BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sextus Pompeius Festus

floruit ca. 150

 

De verborum significatu

quae supersunt

 

Littera P

 

________________________________________________________________

 

 

 

<Incip>it feliciter lib. XIV.

 

Praeceptat, in saliari carmine est, saepe praecipit.

 

Pa pro parte, et po pro potissimum positum est in saliari carmine.

 

Promenervat item, pro monet.

 

Praedotiont, praeoptant.

 

Prospices, prospice.

 

Pesnis, pennis, ut Casmenas dicebant, pro Camenis: et cesnas pro caenis.

 

Polteo pro ulteriore.

 

Polet, pollet: quia nondum geminabant antiqui consonantis.

 

Plisima, plurima.

 

Pretettremonti praetemunt pe.†

 

Perfines, perfringas.

 

Promeriom praecipuum, praeter caeteros meritum aut promedium, hoc est participat; ut pro indiviso dicimus.

 

Priviclioes, privis id est singulis.

 

Petilam suram, †seceam†, et substrictam vulgo interpretatur. Scaevola ait ungulam albam equi ita dici.

 

Pilumnoe poploe in carmine saliari Romani, velut pilis uti assueti: vel quia praecipue pellant hostis.

 

Praepetes aves quidam dici aiunt, quia secundum auspicium faciant praetervolantes: alii quod aut ea, quae praepetamus, indicent, aut quod praetervolent . . . ait ex Graeco tractum putant, quod ante conspectum volent nostrum: inepte scilicet ex praepositione Latina componente<s> et Graeco vocabulo. Ceterum poetae promiscue omnis aves ita appellant.

 

Pilare, compilare sunt qui Graecae originis . . .

 

<Pilat> . . .

 

<Pila> . . .

 

<Pilentum> . . .

 

<Pilani> . . .

 

<Pellicator> . . .

 

<Pellirem> . . .

 

<Pellexit> . . .

 

<Pelluviae> . . .

 

<Pelamys> . . .

 

<Pellem> . . .

 

<Pillea> . . .

 

<Pelta> . . . . . .

 

Picati appellantur quidam, quorum pedes formati sunt in speciem sphingum, quod eas Dori φῖκας vocant.

 

Petulantes, et petulci etiam appellantur, qui protervo impetu, et crebro petunt laedendi alterius gratia. Virgilius in IV Georg.: «Neque oves hedique petulci floribus insultent» <et>: «Cornigeras norunt matres agnique petulci.» Et Afranius in Ida: «Nostrum in conventum aut consessum, ludum lapsumque petulcum.» Interdum pro veloce usi videntur antiqui; ut hoc versu intelligi potest: «Exiliuit quasi petulcus quidam, pedibus convibravit.»

 

Petrarum genera sunt duo, quorum alterum naturale saxum prominens in mare, cuius Ennius meminit lib. XI: «Alte delata petrisque ingentibus tecta»; et Laevius in Centauris: «Ubi ego saepe petris»; alterum manufactum, ut docet Aelius Gallus: «petra est, qui locus Dextra ac sinistra fornicem †expleturusque† ad libramentum summi fornicis.»

 

Petissere antiqui pro petere dicebant, ea quidem forma verbi, qua sunt lacessere, et incessere; sed, ut mihi videtur, cum significabant saepius petere; et petissant, saepius petant.

 

Petrones rustici fere dicuntur propter vetustatem, et quod deterrima quaeque ac praeruptus . . . iam agri petrae vocantur, ut rupices idem a rupibus.

 

Petauristas Lucilius a peteuro appellatos existimare videtur, quando ait: «Sicuti mechanici, cum alto exiluere peteuro.» At Aelius Stilo <quod> in aere volent, cum ait: «Petaurista proprie Graece ideo quod is πρὸς ἀέρα πέταται.»

 

Petoritum, et Gallicum vehiculum esse, et nomen eius dictum [esse] existimant a numero quattuor rotarum. alii Osce, quod i quoque pitora quattuor vocent, alii Graece, sed αἰολικῶς  dictum.

 

Petimina in umeris iumentorum ulcera, et vulgus appellat, et Lucilius meminit cum ait: «Ut petimen naso aut lumbos cervicibus tangat.» Eo nomine autem, et inter duos armos suis quod est aut pectus appellari solitum testatur Naevius in descriptione suillae, cum ait: «Petimine piscino qui meruerat.»

 

Pennas antiquos fertur appellasse †peenas† ex Graeco, quod illi πετηνὰ quae sunt volucria, dicant. Item easdem pesnas, ut cesnas.

 

Pictor Zeuxis risu mortuus, dum ridet effuse pictam a se [anum] γραῦν. Cur hoc loco relatum sit a Verrio, cum de significatu verborum scribere propositum habuerit, equidem non video, cum versiculos quoque ea de re rettulerit et ineptos satis et nullius †praetoris† praetexto nomine; qui tamen sunt hi: «Nam quid modi facturus risu denique nisi pictor fieri vult, qui risu mortuus est.»

 

Picta quae nunc toga dicitur, purpurea ante vocitata est, eaque erat sine pictura. Eius rei argumentum est . . . pictum in aede Vertumni, et Consi, quarum in altera M. Fulvius Flaccus, in altera T. Papirius Cursor triumphantes ita picti sunt. Tunica autem palmata a latitudine clavorum dicebatur, quae nunc a genere picturae appellatur.

 

Impetum, industrium, indulgentem perinde composita esse ait Verrius, atque impune, et immunis: mihi non satis persuadet.

 

Pietati aedem consecratam ab Acilio aiunt eo loco quo quondam mulier habitaverit, quae patrem suum inclusum carcere mammis suis clam aluerit: ob hoc factum, impunitas ei concessa est.

 

Picum avem quidam dictum putant a Pico rege Aboriginum, quod is solitus sit . . .

 

<Pendere poenas> . . .

 

<Penetralia> . . .

 

<Peniculi> . . .

 

<Penetrare> . . .

 

<Pennatas> . . .

 

<Penora> . . . . . .

 

<Pentathlum> . . .

 

Piscatorium aes vetusto more appellatur, quod in monte Albano datur pro piscibus.

 

Pedam vestigium humani praecipue pedis appellasse antiquos in commentariis quibusdam inveniri solet.

 

Pescia in saliari carmine Aelius Stilo dici ait capitia ex pellibus agninis facta, quod Graeci pelles vocent πέσκη neutro genere pluraliter.

 

Pestiferum fulgur dicitur quo mors exiliumve significari solet.

 

Pisatilem appellat Naevius Pantaleontem, [id est] e Pisis oriundum tyrannum, cum alioqui inde profecti nunc Pisani dicantur.

 

Pedibus obsitum, id est pediculis, Titinius pedicosum appellat hoc modo: «Rus detrudetur pedicosus, squalidus.» Pedes autem pro pediculis, sic Plautus refert in Curculione: «Item genus inter homines meo quidem animo, ut muscae, culices, cimices, pedesque, pulicesque»; et Livius in Gladiolo: «Pulicesne, an cimices, an pedes responde mihi»; et Lucilius: «Ubi me vidit, caput scabit, pedes legit.»

 

Pesestas inter alia, quae [in] inter precationem dicuntur, cum fundus lustratur, significare videtur pestilentiam, ut intelligi ex caeteris †possunt†, cum dicitur: «Avertas morbum, mortem, labem, nebulam, impetiginem.» . . .

