BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Apuleius

ca. 125 - ca. 160

 

Pro se de magia

 

41 - 60

 

____________________________________________________________

 

 

[41]

(1) 'Piscem,' inquit, 'proscidisti.' Hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod lanio uel coquo non fuisset? (2) 'Piscem proscidisti.' Quod crudum, id accusas? Si cocto uentrem rusparer, hepatia suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obson<i>o discit, eam rem non putares accusandam. Atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere. (3) An hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem? (4) Hoc in me accusas, quod ego et Maximus in Aristotele miramur? Cuius nisi libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. Sed de hoc paene plura quam debui.

(5) Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant. Aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterranis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur. (6) Quod ego gratulor nescire istos legisse me Theophrasti quoque περὶ δακέτων καὶ βλητ<ικ>ῶν et Nicandri θηριακά, ceterum me etiam ueneficii reum postularent; (7) at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante, qui ait eum, qui ista uestiget, ἀμεταμέλητον παιδιὰν ἐν βίῳ παίζειν.

[42]

(1) Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et nequius excogitatum. (2) Scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid de rebus peruulgatioribus et iam creditis fingendum esse. (3) Igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente<m> sui excitatum – (4) nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi. Enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit, puerum eundem multa praesagio praedixisse.

(5) Quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur. (6) Memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse. (7) Itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi; (8) unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis accepisse Cato confessus est.

[43]

(1) Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse an negem, (2) quamquam Platoni credam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare. (3) Quin et illud mecum reputo: posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare.

(4) Verum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, (5) ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur (si tamen ea pueri corpore includitur), an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur. (6) Non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi.

(7) Quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare. (8) Ceterum Thallus, quem nominastis, medico potius quam mago indiget. (9) Est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. (10) Maximus omnium magus est, quo praesente Thallus diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.

[44]

(1) Eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit. (2) Conserui eius plerique adsunt, quos ex<h>iberi denuntiastis. Possunt dicere omnes quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. (3) Et quid ego de seruis? Vos ipsi uidetis. Negate Thallum multo prius quam ego Oeam uenirem corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum! (4) Negant hoc conserui eius, qui sunt in ministerio uestro?

Omnium rerum conuictum me fatebor, nisi rus adeo iam diu ablegatus est in longinquos agros, ne familiam contaminaret. Quod ita factum nec ab illis negari potest. (5) Eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. Nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. (6) Adsunt XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat.

(7) Interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. Non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. (8) Bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret. (9) Velle<m> hercle adesset. Tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares. Iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.

[45]

(1) XIIII seruos quos postulasti exhibeo. Cur illis ad quaestionem nihil uteris? Vnum puerum atque eum caducum requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. Quae alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas. (2) Postremo quid uis? Puta Thallum adesse: uis probare eum praesente me concidisse? Vltro confiteor. Carmine id factum dicis? Hoc puer nescit, ego non factum reuinco. Nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. (3) Cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina? An euenire non potuit ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus?

(4) Quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? (5) Etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat. Ac multo plus ad caducos[e] consternendos figulus ualet quam magus.

(6) Tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem; ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. (7) Vnum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit. Cuius pueritia etsi nihil ad re<li>gionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. (8) Facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares: puer cecidit, puer uidit. Num etiam puer aliqui incantauit?

[46]

(1) Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est.

(2) Quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. Cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. Sed nihil amplius dico: ut producant. (3) Postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitu's. Cedo pueros istos, quibus confiditis: produc, nomina qui sint. Mea aqua licet ad hoc utare. Dic, inquam, Tannoni. (4) Quid taces, quid cunctaris, quid respectas? Quod si hic nescit quid dixerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. (5) Quid expalluisti? Quid taces? Hocine accusare est, hocine tantum crimen deferre, an Claudium Maximum, tantum uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari?

(6) Quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex<h>ibui ad aliquid utere.

[47]

(1) Aut cur sisti postulabas tantam familiam? Magiae accusans de XV seruis denuntiasti; quid, si de ui accusares, quot tandem seruos postulares? (2) Sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est. An occultum non est et magicum est? Alterum horum fatearis necesse est: aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim, aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse. (3) Magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, (4) cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur. (5) Et tu quindecim seruos uis interfuisse? Nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant, quasi XV uiri sacris faciundis creati? (6) Cui tamen rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui familia, totidem uincti ergastulum. (7) An adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis tenerent? At nullas hostias nisi gallinas nominastis. An ut grana turis numerarent? An ut Thallum prosternerent?

[48]

(1) Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse. (2) Vt uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. (3) Negauit tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent et utra earum magis; (4) ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse.

(5) Hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem. (6) Dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit incantandi. (7) Responderunt: 'Vt mulier rueret.' 'Quid deinde? Mortua est?' inquis. Negarunt. 'Quid ergo dicitis? Quod Apulei commodum, si ruisset?'

(8) Ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. (9) Ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget; recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum et difficile est. Frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret. (10) Ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.

(11) Nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, (12) non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. (13) Dicam igitur quam breuissime potuero; etenim admonendus es mihi, non docendus.

