BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Apuleius

ca. 125 - ca. 160

 

Pro se de magia

 

61 - 80

 

____________________________________________________________

 

 

[61]

(1) Vnde etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, (2) quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit <s>celeti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare. (3) Nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.

(4) Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei praesto adesset denuntiaueritis? (5) En adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: (6) me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet. (7) Igitur primo buxeam temptasse[t]. Interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum; id munus cum primis mihi gratum fore. (8) Secundum ea se fecisse, proinde ut loculi[s] suppetebant. Ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine Mercuriolum expediri potuisse.

[62]

(1) Haec ut dico omnia audisti. Praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. (2) Etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse.

(3) His omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? Immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? (4) Occulte fabricatum esse dixistis quo<d> Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. (5) Lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem [quem] afuisse in eo tempore scitis, quem ius<s>isse fieri qualicumque materia probatum est.

[63]

(1) Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem. (2) Quodsi compertum habebatis tam e[n]uidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? An ut possetis in rem absentem libere mentiri? Cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est. (3) Nam morem mihi habeo, qu<o>quo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima[s] supplicare. (4) Dudum ergo cum audire<m> sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. (5) Cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. Em uobis, quem scele<s>tus ille sceletum nominabat. Auditisne reclamationem omnium qui adsunt? Auditisne mendacii uestri damnationem? Non uos tot calumniarum tandem dispudet? (6) Hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod appellitabatis daemonium? Magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est?

Accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. (7) Em uide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, (8) quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit. (9) Hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia neglegit. Hunc denique qui laruam putat, ipse est laruans.

[64]

(1) At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid larbarum, oc[c]ulis tuis oggerat, (2) omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes[t].

(3) Ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. Quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam uesti<ga>uit et in extimo mundi tergo stetit. (4) Scit me uera dicere Maximus, qui τὸν ὑπερουράνιον τόπον et οὐρανοῦ νῶτον legit in Phaedro diligenter. (5) Idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύς nuncupatus: (6) περὶ τὸν πάντων βασιλέα πάντ' ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἔνεκα πάντα, (7) quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis. (8) En ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam βασιλέα; quin si ipse proconsul interroget quid sit deus meus, taceo.

[65]

(1) De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. Quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, (2) idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, (3) ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam. (4) Audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus:

(5) θεοῖσιν δὲ ἀναθήματα χρεὼν ἔμμετρα τὸν μέτριον ἄνδρα ἀνατιθέντα δωρεῖσθαι. γῆ μὲν οὖν ἑστία τε οἰκήσεως ἱερὰ πᾶσι πάντων θεῶν· μηδεὶς οὖν δευτέρως ἱερὰ καθιερούτω θεοῖς.

(6) Hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat priuatim constituere. Censet enim satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica. Deinde subnectit:

(7) χρυσὸς δὲ καὶ ἄργυρος ἐν ἄλλαις πόλεσιν ἰδίᾳ καὶ ἐν ἱεροῖς ἐστιν ἐπίφθονον κτῆμα, ἐλέφας δὲ ἀπὸ λελοιπότος ψυχὴν σώματος οὐκ εὔχαρι ἀνάθημα, σίδηρος δὲ καὶ χαλκὸς πολέμων ὄργανα· ξύλου δὲ μονόξυλον ὅ τι ἂν θέλῃ τις ἀνατιθέτω, καὶ λίθου ὡσαύτως.

(8) Vt omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.

[66]

(1) Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse; (2) quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, nisi ipsa mulier tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.

(3) Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit. Ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire? (4) Neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M. Aquilium, C. Curio Q. Metellum. (5) Quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis noscerentur. Qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit. (6) Quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab hoc procul abfuisset. Nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset. (7) Nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. (8) At hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix credidissem; ne huic frutici credam non modo odium peccatorum sed saltem intellectum inesse.

[67]

(1) Quid igitur est? Cuiuis clare dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.

(2) Quin<que> igitur res sunt, quas me oportet disputare. Nam si probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere: (3) una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere; altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; (4) nouissima et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. Ibi omne uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur, atque ita dixere me grandem dotem mox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in uilla extorsisse.

(5) Quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. (6) Mihi credite, quod reabse intelle<ge>tur: oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.

[68]

(1) Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a uero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.

(2) Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui – nam superstite patre Amicus decesserat – per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, (3) non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua. (4) Sed puerorum auus inuita<m> eam conciliare studebat [ceterum] filio[s] suo[s] Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat. Et praeterea minabatur, si extrario nubsisse<t>, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. (5) Quam condicione<m> cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, (6) uerum enimuero uanis frustrationibus nuptias eludit eo ad dum puerorum auus fato concessit, relictis filiis eius heredibus ita ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.

[69]

(1) Eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum. Quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudine<m> corporis ferre non poterat. (2) Mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. (3) Medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum.