 

Pedum baculi genus incurvum, ut Virgilius in Bucolicis cum ait: «At tu sume pedum, quod me cum saepe rogaret.»

 

«Pedem struit» in XII significat fugit, ut ait Ser. Sulpicius.

 

Pistum a pinsendo pro molitum antiqui frequentius usurpabant, quam nunc nos dicimus.

 

Pedarium senatorem . . . significat Lucilius cum ait: . . . «agipes vocem mittere coepit»; qui ita appellatur, quia tacitus transeundo ad eum, cuius sententiam probat, quid sentiat, indicat.

 

Piscatorii ludi vocantur, qui mense Iunio trans Tyberim fieri solent pro quaestu piscantium.

 

Piscinae publicae hodieque nomen manet, ipsa non extat. ad quam et natatum, et exercitationis alioqui causa veniebat populus. Unde Lucilius ait: «Pro obtuso ore pugil, piscinensis reses.»

 

Pectenatum tectum dicitur a similitudine pectinis in duas partis devexum, ut testudinatum in quattuor.

 

Piari eos velut proprio verbo, ait Verrius, qui parum sint animati: cum mentis suae non sunt, per quaedam verba liberantur incommodo.

 

Pignosa, pignora, eo modo, quo Valesii, Auselii, †pinosi, palisi† dicebantur . . . LIB. XV . . .

 

Pectuscum Palati dicta est ea regio Urbis, quam Romulus obversam posuit, ea parte, in qua plurimum erat agri Romani ad mare versus, et qua mollissime adibatur Urbs, cum Etruscorum agrum a Romano Tyberis discluderet, caeterae vicinae civitates colles aliquos haberent oppositos.

 

Peculatus est nunc quidem qualecunque publicum furtum, sed inductum est a pecore, ut pecunia quoque ipsa. Iam etiam noxii pecore multabantur, quia neque aeris adhuc, neque argenti erat copia. Itaque suprema multa etiam nunc appellatur.

 

<Piatrix dicebatur sacerdos, quae expiare erat solita,> quam quidam simulatricem, alii sagam, alii expiatricem vocant; et piamenta, quibus utitur in expiando, alii purgamenta.

 

Piacularis porca appellatur, ut ait Cloatius, †cum ex sacro per aliquem pro piaculo solvitur, ut aliquae† piandi propitiandique causa inmolantur.

 

Pigere interdum pro tardari, interdum pro poenitere poni solet.

 

Pangere, figere; unde plantae pangi dicuntur, cum in terram demittuntur . . .

 

<Pegnides> . . .

 

<Pipatio> . . .

 

<Pepteides> . . .

 

<Pitpit> . . .

 

<Picena> . . .

 

<Perditum> . . .

 

<Perbitere> . . .

 

<Pergere> . . .

 

<Pergite> . . .

 

<Pergraecari> . . .

 

<Permissus> . . .

 

. . . Permutatur id proprie dici videtur, quod ex alio loco in alium transfertur: at commutatur, cum aliud pro alio substituitur. Sed ea iam confuse in usu sunt.

 

Pierides Musae propter amoenitatem ac solitudinem Pierii montis dictae videntur, . . . quo eae secretis locis propter studia liberalia delectentur.

 

Percunctatio pro interrogatione dicta videtur ex nautico usu, quia conto pertentant, cognoscuntque navigantes aquae altitudinem. Ob quam causam etiam ait Verrius secundam syllabam per o solere scribi. Mihi id falsum videtur: nam est illa percunctatio, quod is, qui curiose quid interrogat, †percunctarisit†, ut recte per u litteram scribatur.

 

Perfugam Gallus Aelius ait, qui liber, aut servus, [aut hostis] sua voluntate ad hostes transierit; qui idem dicitur transfuga. Quanquam sunt qui credant, perfugam esse non tam qui alios fugiat, quam qui ob spem commodorum ad quempiam perfugiat.

 

Perfacul antiqui, et per se facul dicebant, quod nunc facile dicimus; inde permansit in consuetudine facultas.

 

Peremptalia fulgura †Grapus† ait vocari, quae superiora fulgura, ut portenta, vi sua peremant duobus modis, prioribus tollendis, aut maiore manubia, ut tertia secundae, secunda primae cedat. nam ut omnia superentur fulgure, sic ictum fulgur manubiis vinci.

 

Perediam et bibesiam Plautus finxit sua consuetudine, cum intelligi voluit cupiditatem edendi et bibendi.

 

Peremere Cincius in libro de verbis priscis ait significare idem, quod prohibere: at Cato in libro qui est de re militari pro vitiare usus est, cum ait: «cum magistratus nihil audent imperare, ne quid consul auspici peremat.»

 

Perihodos dicitur et in carmine lyrico pars quaedam et in soluta oratione verbis circumscribta sententia; et in gymnicis certaminibus perihodon vicisse dicitur, qui Pythia, Isthmia, Nemea, Olympia vicit, a circumitu eorum spectaculorum.

 

Perempta et interempta pro interfectis poni solet a poetis. Lucretius: «Cum corpus simul atque animi natura perempta.»

 

Perpetem pro perpetuo dixerunt poetae. Pacuius in Iliona: «Fac ut coepisti, hanc operam mihi des perpetem: oculis traxerim.»

 

Persillum vocant sacerdotes rudiculum picatum, quo unguine flamen Portunalis arma Quirini unguet.

 

Persicum portum Plautus cum ait, mare Euboicum videtur significare, quod in eo classis Persarum dicitur stetisse, non procul a Thebis. Personata fabula quaedam Naevi inscribitur, quam putant quidam primum <actam> a personatis histrionibus. Sed cum post multos annos comoedi et tragoedi personis uti coeperint, verisimilius est eam fabulam propter inopiam comoedorum actam novam per Atellanos, qui proprie vocantur personati; quia ius est is non cogi in scena ponere personam, quod ceteris histrionibus pati necesse est.

 

Persibus peracutum significare videtur, ut Plautus: «Nihil deconciliare sibus, nisi qui persibus sapis.» Naevius «Et qui fuerit persibus carpenti adstratio?»

 

Perpetrat peragit, perficit. Pacuius in Teucro: «Neque perpetrare precibus †inpetria† quid», et in Niptris: «Spartam reponare instat, id si perpetrat.» Quo etiam sine praepositione usi sunt, quod conversum iam o . . .

 

<Perpulit, persuasit> inpulit . . . do me . . . licet c . . .

 

<Perti>sum di . . . qui paul . . .

 

Puteum Ael<ius> . . . inde t . . .

 

<Puticulos> . . . <appellatos, <quod vetustissimum genus sepulturae in puteis fuerit . . . extra po . . . inde po . . . los Aeliu . . . familias . . . vilia proicer . . . ea putesce .

 

<Putum> . . . <pro puro dixisse> antiquos, u . . . decisum est i . . . <Cornifici<us> ait. neque . . . <Ennius> in Alexandro: . . . amidio purus put<us.» Et Plautus: «Purus putus hic> sycophanta est.» . . . quo certior sc . . . <Aurum quoque> putatum dici sol<et, id est expurgatum, et ratio putata, id est pura fact<a.

 

Putitium Plautus in Bacchidibus rettulit in <stultum . . . : «Is stultior es[t] barbaro p<utitio.»> . . . <Putitii cum> ab Hercule ritum <sacrificandi accepissent, eum> millibus aeris gra<vis quinquaginta edocuisse dicuntur> servos publicos populi Romani: <quo facto Putitii intra diem> XXX, cum eius famil<iae XII fuissent, omnes interierunt.>

 

Pubes adulescens, q . . . catur, cui contrarium . . . . . . dici solet.

