BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Apuleius

ca. 125 - ca. 160

 

Pro se de magia

 

21 - 40

 

____________________________________________________________

 

 

[21]

(1) Sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? (2) Equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?

(3) Atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior. (4) Namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere. (5) Prorsus ad uiuendum uelut ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim similiter etiam in ista uitae humanae tempestate[s] leuia sustentui, grauia demersui. (6) Equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.

[22]

(1) Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. (2) Quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem [so]Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit. (3) [so]Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, (4) quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. (5) Principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse:

[κρήτη] <πήρη> τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι τύφῳ [πόντῳ],

iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses.

(6) Peram et baculum tu philosophis? Exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? (7) Non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. Verum tamen hoc Diogeni et Antist<h>eni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. (8) Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. (9) Ipse denique Hercules inuictus – quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula [a]nimis sordent –, (10) ipse, inquam, Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes as[s]citus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.

[23]

(1) Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum dis<s>erundum uocasti, ne quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor mihi ac fratri meo relictum a patre HS XX paulo secus, (2) idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis et crebris liberalitatibus modice imminutum. (3) Nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam retuli, quorundam etiam filias dote auxi. (4) Neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii. (5) Tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in trunco.

(6) At tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem, quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. (7) Neque enim diu est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.

[24]

(1) De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio mei<s> scriptis ostendi scis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c.u. praesente publice dissererem, 'Seminumidam' et 'Semigaetulum': (2) non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. (3) Non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione uitam uiuere inierit, considerandum est. (4) Holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum. (5) Enimuero animo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? (6) Quando non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores? Apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus.

(7) Nec hoc eo dixi, quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. (8) Quo tamen uicto ad Masinissam regem munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu[s] splendidissima colonia sumus, (9) in qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum. Cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor. (10) Cur ergo illa protuli? Vt mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.

[25]

(1) Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere? (2) At non contraria accusastis? Peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? (3) Quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? (4) Quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? Quin ostenditis quod insimulauistis: scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? Cur uestra oratio rebus flaccet, strepitu uiget?

(5) Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. (6) Ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis? (7) Em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. (8) Quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.

(9) Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum? (10) Si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant – uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:

(11) δὶς ἑπτὰ δὲ γενόμενον ἐτῶν τὸν παῖδα παραλαμβάνουσιν οὓς ἐκεῖνοι βασιλείους παιδαγωγοὺς ὀνομάζουσιν· εἰσὶν δὲ ἐξειλεγμένοι Περσῶν οἱ ἄριστοι δόξαντες ἐν ἡλικίᾳ τέτταρες, ὅ τε σοφώτατος καὶ ὁ δικαιότατος καὶ ὁ σωφρονέστατος καὶ ὁ ἀνδρειότατος. ὧν ὁ μὲν μαγείαν τε διδάσκει τὴν Ζωροάστρου τοῦ Ὠρομάζου· ἔστι δὲ τοῦτο θεῶν θεραπεία· διδάσκει δὲ καὶ τὰ βασιλικά.

[26]

(1) Auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, (2) iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, (3) quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare? (4) Idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum reliquit:

τὰς δὲ ἐπῳδὰς εἶναι τοὺς λόγους τοὺς καλούς.

(5) Quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uel Zoroastri sacerdotia?

(6) Sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili[a] quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. (7) Neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest itidem ut cetera. (8) Sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur; qui furem arguit, sua custodit. (9) Enimuero qui magum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem caecam et ineuitabilem prohibeat? Nullis scilicet. Et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.

[27]

(1) Verum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, (2) partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, (3) ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis τὸ ἀγαθόν . (4) Gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.

(5) Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta, simplicia, uereor ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. (6) 'Cur,' inquit, 'piscium quaedam genera quaesisti?' Quasi id cognitionis gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae causa liceret. (7) 'Cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?' Quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. (8) 'Cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?' Quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. (9) 'At enim maior natu non est iuuenem aspernata.' Igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro uidua caelibi, maior iuniori. Iam et illa similia: 'Habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit'. Quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere. (11) 'Cecidit praesente Apuleio puer.' Quid enim si iuuenis, quid si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? (12) Hiscine argumentis magian probatis, casu puerili et matrimonio mulieris et obsonio piscium?

[28]

(1) Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare. Quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus. (2) Atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, (3) ut omnis ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, aperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius habeant defendere.

(4) Primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere. Dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur. (5) Ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. (6) Quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit. Inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est.

(7) Quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae eruptum, (8) postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, (9) atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.

[29]

(1) Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. (2) Vtrum igitur horum ad suspectandam magian ualet? (3) Quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? Scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret. (4) An ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? Credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem. (5) Quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? Nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. (6) Eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis: quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso para<n>tur non cenae, sed magiae desiderari?

(7) Quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), (8) neque in ipso pretio rei uenalis (cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) – (9) si in his, ut dico, nulla suspicio est, respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.

[30]

(1) 'Pisces,' inquit, 'quaeris.' Nolo negare. Sed, oro te, qui pisces quaerit, magus est? Equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. (2) An soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum? Hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. (3) Tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter? (4) Quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? Nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta.

(5) Audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti. (6) At si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad hanc rem solere. (7) Ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora; praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:

(8) 'Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis

pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.

Quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus

et matri praereptus amor.'

(9) At tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda sed hamis inuncanda. (10) Postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.

(11) Memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse. (12) Igitur unum etiam poetam Latinum attingam; uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:

(13) 'Philtra omnia undique eruunt:

antipathes illud quaeritur,

trochiscili, ung<u>es, taeniae,

radiculae, herbae, surculi,

saurae inlices bicodulae, hin-

nientium dulcedines.'