(4) Consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. (5) Saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.

(6) Cedo tu epistulam, uel potius da ipsi: legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat. (7) Estne haec tua epistula? Quid palluisti? Nam erubescere tu quidem non potes. Estne tua ista subscribtio? (8) – Recita quaeso clarius, ut omnes intellegant quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi[s] sit mecum quam secum dissensio. (...)

[70]

(1) Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? 'Nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.' Recte tu quidem: nesciebas. Pudentilla enim tibi, cuius infesta<m> malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. (2) At tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti.

(3) Igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse; quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. (4) Nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. Quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire<t>, maluit retinere quam mittere.

(5) Ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit. (6) Dixit illa omnia de ualetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; (7) iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudini[s] suae et aegritudini subuenire; (8) ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram. Recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae. (...)

[71]

(1) Satis puto ex [h]istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam <uti>quam me fortasse prae ceteris maluisse. (2) Quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio; nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum.

(3) Quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. Ita factum nec Aemilianus poterit negare. (4) Nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma[m] aduolauit metuens ne, si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. (5) Ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta<ti>bus matris sitae erant. (6) Auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies po<s>sidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. (7) Hunc ille timorem mus<s>itabat. A<d>uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.

[72]

(1) Cum in hoc statu res esset inter precationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. Dixissem hercule 'quod utinam numquam euenisset', ni me uxoris meae respectus prohiberet. (2) Hiemps anni erat. Ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios i<s>tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. (3) Eo uenit ad me Pontianus. Nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. (4) Facit omnia circa ho<no>rem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide. Quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. (5) Ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci; hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. (6) Multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar: salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.

[73]

(1) Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. Non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. (2) Interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice. Omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce 'insigniter' adclamant petentes ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. (3) Mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere; mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere. (4) Ni id onus recipiam, quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur, – si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.

(5) Nimis multa oratio est, si uelim memorare quae ego contra responderim, (6) quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me aggressus haud prius omiserit quam de<ni>que impetrarit, (7) non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. (8) Mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. Persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. (9) Vix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

[74]

(1) Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio tran<s>gredi, ne Pontiano, cui [h]errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. (2) Confiteor enim – quod mihi obiectum est – eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, (3) quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. (4) Paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit.

(5) Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. (6) Et sane habet in [h]istis quod sibi plaudat. Est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar; iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, (7) olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia. Negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.

[75]

(1) In hac etiam aetate qua nunc est – qui istum di perduint! Multus honos auribus praefandus est – domus eius tota lenonia, tota familia contaminata; ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes. (2) Prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium. Neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. (3) Ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. Olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret. Cum ipso plerique – nec mentior! – cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. (4) Iam illa inter uirum et uxorem no[n]ta[m] conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.

(5) Quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? Pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem. (6) Nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, (7) 'pax' inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. (8) Pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert. Ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic – non mentior! –, sestertium XXX deuorandum. Tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit, praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. (9) Quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere ne quid habere ex fraude paterna diceretur. (10) Homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.

[76]

(1) Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis adnuit. (2) Filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset. (3) Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante quam duceret a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam.

(4) Venit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. (5) Vectabatur octaphoro; uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. Quis non disciplina<m> matris agnouit, cum in puella uideret i<m>medicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. (6) Dos erat a creditore omnis ad teruncium pridie sumpta et quidem grandior, quam domus exhausta et plena liberis postulabat.

[77]

(1) Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, (2) infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat. Suadet quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat. (3) Ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum.

(4) Quid multis? Iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. (5) It ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: (6) matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae alumentum; (7) respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.

[78]

(1) Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, (2) amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo); se mihi sua manu mortem allaturum. (3) Vix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. Tune, effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitari<s>? (4) At qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemnestrae? Quas tamen cum saltas – tanta mo<l>litia animi, tanta formido ferri est –, sine cludine saltas.

(5) Sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire. (6) Quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.

[79]

(1) Quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. An sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est? At non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri? (2) Quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? Vos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno uerbo probaret? Et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur! (3) Quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?

Ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. (4) 'Magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es.' Quid si consulem me scripsisset: consul essem? Quid enim si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? Num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? Nihil scilicet. (5) Atqui periniurium est ei fidem in peioribus <habere, cui in melioribus> non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. (6) 'Sed inqui<e>t<i> animi fuit, efflictim te amabat.' Concedo interim. Num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? C<r>edo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.

[80]

(1) Postremo quid uis: sanam an insanam fuisse, dum scriberet? Sanam dices? Nihil ergo erat magicis artibus passa. Insanam respondebis? Nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. (2) Nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat: 'ego insanio', quod uerum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere. (3) Igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se non putabat. Possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica.

Ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. Accipe tu et lege, usque dum ego interloquar. (...)

(4) Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. (5) Adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.