- . . . abus ut . . accip . . . gratia si necc . . . cernat necessitate.
Metonymia est tropos, cum ab eo quod continet, significatur id, quod continetur, aut superior <r>es inferiore, et inferior superiore. Quae continet, quod continetur: ut Ennius cum ait: «Africa terribili tremis horrida terra tumultu.» Ab eo quod continetur id quod continet; ut cum dicitur: «epota amphora vini.» A superiore re inferior, ut Ennius: «cum magno strepitu Volcanum ventus vegebat.» Ab inferiore superior, ut: «persuasit animo vinum, deus qui multo est maximus.»
Masculina et feminina vocabula dici melius est secundum Graecorum quoque consuetudinem, qui non ἀνδρικὰ et γυναικεῖα ea, sed ἀρ<σενικὰ dicunt et θηλυκά> . . .
Matroni<s aurum redditum> . . . to ait, quod . . . fuisse re . . . et eam a . . . <testi>monio in . . . <ma>tronae orna . . . Apolloniqui . . . quod contule . . . a Gallis Senoni<bus> . . . tum est a pop<ulo Romano.>
<Magistrare pro regere et> temperare dic . . . erare quidam . . .
Muta . . . . . . nisi voce . . . . . . multo . . . intelle . . . rem . . . as dici . . . ut cui potius con . . .
M<ille> singulariter di . . . non aliter dicimus cum . . .
<Municas> item communicas dicit . . . . . amina . . . ut patri<s> sui heres e . . . tet, tam heres est quam . . . in potestate alie<na> . . . et suus heres, ut p . . . <Ser.> Sulpicius in ea oratio<ne, quam habuit contra Messalam> pro Aufidia.
M<ul>tifa<cere antiqui dicebant sicut> magniface<re, item et> pa<rvifacere> . . . <Cato> in ea quam <scripsit contra Q. Minucium Thermum de> X hominibus: <«Neque fidem, neque iusiurandum,> neque pud<icitiam multifacit> . . . . . . . <qua>ntitas . . . <conti>netur nu<mero.>
<Magisteria dicuntur in omnibus> rebus, qui ma<gis ceteris possunt, ut magisterium e>quitum, et . . . <Apo>llinis dixe. . . cuntur, velit . . . it contra o- . . .
Maledi<ctores dicebantur ab antiquis, quos> nos appellamus <maledicos> . . . Hispania re . . .
<M>ihipte pro mihi <ipsi Cato posuit> . . . «decuit talen- . . . versia, atque . . . entia item a . .
<Mansues> . . . m Cato in epistola <ad filium> . . . mansues ad . . .
<Meritaver>e, saepe merue<re dixit Cato> . . . <Po>enorum IIII Suf<fetes> . . . nis cohortes, omnis . . . averunt.
Magni<ficius pro magnificentius usurp>avit Cato in ea, quam <scripsit de pascenda musta a>gna: «quis homo . . . l pulchrius purgat <aut magnificius». Nunc magnifice>ntius dicimus, cum mag<nifice eius positivus sit.> at nepos eius, in ea . . . tamen», ait, «cum aedilis . . . tris ludos magni- . . .
Munificior quoque . . . a munifice, cum dicamus <nunc munificentior, quam>vis munificens non sit <in usu> . . . in ea, quam scripsit id . . . munificior q . . s . . . . .
Mediocriculo usus est in ea quam dixit Cato in consulatu: «Ridibundum magistratum gerere, pauculos homines, mediocriculum exercitum obvium duci.»
Mutini Titini sacellum fuit in Veliis, adversum murum Mustellinum in angi<portu>, de quo aris sublatis balnearia sunt <f>acta domus Cn. D<omitii> Calvini, cum mansisset ab urbe condita <ad pri>ncipatum Augusti . . . et sancte cultum . . . manifestum est, . . . <s>extum et vicensimum, dextra v<ia> . . . <diver>ticulum. . . . ubi et colitur et . . . in e. . . ula .
<Matronae a magistra>tibus non summove<bantur, ne pulsari contre>ctarive viderentur, neve gra<vidae concuterentur. Ob> quam <etiam ca>usam ait Verrius <neque earum viros> sedentes cum uxoribus de essedo escen<dere coac>tos a magistratibus, quod communi vehiculo vehitur vir et uxor.
Minuitur populo luctus aedis dedicatione, cum Censores lustrum condiderunt, cum votum publice susceptum solvitur: privatis autem, cum liberi nati sunt, cum honos in familia<m> venit, cum parens aut liberi, aut vir, aut frater ab hoste captus domum redit, cum <puella> desponsa est, cum prop[r]iore quis cognatione quam is, qui lugetur, natus est, cum in casto Cereris est, omnique gratulatione.