 

<Puteolos dictos putant ab aquae c>aldae pu<tore, quidam a multitudine puteorum ea>rundem <aquarum gratia factorum> . . .

 

Ver- . . . cum autem . . . lis vio- . . . illus . . .

 

<Pugnus a punc>tione <id est percussu dicitur.> . . . ralatum . . . ulam su- . . . editur, sed . . . versus alia . . . <Lu>cina Iuno . . . it formon- . . .

 

Prospera . . . ne, declina- . . .

 

<Praecidanea porca prod>ucta syllaba <secunda pronuntianda est> . . . ut ait L. Cin<cius> . . . t familiae pur<gandae causa> . . . praecidanea dicitur. . . . , quod genus hostiae, quod <ante novam frugem caeditur, prae>cidarium appellabat: . . . catur ex tribus pu- . . . tis, cum tribus liba- . . .

 

<Poriciam> . . . iaciam maxime . . . <Plautus in P>seudolo: «atque in <manibus exta teneam, ut porici>a<m> interea loci.» . . . <a>risque quod consecran <dum> . . . tra it consumi . . . t ut Verrius eo<dem libro de significatu verbo>rum, sint dicta libe- . . . t arbitratur ob eam cau<sam> . . . culo, quia profana ea quoque id est deo dic<a>ta, †consume est† necesse; cuius opinionem, neque in hoc, neque in aliis compluribus refutare minime necesse est, cum propositum habeam ex tanto librorum eius numero intermortua iam et sepulta verba atque ipso saepe confitente nullius usus aut auctoritatis praeterire, et reliqua quam brevissime redigere in libros admodum paucos. Ea autem, de quibus dissentio, et aperte et breviter, ut sciero, scribta in [h]is libris meis invenientur, <qui> inscribuntur «priscorum verborum cum exemplis.»

 

Porigam dixisse antiqui videntur pro porrigam, propter morem non geminandarum litterarum, ducto verbo a porro regam. Aut si id frivolum videtur, cum aperte ἐκ τοῦ ὀρέγειν tractum sit. Sed antiqui etiam porgam dixerunt pro porrigam.

 

Porcae appellantur rari sulci, qui ducuntur aquae derivandae gratia, dicti quod porcent, id est prohibent aquam frumentis nocere: nam crebriores sulci limi vocantur.

 

Postliminium receptum, Gallus Aelius in libro primo significationum, quae ad ius pertinent, ait esse eum, qui liber, ex qua civitate in aliam civitatem abierat, in eandem civitatem redit eo iure, quod constitutum est de postliminis: item qui servos a nobis in hostium potestatem pervenit, postea ad nos redit in eius potestatem, cuius antea fuit, iure postlimini. Equi et muli et navis eadem ratio est postliminium receptionis quae servi. Quae genera rerum ab hostibus ad nos postliminium redeunt, eadem genera rerum <a> nobis ad hostis redire possunt. Cum populis liberis et confoederatis et cum regibus postliminium nobis est ita, uti cum hostibus. quae nationes in †opinione† nostra sunt, cum his . . . . .

 

Ex Farnesiano codice Pompei Festi

hic exciderunt sex folia.

 

. . . . . . . . procul sint.

 

Provorsum fulgur appellatur, quod ignoratur noctu an interdiu sit factum. Itaque Iovi Fulguri et Summano fit, quod diurna Iovis, nocturna Summani fulgura habentur.

 

Propatulum late patens atque apertum, et patuli boves, quorum cornua in diversum super modum patent.

 

Propriassit proprium fecerit.

 

Properus antiquos dixisse, pro celer, testimonio est qualitatis adverbium, quod est propere.

 

Prophetas in Adrasto Iulius nominat antistites fanorum, oraculorumque interpretes: «cum capita viridi lauro velare inperant prophetae, sancta ita caste qui purant sacra.»

 

Propter viam fit sacrificium, quod est proficiscendi gratia, Herculi aut Sanco qui scilicet idem est deus.

 

Prodigia quod prodicunt futura, permutatione g litterae; nam quae nunc c appellatur, ab antiquis g vocabatur.

 

Produit, porro dederit, ut est in lege censoria: «porticum sartam tectamque habeto, prodito»; alias prodiderit.

 

Prodegeris, consumpseris, perdideris, ut Caecilius in Hymni<de>: «prodigere est, cum nihil habeas, te inrid<er>ier.» et Plautus in Nervolaria: «producte prodigum esse amatorem addecet.»

 

Prodinunt prodeunt, ut Ennius Annali lib. III: «prodinunt famuli, tum candida lumina lucent.»

 

Probrum, stuprum, flagitium, ut Accius in Hellenibus: «qui nisi probrum, omnia alia indelicta aestimant.» Caecilius in Davo: «ea tum conpressa parit huic puerum, sibi probrum.»

 

Probi, velut prohibi, qui se delinquendo prohibent.

 

Prodigiatores harispices, prodigiorum interpretes.

 

Prodit memoriae porro dat, et fallit; item ex interiore loco procedit; item perdit, ut Ennius lib. XVI: «non in sperando cupide rem prodere summam.»

 

Punicum quod appellatur genus . . . latum . . . quia u . . . non . . .

 

<Pro> . . . stor . . .

 

<Progenerum> app<ellat avus neptis suae virum.> . . . pella . . .

 

<Profanum quod non est sacrum.> Livi<us> . . . blico . . . <Plautus: «sacrum an profanum habeas, <parvi penditur»> . . . tionem . . .

 

<Pro ponitur etiam pro amplific<ando ac palam faciendo, ut prodi, provo>ca, prop<elle, protrahe: alias pro privandi facul>tate, <ut in propudio, prohibendo, qua utrumque abnuit i<n his esse pudorem potestatemque: alias aliud alio . . . alias pro al . . . <Accius> in Melani<ppo:> . . . mani omnium . . . Plautus in Cosin . . . <alias pro ante, ut> pro ostio. alias pro <in, . . . promittere bar> bam et capillum.

 

<Profundum dicitur id quod> altum est ac fundum <longe habet. Pacuvius> in Medo: «neque . . .

 

Profesti dies dic<ti quod sint procul a religione numinis> divini. Caecilius in . . . sti tantundem . . . <Afranius> in Privigno: «aeque <profesto concelebras focum> . . .

 

Profusus super mo<dum sumptuosus> . . . Terentius in Adel<phis: «profundat, perdat, pereat, nihil ad me a<ttinet.» Alias, qui abiectus iacet. Pacuius in Teuc<ro: «profusus gemitu murmuro †occistians rua† . . . . . . cant . . . cita

 

<Plauti> . . . n . . . antur . . . suae . . . e . . . uni . . . nui . . . acis . . .

 

<i semina holerum dicta>e sunt, <quod plana sunt, ut plantae etiam pedum ex> causa <simili appellantur.

 

Plancae tabulae planae, o>b quam <causam et Planci appellantur, qui supra modum pe>dibus <planis sunt.

 

«Plaustrum perculi» antiqui di>cebant . . . euer- . . . t id quod . . . <Plautus in Epidico: «E>pidicus <mihi fuit magister. Perii plaust>rum perculi.»

 

<Plebeium magistratum . . . nem>inem licet ca<pere nisi qui ex plebe est> . . . generis est . . . isto nomine.