[49]

(1) Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, (2) igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit, et cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. (3) Primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates, uuida et frigida, et h[i]is duae aduorsae non congruant. Id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit. (4) Sequens causa morborum inest in eorum uitio, quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus mixta sunt. (5) Tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.

[50]

(1) Quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit. (2) Ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur. Pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. (3) Sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur. Ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.

(4) Enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. (5) Eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat. Quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. (6) Sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. (7) Eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερὰν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.

[51]

(1) Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam. (2) Cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu<n>dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae. [et] (3) Ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti. Nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt. (4) Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit: quibus aeque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam. (5) Longum est, si uelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere. Est enim etiam eius egregius liber de caducis. (6) Quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; (7) sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.

(8) Haec idcirco commemoraui nobilium philosophorum disputata, simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt.

(9) Igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ac mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, (10) aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut, si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.

[52]

(1) Immo enim, si uerum uelis, Aemiliane, tu potius caducus qui iam tot calumniis cecidisti. Neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. (2) At tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. Atqui contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. (3) Ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem; Thallus manus contrahit, tu patronos; Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus. Postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat; (4) at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat. Falsum pro uero insimulas; infectum pro facto criminaris; quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.

[53]

(1) Quin etiam – quod praeterii – sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari<s>. (2) Ais enim me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. Ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. (3) Nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. Quid igitur? Furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis.

(4) His enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: 'Habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. Haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. Crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio.' (5) O pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia! 'Hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro.' Solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis. Tantum super omnis stultitia euectus es, (6) quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti.

(7) Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. (8) Libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. (9) Quidni enim? Magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam!

(10) Quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? Quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? (11) An quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse?

(12) Denique ut quod non uidisti, id tale fuerit quale dicis. Atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem. [54] (1) Tibi adeo permitto, finge quiduis, [r]eminiscere, excogita, quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. (2) Aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnio imperatum. Mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. (3) Nunc id postulas, ut, quod reprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.

(4) Haud sciam an rursus, ut soles, dicas: 'Quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti?' Itane est, Aemiliane? Sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum? (5) 'Quam ob rem piscis quaeris?' 'Cur aegram mulierem inspexisti?' 'Quid in sudario habuisti?' Vtrum tu accusatum an interrogatum uenisti? Si accusatum, tute argue quae dicis; si interrogatum, noli praeiudicare quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis.

(6) Ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. Quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. (7) Votum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es. Aut cur signasti? Tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es. Aut quid optasti? Contra, nihil in templo precatus es: igitur magus es. Aut cur deos non rogasti? Similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. (8) Dies me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. Praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.

[55]

(1) Haec quanta sint et cuius[ce] modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, (2) sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. (3) Interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim.

At ego, quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare (4) ac, <si> maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse – (5) quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar; nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit –, (6) tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. Sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. (7) Vin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim? Mos tibi geretur.

(8) Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. Eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. Nihil insolitum, nihil incognitum dico. Vel unius Liberi patris mystae qui adestis, scitis quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini. (9) At ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici. (10) Nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram p[l]ublice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. (11) Ea disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata.

(12) Dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium. (...) Audisne, Maxime, multos suggerentis? Immo, ecce etiam liber offertur. Recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non grauari. (...)

[56]

(1) Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum? (2) Quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta, iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est. Sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.

(3) Atque ego scio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habere res diuinas deridere. (4) Nam, ut audio partim Oe<e>nsium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia[m] manum labris admouere. (5) Iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt, segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit. Nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut lucus consecratus. (6) Ecquid ego de luco et delubro loquor? Negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. (7) Igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob deorum contemptum, Mezentius. (8) Quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.

(9) Sed ego, quid de me Mezentius sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem. (10) Nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.

[57]

(1) Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.

(2) Testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur. Idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et auium plumis comperisse. (3) Scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret – est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat –, in illo cauponio nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. (4) Quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria hic quidem est oculatus. Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit; Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit. (5) Sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit idem sagacitate odorandi canes et uulturios. Cui enim cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat? (6) Est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad eum Alexandria<m> uini aura quam fumi perueniret.

[58]

(1) Intellexit hoc et ipse incredibile futurum. Nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. (2) Igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.

(3) Quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse! (4) Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, (5) hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret! (6) Praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum! (7) Nihil dicis, Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum.

(8) Vnde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? An ex fumi colore? Videlicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. (9) Cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? Cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? (10) Non insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.

[59]

(1) Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? An Alexandriam taedio domus remeauit? An parietes suos detergit? An, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur? (2) Nam equidem hic Sabratae eum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. Quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior – tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem uiderint. Non negabunt. (3) Exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur.

Quid sit diei uides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare. (4) Is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret.

(5) Aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, (6) ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum <...>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructus <po>pinam. (7) Patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit; (8) nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.

[60]

(1) Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. Volui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. (2) Ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. Quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.

(3) Vidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem. (4) Denique quamquam sunt <in>solita audacia et importuna impudentia praediti, tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant – nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. (5) Verum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum Crasso foret, quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.