Maximae dignationis Flamen Dialis est inter quindecim flamines, et cum ceteri discrimina maiestatis suae habeant, minimi habetur Pomonalis, quod Pomona levissimo fructui agrorum praesidet pomis.
Mundus ut ait Capito Ateius in lib. VI Pontificali, ter in anno patere solet, diebus his: postridie Volkanalia et ante diem <III. Non. Oct. et ante diem> VI. Id. Nov.: qui quid ita dicatur sic refert . Cato in commentaris iuris civilis: «Mundo nomen inpositum est ab eo mundo, qui supra nos est: forma enim eius est, ut ex is qui intravere cognoscere potui, adsimilis illae»: eius inferiorem partem veluti consecratam Dis Manibus clausam omni tempore, nisi his diebus qui supra scripti sunt, maiores c . . . m; quos dies etiam religiosos iudicaverunt ea de causa, quod quo tempore ea, quae occultae et abditae religionis Deorum Manium essent, veluti in lucem quandam adducerentur et patefierent, nihil eo tempore in republica geri voluerunt. Itaque per eos dies non cum hoste manus conserebant: non exercitus scribebatur: non comitia habeba<ntur: non> aliud quicquam in republica, nisi quod ultima necessitas admonebat, administrabatur.
Mos est <institutum pa>trium; id est memoria veterum pertinens maxime ad religiones <caerim>oniasque antiquorum.
Milium quidam putant cepisse nomen †maxima nummarum summa† quae est mille. Quod alii Graecae stirpis iudicant esse, cum id illi κέγχρον vocent; tam hercules, quam panicum μελίνην.
Municipalia sacra vocantur, quae ab initio habuerunt ante civitatem Romanam acceptam; quae observare eos voluerunt pontifices, et eo more facere, quo adsuessent antiquitus.
Minora templa fiunt ab auguribus cum loca aliqua tabulis aut linteis sepiuntur, ne uno amplius ostio pateant, certis verbis definita. Itaque templum est locus ita effatus aut ita septus, ut ex una parte pateat, angulosque adfixos habeat ad terram.
Manalis fons appellatur ab auguribus puteus perennis, neque tamen spiciendus videtur, quia flumen id spiciatur, quod sua sponte in amnem influat.
Manes di ab auguribus invocantur, quod i per omnia aetheria terrenaque ma<nare credantur. Idem di su>peri atque inferi <dicebantur> . . . augures, quod sanctis . . . minis.
Ma . . . r. p. public . . . rae, imperi . . . sae consensu . . . populi comit . . . ut capere eam . . . cerove ex . . . at tempus ad mi . .
<Monstra dicuntur na> turae modum e<gredientia, ut serpens cum pedibus> avis cum quat<tuor alis, homo cum duobus capitibus,> iecur cum dist<abuit in coquendo.>
<Muta exta> dicuntur, quibus non . . . . . . responsi . . . <ad> iutoria, quae . . . cant, aut ab in . . . a veneno talique . . . instare periculum . . . finium deminution . . .
<Minora itemque ma-> iora auspicia quae d . . . maiora consulum, praet<orum censorum dici ait; re>liquorum minora: cum illi <maiores, hi autem mino>res magistratus dici <consueverint>.
<Men>sae in aedibus sacris ara<rum vicem obtinent, quia> legibus earum omnium s . . . ut velut in aram vel in . . . vati quoque in primis . . . ubi sacras habituri s . . . parentatio, non sacrifi . . . magno or . . . ame . . . a tenebat aram . . . . . . . s stetit pro regno . . . Veranius in libro . . . cum, quod ei summae . . . causam Grae- . . . eo autem non . . .
<Mutas et sem>ivocales . . . <sc>ribendo, aut . . . sisse, in eo . . . duplicata sit . . .
<Manu mitti> . . . ser. sacrorum . . . <m>odo caput . . . edicite: hunc <hominem liberum esse volo> . . . pro eo auri CX . . . usquam digre- . . . sui. dum his ser-. . . <e manu homi>nem liberum mit- . .
<Moscillis Cato pro par>vis qui moribus dixit . . .
Migrare mensa, . . . isque templi posita, . . . tur, cum sequitur sua . . . <q>uidam fuisse in tri- . . . iales appellatae.
<Mente captus dicitur cum mens> ex hominis potestate <abit; et idem appellatur de>mens, [qui] quod de sua <mente decesserit, et amens, quod> a mente [mente] abierit.