 

<Plutei dicebantur crates corio cr>udo intentae, <quae solebant opponi militibus> opus facientibus <et appellabantur militares.> Nunc etiam tabu<lae, quibus quid praesepitur, eodem> nomine dicun<tur.

 

Plebei> . . . quae a plebeiscito . . . suffragium tu- . . . s sunt constitu- . . . unt, qui una cum . . . <creati sunt dissid>ente plebe a pa<tribus. Plebeias tabernas no>vas vocant nos- . . . as esse, et septem ferun<tur olim fuisse.

 

Plebeias appell>amus a genere magistratus. Eas enim faciendas curaverunt M. Iunius Brutus, Q. Oppius aediles plebis.

 

Plexa colligata significat ex Graeco; cui nos etiam praepositionem adicimus, cum dicimus perplexa.

 

Plentur antiqui etiam sine praepositionibus dicebant.

 

Plera dixisse antiquos testis est Pacuius, cum ait: «plera pars pessumdatur.»

 

Ploxinum appellari ait Catullus capsum in cisio capsa<m>ve cum dixit: «gingiuas vero ploxini habet veteris.»

 

Plorare, flere [inclamare] nunc significat, et cum praepositione inplorare, id est invocare: at apud antiquos plane inclamare. In regis Romuli et Tatii legibus: «si nurus . . . , <nurus> sacra divis parentum estod.» in Servi Tulli haec est: «si parentem puer verberit, ast olle plorassit paren<s>, puer divis parentum sacer esto.» id est <in>clamarit, dix<erit diem.>

 

Pedulla quae dicimus †nca† . . . Graecos appellare manifestum est.

 

Pacem a pactione condicionum putat dictam Sinnius Capito, quae utrique inter se populo sit observanda.

 

Penem antiqui codam vocabant; a qua antiquitate[m] etiam nunc offa porcina cum cauda in cenis puris offa penita vocatur; et peniculi, quis calciamenta tergentur, quod e codis extremi<s> faciebant antiqui qui terge<re>nt ea. Dictus est forsitan a pendendo. Naeuius in Tunicularia: «Theodotum compellas, qui aras Compitalibus sedens in cella circumtectu[a]s tegetibus Lares ludentis peni pinxit bubulo.» Significat peniculo grandi, id est coda.

 

Propius sobrino mihi est consobrini mei filius et consobrinae meae filius et patris mei consobrinus et matris meae consobrinus.

 

Possessio est, ut definit Gallus Aelius, usus quidam agri, aut aedifici, non ipse fundus aut ager. Non enim possessio est . . . rebus quae tangi possunt . . . qui dicit se possidere, †his vere† potest dicere. Itaque in legitimis actionibus nemo ex †his qui† possessionem suam vocare audet, sed ad interdictum venit, ut praetor his verbis utatur: «Uti nunc possidetis eum fundum quo de agitur, quod nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis, ita possideatis, adversus ea vim fieri veto.»

 

Praefecturae eae appellabantur in Italia, in quibus et ius dicebatur, et nundinae agebantur; et erat quaedam earum R. P., neque tamen magistratus suos habebant. in †qua his† legibus praefecti mittebantur quotannis qui ius dicerent. Quarum genera fuerunt duo: alterum, in quas solebant ire praefecti quattuor †viginti sex virum nu pro† populi suffragio creati erant, in haec oppida: Capuam, Cumas, Casilinum, Volturnum, Liternum, Puteolos, Acerras, Suessulam, Atellam, Calatium: alterum, in quas ibant, quos praetor urbanus quotannis in quaeque loca miserat legibus, ut Fundos, Formias, Caere, Venafrum, Allifas, Privernum, Anagniam, Frusinonem, Reate, Saturniam, Nursiam, Arpinum, aliaque conplura.

 

Parret, quod est in formulis, debuit et producta priore syllaba pronuntiari, et non gemino r scribi, ut fieret paret, quod est inveniatur, ut comparet, apparet.

 

Portum in XII pro domo positum omnes fere consentiunt: «cui testimonium defuerit, [h]is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.»

 

Patrocinia appellari coepta sunt, cum plebs distributa est inter patres, ut eorum opibus tuta esset.

 

Posticam lineam in agris dividendis Ser. Sulpicius appellavit ab exori<ente sole> . . . qua . . . tur . . . rique . . . abe . . . tab . . . frug . . . danto . . .

 

<Pomptina tribus a Pomptia ur<be est dicta> . . . <Pomptina o . . .

 

<Pa>piria t<ribus a Papirio vocata> . . . mi ag . . . coniu . . . quod ind . . . tur bellum . . . tos exerc . . . discesserat . . . signum conf . . . rem in ipsorum ar<bitrio> . . . <potestate, ac postu . . . exercitus suffrag . . .

 

<Pupinia tribus> ab agri nomine . . . Tusculum urbem . . . minit invictum . . . est.

 

Popillia tri<bus> . . . <tribuum, tot enim fue . . . lici nomine ap . . . Pinaria a sororis P<inarii> . . . <nomine.

 

Populi comm . . . cum plebe suffragium . . . ex patribus et plebe . . . cum plebes sine patri<bus> . . . quod plebes scivit, plebi<scitum> . . . appellatur, patrum comm . . . . . .

 

Prorsi <limites appellantur in agrorum mensuris, qui de>rec<ti sunt ad orientem.

 

Pugio dictus esse vi>detur <quod eo punctim pugnetur> . . . no- . . . nsue . . . uoque . . .

 

<Praebia> . . . di ma- . . . s cau- . . . unus . . . <magistrati>bus P. R. . . . acere . . . ebus le- . . . to quoque . . . rum ex- . . . <con>sulibus ae- . . . atque ex ea . . . s magistra- . . . t intra dies . . . <provi>ncias inter se pa- . . . inter civis, aliter inter . . . i lege primum fratres . . . <id>circo sunt creati.

 

<Praemetium praelibationis causa quo>d ante metitur, qua- . . .

 

<Prote>lare dicitur longe pro<pellere, ex Graeca voce> quae est τῆλε et signi<ficat longe.

 

Privato sumtu> . . t se alebant mili<tes Romani, qui stipendi>a mererentur; quod in . . . <paene ad> id tempus, quod fuit pau- . . . <Roma> capta est a Gallis, . . . milites non fiebant.

 

<Porci effigies inter militar>ia signa quintum locum <optinebat, quia confecto be>llo, inter quos populos <pax fiat, ea porca caesa in foe>dere firmari solet.

 

<Polimenta> . . . dicebant testiculos porcorum, cum eos castrabant, a politione segetum aut vestimentorum, quod similiter atque illa curentur.

 

Pater patrimus dicebatur apud antiquos, qui, cum iam ipse pater esset, habebat etiam tum patrem.

 

Portisculus est, ut scribit Aelius Stilo, qui in portu modum dat classi. Id autem est malleus, cuius meminit Cato in dissuasione de rege Attalo, et vectigalibus Asiae: «C. Licinio praetore remiges scribti cives Romani[s] sub portisculum, sub flagrum conscribti veniere passim.»

 

Pro scapulis cum dicit Cato, significat pro iniuria verberum. Nam conplures leges erant in cives rogatae, quibus sanciebatur poena verberum. His significat prohibuisse multos suos civis in ea oratione, quae est contra M. Caelium: «si em percussi saepe, incolumis abii; praeterea pro republica, pro scapulis atque aerario multum rei publicae profuit.»

 

Primanus tribunus apud Catonem <est, qui primae legioni tributum scribebat. . . .