[31]

(1) Haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset. Enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus? Ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi adiutare. Dicam unde id coniectem.

(2) Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, (3) fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo; (4) quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse[t], si quid[em] in his utile ad magian comperisset. (5) Sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non mari, sed terrae <a>scripsisse[t], cum de quadam saga ad hunc modum memorauit:

ἣ τόσα φάρμακα ἤδη, ὅσα τρέφει εὐρεῖα χθών,

(6) itemque alibi carminum similiter:

τῇ πλεῖστα φέρει ζείδωρος ἄρουρα

φάρμακα, πολλὰ μὲν ἐσθλὰ μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρά,

(7) cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot[h]eus faciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. (8) At uos soli reperti estis ex omni memoria, qui uim <h>erbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de summis montibus in mare transferatis et penitus piscium uentribus insuatis. (9) Igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.

[32]

(1) Dixi cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. (2) Nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare. Num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est? Eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit, et qui uectem perfossor, et qui gladium sicarius. (3) Nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. (4) Nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio.

(5) Ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse. (6) Etiam mergos et delfinos et Scyllam tu eodem referes; etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus merguntur; etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt.

(7) 'Cur ergo tu quaeris?' Nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue. (8) Vt si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?

[33]

(1) Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. (2) Tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; (3) falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themis[c]on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam inuenit. (4) Sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint uel mortuum ostendant. Quam ob rem id faciam, mox docebo.

(5) Mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei – ut sibi uidentur –, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse. (6) Quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile 'marinum' nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit; (7) sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: 'interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.'

[34]

(1) Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. (2) At ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino ommutescat. (3) Cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? (4) An quicquam stultius quam ex nominum propinquitate uim similem rerum coniectam?

(5) Et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal. – Disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses. – (6) Memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. (7) Respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.

[35]

(1) Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis. (2) Haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. (3) Quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurim[is]os piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam, testam hebe[n]tem, calculum teretem; praeterea cancrorum furcas, echinum caliculos, lolliginum ligulas; (4) postremo assulas, festucas, resticulas et ostrea [Pergami] uermiculata; denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur? (5) Neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.

(6) Posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria et fascina propter nominum similitudinem; qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum? (7) Ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis. Equidem, cum haec ab illis quasi grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam, tuam patientiam mirabar.

[36]

(1) Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim, quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus, quoniam usque adeo rebus meis curat. (2) Quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur, accipiat doctrinam seram plane et postumam. (3) Legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos, Aristotelen dico et Theop<h>rastum et [t]Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, (4) qui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni differentia reliquerunt.

(5) Bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur. (6) Quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?

(7) Permittite, si opera est, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare. (8) Prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt. Interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens dixero.

[37]

(1) Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes – uixit enim ad extremam senectam –, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, (2) eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent. (3) Ibi ego comperior om[a]nis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.

(4) Inuenisti tu librum? Beasti. Cedo enim experiamur an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse. Lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. At tu interea, dum legit, [t]aquam[quam] sustine. (...)

[38]

(1) Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum. (2) Et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subent[ant], mares suriant, (3) quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum et ouiparos – ita enim Latine appello quae Graeci ζῳοτόκα et ᾠοτόκα – (4) et, ne <o>perose animalium genitum pergam, deinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed in iudicio alienis.

(5) Pauca etiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum re<s> cognitu raras, tum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta; ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. (6) Vel dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec pronuntiata uocabula. De solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi in communibus differentis attingam. (7) Ausculta igitur quae dicam. Iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: (8) σελάχεια, μαλάκεια, μαλακόστρακα, χονδράκανθα, ὀστρακόδερμα, καρχαρόδοντα, ἀμφίβια, λεπιδωτά, φολιδωτά, δερμόπτερα, στεγανόποδα, μονήρη, συναγελαστικά,

(9) possum etiam pergere; sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera. Haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata. (...)

[39]

(1) Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae meminerit – utrum ei putas turpe scire ista an nescire, neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an <de> diis immortalibus matri et patri credere?

(2) Q. Ennius hedyphagetica [a] uersibus scribsit. Innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. Paucos uersus memini, eos dicam:

(3) 'Omnibus ut Clipea praestat mustela marina!

Mures sunt Aeni, asp[e]ra ostrea plurima Abydi[mus],

Mytilenae est pecten C<h>aradrumque apud Ambraciai [finis]

Brundisii sargus bonus est (hunc, magnus si erit, sume).

Apriculum piscem scito primum esse Tarenti.

Surrenti[a] elopem fac emas glaucumque aput Cumas.

Quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup[p]remi

(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque),

melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam?

Polypus Corcyrae, caluaria pinguia <a>carnae,

purpura[m], mu[r]riculi, mures, dulces quoque echini.'

(4) Alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat, nec tamen ab eruditis reprehenditur; ne ego reprehendar, qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.

[40]

(1) Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. Quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? (2) Vt sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. (3) An remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usuru<s> est? (4) Veteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. Nihil enim quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est.

(5) 'At enim,' inquit, 'piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themis[c]on seruus attulit?' Quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum de[ni]que numero de[ni]que causa conscribere ac libros ἀνατομῶν Aristoteli et explorare studio et augere. (6) Atque adeo summe miror quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim, (7) praesertim quod nihil ego clanculo sed omnia in propatulo ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum et magnificum debere, si queat, in primori fronte animum gestare. (8) Hunc adeo pisciculum, quem uos leporem marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi.

(9) Necdum etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius, quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda. (10) Quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. (11) Quod Aristoteles numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo corculum situm pro maximo memorauit.