<Manare solem> . . . <s>olitos esse antiquos <dicere ait Verrius,> cum solis orientis radi <splendorem iacere coep>issent, atque ideo primum <diei tempus mane dictum: quam>vis magis addicitur . . . e, id est a maturo: quod id . . . : unde et Matutam di- . . . is.
Mamertini appel<lati sunt ha>c de causa, cum †de toto Samnio gravis incidisset pestilentia, Sthennius Mettius eius gentis princeps, convocata civium suorum contione, exposuit se vidisse in quiete praecipientem Apollinem, ut si vellent eo malo liberari, ver sacrum voverent, id est, quaecumque vere proximo nata essent, immolaturos sibi; quo facto levatis post annum vicensimum deinde eiusdem generis incessit pestilentia. Rusum itaque consultus Apollo respondit, non esse persolutum ab his votum, quod homines immolati non essent: quos si expulissent, certe fore ut ea clade liberarentur. Itaque i iussi patria decedere, cum in parte ea Si<ciliae> consedissent, quae <nun>c Tauricana dicitur, forte <labo>rantibus bello no<v>o Messanensibus auxilio venerunt ultro, eosque a<beo> liberarunt provinciales: quod ob <me>ritum eorum, ut gratiam referrent, et in suum corpus, communionemque agrorum invitarunt eos, et nomen acceperunt unum, ut dicerentur Mamertini, quod coniectis in sortem duodecim deorum nominibus, Mamers forte exierat: qui lingua Oscorum Mars significatur. Cuius historiae auctor est Alfius libro primo belli Carthaginiensis.
Murrata potione usos antiquos indicio est, quod etiam nunc aediles per supplicationes dis addunt ad pulvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum lib. I.
Muger dici solet a castrensibus hominibus, quasi muccosus, is, qui talis male ludit.
Muries est, quemadmodum Veranius docet, ea quae fit ex sali sordido, in pila pisato, et in ollam fictilem coniecto, ibique operto gypsatoque et in furno percocto; cui Virgines Vestales serra ferrea secto, et in seriam coniecto, quae est intus in aede . Vestae in penu exteriore, aquam iugem, vel quamlibet, praeterquam quae per fistulas venit, addunt, atque ea demum in sacrificiis utuntur.
Mortuae pecudis corio calceos, aut soleas fieri Flaminicis nefas habetur, sed aut occisae alioqui aut inmolatae, quoniam sua morte extincta omnia funesta sunt. Me pro mihi dicebant antiqui, ut Ennius, cum ait lib. II: «Si quid me fuerit humanitus, ut teneatis»; et Lucilius: «Nunc ad te redeo, ut quae res me impendet, agatur.»
Minorum pontificum maximus dicitur, qui primus in id collegium venit: item minimus, qui novissimus.
Malevoli Mercurii signum erat proxime Ianum; qui item erat in Turdellis M . . os, . . lc . rm . . . appellabatur. Malevoli autem, quod in nullius tabernam spectabat.
«Malluvium latum» in commentario sacrorum significat manus qui lavet. A quo malluviae dicuntur, quibus manus sunt lautae; perinde, ut quibus pedes, pelluviae.
Maximum praetorem dici putant ali eum, qui maximi imperi sit; ali, qui[a] aetatis maximae. Pro collegio quidem augurum decretum est, quod in Salutis augurio praetores maiores et minores appellantur, non ad aetatem, sed ad vim imperii pertinere.
Mortis causa stipulatio existimatur fieri, ut ait Antistius Labeo, quae ita fit, ut morte promissoris confirmetur, aut, ut quidam dixerunt, cuius stipulationis mors fuit causa.
Marspedis, sive sine r littera maspedis, in precatione solitaurilium quid significet, ne Messalla quidem augur in explanatione auguriorum reperire se potuisse ait.
Maiorem consulem L. Caesar putat dici vel eum, penes quem fasces sint, vel eum, qui prior factus sit. Praetorem autem maiorem, Urbanum: minores ceteros.
Mend<icum dici Verrius putat a mente> eius, quam fef<ellerit fortuna, vel quod precetur quemque> ut vitae su<ae medeatur cibo.>
<Mater Matuta,> manis, <mane, matrimonium, materfamilias,> matertera, <matrices, materiae dictae videntur,> ut ait Ve<rrius, quia sint bona, qualia scilicet> sint, quae <sunt matura, vel potius a matre,> quae est ori<ginis Graecae> . . .
<Modo> quodam, id <est ratione, dicuntur omnia ista: a modo> fit commodi<tas, commodus, commodat, accommo>dat, modi<ce, modestia, moderatio, modi>ficatio. |