 

Properare et festinare distinguuntur apud Catonem> in ea, quae est contra Thermum de suis virtutibus: «Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quidquid mature transigit, is properat: qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.»

 

Prorsus porro vorsus, nisi forte ex Graeco πρὸ. Cato de feneratione legis Iuniae: «Camerini cives nostri oppidum pulchrum habuere, agrum optimum atque pulcherrimum, rem fortunatissimam. Cum Romam veniebant prorsus devertebantur pro hospitibus ad amicos suos.»

 

Prohibere comitia, dicitur vitiare diem morbo, qui vulgo quidem maior, ceterum ob id ipsum comitialis appellatur. Cato in ea oratione, quam scribsit de sacrificio commisso: «domi cum auspicamus, honorem me deum immortalium velim habuisse. Servi, ancillae, si quis eorum sub centone crepuit, quod ego non sensi, nullum mihi vitium facit. Si cui ibidem servo aut ancillae dormienti evenit, quod comitia prohibere solet, ne is quidem mihi vitium facit.»

 

Penatores qui penus gestant. Cato adversus M.' Acilium quarta: «postquam na[ti]vitas ex navibus eduxi, non ex militibus atque nautis piscatores penatores feci, sed †arum† dedi.»

 

Pilates lapidis genus, cuius meminit Cato Originum lib. V: «lapis candidior quam pela[s]tes.»

 

Peregrina sacra appellantur, quae aut evocatis dis in oppugnandis urbibus Romam sunt †conata†, aut quae ob quasdam religiones per pacem sunt petita, ut ex Phrygia Matris Magnae, ex Graecia Cereris, Epidauro Aesculapi: quae coluntur eorum more, a quibus sunt accepta.

 

Peculatus furtum publicum dici coeptus est a pecore, quia ab eo initium eius fraudis esse coepit; siquidem ante aes aut argentum signatum ob delicta poena gravissima erat duarum ovium et triginta bovum. ea<m> lege<m> sanxerunt T. Menenius Lanatus et P. Sestius Capitolinus consules. Quae pecudes, postquam aere signato uti coepit populus Romanus, Tarpeia lege cautum est, ut bos centusibus, ovis decusibus aestimaretur.

 

Potitium et Pinarium Hercules, cum ad aram, quae hodieque maxima appellatur, decimam bovum, quos a Geryone abductos abigebat Argos in patriam, profanasset, genus sacrifici edocuit. Quae familia et posteri eius non defuerunt decumantibus usque ad Appium Claudium Censorem, qui quinquaginta millia aeris gravis [h]is dedit, ut servos publicos edocerent ritum sacrificandi: quo facto Potiti, cum essent ex familia numero duodecim, omnes interierunt intra diem XXX. Pinarius quod non adfuit sacrificio, postea cautum est, ne quis Pinariorum ex eo sacrificio vesceretur.

 

Plebeiae pudicitiae sacellum in vico Longo est, quod, cum Verginia patrici generis femina, convivio facto inter patres et plebem, no . . . sulo . . . qua . . . bit a . . . sere . . . eo iu . . .

 

Porto<rium> . . . porti . . . diato . . . in vec . . . ter dua . . . liusque . . . Corun<canius> . . . intra te . . . quid at . . . <maiestate spr<eta> . . . dam propibus et . . . sint.

 

Primi<genius sulcus dicitur, qui in nova urbe> condenda tau<ro et vacca> . . . iumenti velut exem<plum> . . . utrimque media p . . . lari iudicio qui et ips . . .

 

<Parilibus Urbem condidit Romu<lus, quem diem festum praecipue> habebant iunior<es> . . .

 

<Praetexta pulla nulli> ali licebat uti, qu<a>m <ei qui funus faciebat> . . . ius magistratus hab . . . loco publicos lud<os> . . . utitur, et scribam hab<et> . . . quos facit, ludos . . . <consulibus et praetoribus vota . . . rantiam sacra novorum . . . tum est uti, emit votum . . . que item Valerius vica . . . ra ex senatu inprobar . . .

 

<Pilae effigies viriles> <et muliebres ex lana Compitalibus in> compitis <suspenduntur, quod hic dies festus est> deorum <inferorum> . . . ni La<res, quibus tot pilae suspenduntur,> quot <capita sunt servorum, tot effigies, quot su>nt li<beri> . . . <coll>ocantur. <ut vivis parcant pilis et simulacris con>tenti.

 

<Primigeniae> . . . ipio . . . fortu- . . . eris . . . enit . . . aemu- . . . urbem . . . annis . . . quum pu- . . . ti debebat . . .

 

Pueri im- . . . ntur Atta . . . versibus docet . . . per signum ad salinas . . . quod signum allatum . . . quod sunt cona- . . . ere, nemo unquam . . . propter ipsum signum . . . s sub signo abierunt . . . cedunt simul ut ci erexerunt ad qui . . . es.

 

Plena sue Tellu- . . . id genus cum se rem . . . en fodiendo corrum- . . .

 

<Plotos appellant> Umbri pedibus planis <natos. Hinc soleas dimidiatas, qui>bus utuntur in venando, <quo planius pedem ponant, vo>cant semiplotia et . . . <Macci>us poeta, quia Umber Sarsinas erat, a pedum planitia initio Plotus, postea Plautus coeptus est dici.

 

Postumus cognominatur post patris mortem natus. Pla- utus in Aulularia: «Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum, si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit, quid dubitas, quin sit paratum his nomen pueris 'Postume'?»

 

Porcas, quae inter duos sulcos fiunt, ait Varro dici, quod porrigant frumentum.

 

Parmulis pugnare milites soliti sunt; quarum usum sustulit C. Marius datis in vicem earum Bruttianis.

 

Porcam auream et argenteam dici ait Capito Ateius, quae etsi numero hostiarum non sint, nomen tamen earum habere; alteram ex auro, alteram ex argento factam adhiberi sacrificio Ceriali.

 

Pulcher bos appellatur ad eximiam pinguitudinem perductus.

 

Propudialis porcus dictus est, ut ait Capito Ateius, qui in sacrificio gentis Claudiae velut piamentum et exsolutio omnis contractae religionis est.

 

«Parum cavisse videri» pronuntiat magistratus, cum de consilii[s] sententia capitis quem condempnaturus est.

 

Piscatori ludi vocantur qui quotannis mense Iunio trans Tiberim fieri solent a praetore urbano pro piscatoribus Tiberinis; quorum quaestus non in macellum pervenit, sed fere in aream Volkani, quod id genus pisciculorum vivorum datur ei deo pro animis humanis.

 

Publicius clivus appellatur, quem duo fratres L. M. Publici Malleoli aediles curules pecuaris condemnatis ex pecunia, quam ceperant, munierunt, ut in Aventinum vehiculi<s> †hel venire† possit.

 

Praebia rursus Verrius vocari ait ea remedia, quae Gaia Caecilia, uxor Tarquini Prisci, invenisse existimatur, et inmiscuisse zonae suae, qua praecincta statua eius est in aede Sancus, qui deus dius fidius vocatur; ex qua zona periclitantes ramenta sumunt. Ea vocari ait praebia, quod mala prohibeant.

 

Priscae latinae coloniae appellatae sunt, ut distinguerent a novis, quae postea a populo dabantur.

 

Praetor ad portam nunc salutatur is qui in provinciam pro praetore aut pro consule exit: cuius rei morem ait fuisse Cincius in libro de consulum potestate talem: «Albanos rerum potitos usque ad Tullum regem: Alba deinde diruta usque ad P. Decium Murem consulem populus Latinos ad caput Ferentinae, quod est sub monte Albano, consulere solitos, et imperium communi consilio administrare: itaque quo anno Romanos imperatores ad exercitum mittere oporteret iussu nominis Latini, conplures nostros in Capitolio a sole oriente auspicis operam dare solitos. Ubi aves addixissent, militem illum, qui a communi Latio missus esset, illum quem aves addixerant, praetorem salutare solitum, qui eam provinciam optineret praetoris nomine.»

 

Patricios, Cincius ait in libro de comitiis, eos appellari solitos, qui nunc ingenui vocentur.

 

Possessiones appellantur agri late patentes publici privatique, qui[a] non mancipatione, sed usu tenebantur, et ut quisque occupaverat, possidebat.

 

Potestur, Scipio Africanus in ea, quae est de inperio D. Bruti; et poteratur, C. Gracchus in ea qua usus est, cum circum conciliabula iret.

 

Probrum virginis Vestalis ut capite puniretur, vir, qui eam incestavisset, verberibus necaretur: lex fixa in atrio Libertatis cum multi<s> alis legibus incendio consumpta est, ut ait M. Cato in ea oratione, quae de auguribus inscribitur. Adicit quoque virgines Vestales sacerdotio ex augurali . . . cra ad . . . ex a . . . tatis . . . sumpto . . . scrib . . . viri . . . const . . . in eo . . . licto . . . istim . . . consu . . . os aut . . . nemo . . . dicant . . . tribus XXX<V. Cicero: «quo exemplo legem nominatim> de capite ci<vis indemnati tulisti? Vetant leges sacratae,> vetant XI<I tabulae, leges privis hominibus inrogari.» ve>neficos quinque <et triginta tribus omnino non condem>nant, quia ipsi indi<cta causa occiduntur.

 

Punici dicun>tur non Poeni<ci>, quamvis . . . <a Phoenice oriantur, et Punicum bel<lum> . . . lanter: nam quae soleb<ant per oe dici, in u abiere.

 

Philo>logam Ennius in praet<exta> . . . <culpa librariorum qui ea quae fem<inini sunt, dici nolebant masculino. etiam ipsi Gra<eci ita locuti sunt, qui mulieres philologos, philargyros <dixerunt. Sed feminam videns librarius appellari, mut<avit> . . . vox explanata non . . . nomina etiam in vi . . . dicimus tam hic lapis q<uam haec lapis.

 

Parti>cipia appellantur, quae . . . <conditionem rerum significant, e . . . tempora, personas recipi<unt> . . . . . .

 

Por<tunus, qui et Palaemon alio nomine dicitur, inter> de<os> . . .

 

Poe<nas pendere in eo proprie dicitur,> qui ob <delictum pecuniam solvit, quia penso aere ute>bantur.

 

<Pullariam manum dextram> . . . e Pla<utus> . . .

 

Proce<dere, succedere, interdum porro cedere> . . .

 

Pertu<sum dolium cum dicitur, ventrem significat . . . >es dicitur . . . de ruit . . . <Ennius> lib. I An<nalium:> . . . c mu- . . .

 

<Pollit> . . . a dixit . . .

 

Petre<ia vocabatur, quae pompam praecedens in colon>is aut <municipis imitabatur anum ebriam, ab> agri vitio <scilicet petris appellata> . . . veprecilli C. <Gracchus> . . . vertar ad illam . . . inpudentior . . . nter legationes . . . <po>test.

 

Pelliculatio<nem Cato a pellicien>do, quod est inducen<do dixit in ea oration>e[m], quam scribsit, de . . . <Properi>em Cato saepe dicit, ut . . . <ar>boses loco r dicebant. . . . properie<m> mari opus est.»

 

<Praemiosam pro pecuniosa Cato> in oratione[m] quam scrib<sit> . . . us inpudentiam praemio<sam.

 

Pastales> . . . <in>scienter Cato dixit in ea <quam scribsit> . . . <pa>scalis ovis vetuit.» . . . s appellat in ea ora<tione, quae est de fundo olea>rio: «Tarenti, plus C. . . . uam ignaro Tarentino . . .

 

Peri>culatus <sum»>, Cato ait in ea oratione, quam scribsit ad litis Censorias.

 

Parsi non peperci, ait Cato in eadem oratione: «Scio fortunas secundas neglegentiam prendere solere: qu<a>e uti prohibitum irem, quod in me esset, meo labori non parsi.»

 

Praedonulos Cato hypocoristicos dixit in epistularum «quia saepe utiles videntur praedonuli.»

 

Pr[a]ecem singulariter idem in ea, quae est de coniuratione.

 

«Pulchralibus atque †cupidus†» idem in ea, quae est de fundo oleario.

 

Punctatoriolas levis pugnas appellat Cato in ea, quam dixit de re Histriae militari.

 

Proaedificatum dicitur, quod ex privato loco processit in publicum solum.

 

Percunctatum patris familiae nomen ne quis servum mitteret, lege sanctum fuisse ait Cato in ea, qua legem Orchiam [dis]suadet.

 

Prodidisse non solum in illis dicitur, qui patriam hostibus prodiderunt, sed etiam tempus longius fecisse. ut Cato: «Te, C. Caecili[i], diem prodi<di>sse militibus legionis III, cum proditionem non haberent.»

 

Pavimenta Poenica marmore Numidico constrata significat Cato, cum ait in ea, quam habuit, ne quis consul bis fieret: «Dicere possum, quibus villae atque aedes aedificatae atque expolitae maximo opere citro atque ebore atque pavimentis †Poeniciistent†.»

 

«Prolato aere astitit», Ennius in Achille Aristarchi cum ait, significat clipeo ante se protento.

 

Penitam offam Naevius appellat absegmen carnis cum coda: antiqui autem offam vocabant abscisum globi forma, ut manu glomeratam pultem.

 

Privatae feriae vocantur sacrorum propriorum, velut dies natales, operationis, denecales.

 

Pronubae adhibentur nuptis, quae semel nupserunt, ut matrimonia †paupertatem† auspicantes.

 

Pudicitiae signum in foro Bovario est, ubi Aemiliana aedis est Herculis. Eam quidam Fortunae esse existimant. Item via Latina ad milliarium IIII Fortunae Muliebris, nefas est attingi, nisi ab ea, quae semel nupsit.

 

Patrimi et matrimi pueri praetextati tres nubentem deducunt; unus, qui facem praefert ex spina alba, quia noctu nubebant; duo, qui tenent nubentem.

 

Pilentis et carpentis per Urbem vehi matronis concessum est, quod cum aurum non reperiretur, ex voto, quod Camillus voverat Apollini Delphico, contulerunt.

 

Prima aut secunda hora †ducant† sponsalibus ominis causa, ut optima ac secundissima eveniant.

 

Praetextum sermonem quidam putant dici, quod praetextatis nefas sit obsceno verbo uti: ali quod nubentibus depositis praetextis a multitudine puerorum obscena clamentur.

 

Palatualis flamen constitutus est, quod in tutela eius deae Palatium est.

 

Portenta existimarunt quidam gravia esse, ostenta bona: alii portenta quaedam bona, ostenta quaedam tristia appellari. Portenta, quae quid porro tendatur, indicent: ostenta quae tantummodo ostendant; monstra, <quae> praecipiant quoque remedia.

 

Postularia fulgura quae votorum <a>ut sacrificiorum spretam religionem desiderant.

 

Pestifera, quae mortem, aut exilium ostendunt.

 

Peremptalia, quae superiora fulgura, ut portenta, peremunt, id est tollunt.

 

Pullus Iovis dicebatur Q. Fabius, cui Eburno cognomen erat propter candorem, quod eius natis fulmine icta erat. Antiqui autem puerum, quem quis amabat, pullum eius dicebant.

 

Peregrinus ager est, qui neque Romanus, neque †hostilius† habetur.

 

Publica sacra, quae publico sumptu pro populo fiunt, quaeque pro montibus, pagis, curis, sacellis: at privata, quae pro singulis hominibus, familiis, gentibus fiunt.

 

Peremne dicitur auspicari, qui amnem, aut aquam, quae ex sacro oritur, auspicato transit.

 

Puls potissimum datur pullis in auspiciis, quia ex ea necesse <est aliquid decidere, quod tripudium faciat,> id est te<rripuvium. Pavire enim ferire est> . . . nem . . . non e . . . qui pavis<sent> . . .

 

<Prodit non solum in apertum exi<t significat, sed etiam porro it.

 

Porten>ta rer<um fieri dicuntur, cum insolita corpora aut quae raro> se oste<ndunt, apparent, ut cometae, turbines, barathra,> tonitr<ua sereno caelo facta> . . .

 

<Pedestria au>picia a<ppellantur, quae a vulpe, lupo, serpente, equo, ce>terisque <animalibus quadrupedibus dantur> . . . via app . . . ostentu . . . infirm . . .

 

<Piacula>ria app<ellant auspicia> . . . <loquendi co . . . <cum aut hostia ab ara> fugit, aut per<cussa mugitum dedit, aut in aliam quam> oportuit par<tem corporis cecidit.

 

Pestifera auspicia> sunt, cum cor in <extis non invenitur, aut caput> in iocinere.

 

Pub- . . . quidam putant, quia no . . . re est, avem auspican . . .

 

<Praepetes> aves dicuntur, quae se <ante auspicantem ferunt.> Nam antiqui praepetere <dicebant pro anteire.>

 

Pecunia sacrificium f<ieri dicitur, cum> . . . tumque causa mola pu . . . cio, quia omnis res fam<iliaris, quam nunc pecuniam> dicimus ex his rebus con<stat.

 

Procurationes> . . . appellantur, quae fulg . . . iecta depellendorum n . . . bonorum causa fiunt.

 

P . . . vanda iudicant pri . . . perae administratis, u . . . stabillantur.

 

Parilia fe<sta> . . . . . . cupa . . .

 

<Polubrum pelluv>ium in <sacrificis vas, quod nos pelvem dicimus.>

 

Pu<blici augures> . . . auguribus . . . plu- . . . egove . . . ertis . . . itium in . . . tiatae . . . Quirinalis . . . extra ur- . . . ces faci- . . . fecisti

 

<Picum> . . . ius ait, ob . . . suum Faunum . . . vit et ex . . . adfecit ut . . . <Ar>givos Aenean . . . civitatem iunxit . . . <exi>stimant quam . . . n formulaque est . . . istra, ut eius significa- . . .

 

<Patres appe>llantur, ex quibus senatus . . . <urbis> conditae Romulus C. <viros elegit praestantissimo>s, quorum consilio atque . . . <ad>ministraretur; atque . . . quia agrorum partes ad<tribuerant tenuioribus>, perinde ac liberis.

 

<Pondo> . . . solebant iam inde a Ro- . . . argenti signati ul- . . . publicae et privatae . . . nt.

 

Publica pondera . . . ex ea causa Iunius in . . . t, quod duo Silii P. et M. tribuni pl. rogarint his verbis: «Ex ponderibus publicis, quibus hac tempestate populus oetier [qui] solet, uti coaequetur se dolo malo; uti quadrantal vini octoginta pondo siet: congius vini decem pondo siet: sex sextari congius siet vini: duodequinquaginta sextari quadrantal siet vini: sextarius aequus aequo cum librario siet: sex decimque librari in modio sient. Si quis magistratus adversus hac dolo malo pondera, modiosque, vasaque publica modica, minora, maiorave faxit, iussitve [re]fieri, dolumve adduit quo ea fiant, eum quis volet magistratus multare, dum minore parti familias taxat, liceto; sive quis im sacrum iudicare voluerit, liceto.»

 

Pecuum, cum dixit M. Cato per casum genetivum, a singulari casus recti formavit, quo utebantur antiqui, id est pecu, ac testu, tonitru, genu, veru, quorum omnium genetivus pluraliter geminat u litteram: nunc quia dicimus ut pectus, eam quae in usu est, formam in declinationibus sequimur.

 

Praeteriti senatores quondam in opprobrio non erant, quod, ut reges sibi legebant, sublegebantque, quos in consilio publico haberent, ita post exactos eos consules quoque et tribuni militum consulari potestate coniunctissimos sibi quosque patriciorum, et deinde plebeiorum legebant; donec Ovinia tribunicia intervenit, qua sanctum est, ut censores ex omni ordine optimum quemque curiatim in senatum legerent. Quo factum est, ut qui praeteriti essent et loco moti, haberentur ignominiosi.

 

«Pro censu classis iuniorum» Ser. Tullius cum dixit in discriptione centuriarum, accipi debet in censu, ut ait M. Varro in lib. VI rerum humanarum, sicuti pro aede Castoris, pro tribunali, pro testimonio.

 

Procum patricium in discriptione classium, quam fecit Ser. Tullius, significat procerum. I enim sunt principes. Nam proci dicuntur, qui poscunt aliquam in matrimonium, Graece μνηστῆρες. Est enim procare poscere, ut cum dicitur in iudice conlocando: «si alium procas, nive eum procas», hoc est poscis; unde etiam meretrices procaces.

 

Praerogativae centuriae dicuntur, ut docet Varro rerum humanarum lib. VI, quo rustici Romani, qui ignorarent petitores, facilius eos animadvertere possent. Verrius probabilius iudicat esse, et cum essent designati a praerogativis, in sermonem res veniret populi de dignis, indignisve, et fierent caeteri diligentiores ad suffragia de his ferenda.

 

Peculium servorum <ex> pecore item dictum est, ut [ex] pecunia patrum familiae. Puelli per deminutionem a pueris dicti sunt. Itaque et Ennius ait: «Poeni soliti suos sacrificare puellos.» et Lucilius: «cumque hic tam formosus homo, ac te dignus puellus.» Et Plautus: «†holim† huic puello sese venum ducier.»

 

Praeciamitatores† dicuntur, qui flaminibus Diali, Quirinali, Martiali, antecedent<es> exclamant feriis publicis, ut homines abstineant se opere, quia his opus facientem videre religiosum est.

 

Pedum est quidem baculum incurvum, quo pastores utuntur ad conprehendendas oves, aut capras, a pedibus. Cuius meminit etiam Vergilius in Bucolicis, cum ait: «At tu sume pedum.» Sed in eo versu, qui est in Iphigenia Enni: «procede gradum proferre pedum nitere cessas» id ipsum baculum significari cum ait Verrius, mirari satis non possum, cum sit ordo talis, et per eum significatio aperta: gradum proferre pedum cessas nitere.

 

Pone gravi sono antiqui utebantur pro loci significatione. Sed praeicientes vocabulis a . . . . . . . . . r . . . p . . .

 

<Pure lautum aqua pura> la<vatum> . . . ite . . . inqui . . .

 

<Pura vestimenta ad sacrificiu<m sacerdotes habebant, id est non obsita, <non fulgurita, non funesta, non maculata,> ex ho . . . vocan . . . tiato . . .

 

<Procalato> . . . procitato . . .

 

<Praefericulum vas> aeneum sa<. . . sine ansa patens summum, velut pelvis, <quo ad sacrificia utebantur in sacrario Opis Co<nsivae.>

 

<Patellae vasula parva picata,> item sacris fa<ciendis apta> . . . velut capidul<ae> . . .

 

<Pantices> frus ventris.

 

Per<imit adimit, tollit> . . . <appellat; a quo etiam <peremptus interfectus, occisus.

 

Procincta class<is dicebatur exercitus ad> praelium instructus et par<atus, quem Diali flamini videre non licet anti . . . dixerunt, ut nunc quoque . . . tus est. procincta autem . . . ad pugnam ire solit . . . <testamenta in procinctu fieri n . . .

 

<Posimi>rium esse ait Antistius . . . <pontificalis pomerium, id est l . . . cato. Olim quidem omn . . . tinum, nunc etiam intra aed . . . <Dictum autem pomerium> quasi promoerium. Solet au . . . rus pomeri proferendi . . . . . . . . . . . . item . . . nu . . . sed . . . ciat . . . ad . . . ne . . . moe- . . . omus . . . in se . . . si tac<t> . . . <p>ontifi- . . . agrumque . . . a consti- . . . retur, tum . . . e solitos . . . minus maiusve . . . onibus †effereatis† . . . veluti post moe- . . . atro muris urbis

 

<Promptum> . . . iter suo videri ait po- . . . de cuius aere tute- . . . um triticum in commen- . . . quidam prolatum signifi- . . . promptum, sed proprium ait . . . turum factum sit, cui . . . re, cum praesertim aliud . . . παντοπωλεῖον appelletur, . . . mo.

 

Potitus servitu- . . . qui, ut ait Labeo, servitu- . . . dines proxime Graeci no- . . . e dicebatur ab antiquis . . .

 

<Penus v>ocatur locus intimus in aede Vestae tegetibus saeptus, qui certis diebus circa Vestalia aperitur. i dies religiosi habentur.

 

Planta oliaginea est virga foliata ex olea deplantata.

 

Pomonal est in agro Solonio, via Ostiensi ad duodecimum lapidem deverticulo a miliario octavo.

 

Pubes †et qui pubem† generare potest. Is incipit esse a quattuordecim annis: femina a duodecim viri potens, sive patiens, ut quidam putant.

 

Prandicula antiqui dicebant, quae nunc ientacula.

 

Prodiguae hostiae vocantur, ut ait Veranius, quae consumuntur; unde homines quoque luxuriosi, prodigi.

 

Petronia amnis est in Tiberim perfluens, quam magistratus auspicato transeunt, cum in campo quid agere volunt; quod genus auspici peremne vocatur. Amnem autem feminine antiqui enuntiabant.

 

Penetrale sacrificium dicitur, quod interiore parte sacrari conficitur. Unde et penetralia cuiusque dicuntur; et penes nos, quod in potestate nostra est.

 

«Puri, probi, profani, sui auri» dicitur in manumissione sacrorum causa. Ex quibus puri significat, quod in usu sporco non fuerit; probi, quod recte excoctum purgatumque sit; profani, quod sacrum non sit et quod omni religione solutum sit; sui, quod alienum non sit.

 

Pacionem antiqui dicebant, quam nunc pactionem dicimus; unde et pacisce adhuc, et †paceo† in usu remanet.

 

Presan† . . . porca dicitur, ut ait Veranius, quae familiae purgandae causa Cereri immolatur, quod pars quaedam eius sacrifici fit in conspectu mortui eius, cuius funus instituitur.

 

«Pateram perplovere» in sacris cum dicitur, significat pertusam esse.

 

Pastillum est in sacris libi genus rutundi.

 

Puilia saxa esse ad portum, qui sit secundum Tiberim, ait Fabius Pictor; quem locum putat Labeo dici, ubi fuerit Ficana via Ostiensi ad lapidem undecimum.

 

Paveri frumenta dicebant antiqui, quae de vagina non bene exibant.

 

Paludati in libris auguralibus significat, ut ait Veranius, armati, ornati. omnia enim militaria ornamenta paludamenta dici.

 

Purimenstrio esse dicuntur, qui sacrorum causa toto mense in caerimoniis sunt, id est, puri sint certis rebus carendo.

 

Prox, bona vox, vel ut quidam proba, significare videtur, ut ait Labeo de iure pontificio lib. XI.

 

Penatis singulariter Labeo Antistius posse dici putat, quia pluraliter Penates dicantur; cum patiatur proportio etiam Penas dici; ut optimas, primas, Antias.

 

Proculiunt, promittunt ait significare Antistius de iure pontificali lib. IX.

 

Popularia sacra sunt, ut ait Labeo, quae omnes cives faciunt, nec certis familiis adtributa sunt: Fornacalia, Parilia, Laralia, porca praecidania.

 

Pollucere merces . . . liceat: sunt far, polenta, vinum, panis fermentatus, ficus passa, suilla, bubula, agnina, casei, ovilla, alica, sesama, et oleum, pisces, quibus est squama, praeter squatum: Herculi autem omnia esculenta, posculenta.

 

Profestum facere est tamquam profanum facere, id est, quod eo die, qui dies feriarum non est, facere; vel ut quidam dixerunt, pro eo facere velut feriae non sint; aut id facere, quod feris fieri non liceat. Itaque diem profestum, diem sine feriis esse.

 

Profanum est, quod fani religione non tenetur.

 

Procubitores dicuntur †feri vetites†, qui noctu custodiae causa ante castra excubant, cum castra hostium in propinquo sunt, ut M. Cato in eo, quem de re militari scripsit.

 

Properam, pro celeri, ac strenua dixisse antiquos testimonio est Cato, cum ait in libro de re militari: «tertia e castris eductio celeris properaque est.»

 

Prop- . . sta dolia ait dici Labeo qui . . . reio . . . ter cum . . . detur . . .

 

<Priveras mulieres> priva<tas> . . .

 

<Praecidere> . . . tur qui pro . . .

 

<Pube prae->sent<i est populo praesente, συνεκδοχικῶς,> ab h<is, qui puberes sunt; omnem populum significant . . . qua . . . suscip . . . dem ra . . . decim . . . concr . . . ager ca . . . eadem . . . tera loca . . . fulgura sa . . .

 

<Pecunia,> quae erogatur . . . cari edicta q . . . in eodem libro . . . dixi existimat . . . <Messalla in explana<tione auguriorum.>

 

<Pipulum> . . . ploratus.

 

Promel<lere> . . . ri lituum pro vere . . .

 

<Purime tetinero pu>rissime tenuer<o> . . . publicos est ut . . . et iure augurum . . . prodictio, nam quod prodi . . . sens valet.

 

Patr- . . . sit manifestum, quia . . . numerari inter do . . .

 

Pristina, velut prist . . . eius modi dictitat . . . . . . t . . . e . . . ies . . . ante . . . adrum . . . liqui . . .

 

<Praesagitio dicta est> quod <praesagire est acute sentire; unde et sagae anus d>ictae, <quae multa sciunt, et sagaces canes, qui ferarum cubilia> prae<sentiunt> . . . X . . .