Apuleius
ca. 125 - ca. 160
|
Pro se de magia
1 - 20
|
____________________________________________________________
|
|
Apvlei pro se de magia
| |
[1] | (1) Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl. quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum; (2) quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. (3) Quo ego uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei. (4) Quanquam istae calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem defensionis repentinae fuere.(5) Nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. (6) Quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.(7) Ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia latibulum aliquod temeritati. [2] (1) Igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; (2) de morte cognati adulescentis subito tacere. Tanti criminis descriptione <ne> tamen omnino desistere uideretur, calumnia<m> magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum.(3) Ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, (4) nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur. (5) Quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, (6) pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. (7) Ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia perseuerauit.(8) Igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, (9) ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui, si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, (10) qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, (11) tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, (12) adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit. |
[3] | (1) Quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. (2) Namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. (3) Pudor enim ueluti uestis quanto obsole[n]tior est, tanto incuriosius habetur. (4) Et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, maledicta omnia refutare.(5) Sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro <ma>ximo crimine aspernatur, (6) propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.(7) Quae etsi possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae uirus alieno dolori locare, (8) tamen uel mea causa paucis refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam, si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam contempsisse. (9) Est enim pudentis animi et uerecundi, ut mea opinio fert, uel falsas uitu<pe>rationes grauari, cum etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur, (10) quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi sibimet conscii sunt posse se merito increpari. (11) Enimuero bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito dici, quae ipse possit aliis uere obiectare.(12) Quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse. |
[4] | (1) Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: 'accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine' – pro nefas! – 'disertissimum.' (2) Nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus.(3) Quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina uere mihi opprobrasset! Non difficile ei respondissem quod <H>omericus Alexander Hectori:οὔ τοι ἀπόβλητ' ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,(4) ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ' οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,(5) munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. Haec ego de forma respondissem.(6) Praeterea: licere etiam philosophis esse uoltu liberali. (7) Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; (8) item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium sollertissimo artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; (9) itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.(10) Sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat. (11) Capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus: (12) horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi. (13) Satis, ut puto, crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur. |
[5] | (1) De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum, neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae ualetudinis eam quaesissem. (2) Sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto.(3) Sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum. (4) Quis enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem? (5) Eundem me aio facundissimum esse, nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet, de quo di<s>serere publice non possim (6) ita, ut iam de uorsibus dis<s>ertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent. |
[6] | (1) Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. (2) Nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:(3) Calpurniane, salue properis uersibus.Misi, ut petisti, <tibi> munditias dentium,nitelas oris ex Arabicis frugibus,tenuem, candificum, nobilem puluisculum,complanatorem tumidulae gingiuulae,conuerritorem pridianae reliquiae,ne qua uisatur tetra labes sordium,restrictis forte si labellis riseris.(4) Quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? (5) Nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina'dentem atque russam pumicare gingiuam.' |
[7] | (1) Vidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum.(2) Quidni? Crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis apertum immundum pati ac fetulentum, (3) praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui[c]quam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget. (4) Omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. (5) Dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo more cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium. (6) Ego certe pro meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. (7) Est enim ea pars hominis loco celsa, uisu prompta, usu facunda. Nam quidem feris et pecudibus os humile est et deorsum ad pedes deiectum, uestigio et pabulo proximum; nunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatis conspicitur. Hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere. |
[8] | (1) Velim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. (2) Plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat. (3) Quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. (4) Nam quae, malum, ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare? (5) Ceterum qui sese sciat <o>rationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur.(6) Et quid ego de homine nato diutius? Belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque, ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. (7) Nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hiru[n]dines dentibus implectuntur. Eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit. |
[9] | (1) Mitto haec. Venio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. (2) Sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? (3) An ideo magus, quia poeta? Quis unquam fando audiuit tam similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? (4) 'Fecit uorsus Apuleius.' Si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? (5) 'At enim ludicros et amatorios fecit.' Num ergo haec sunt crimina mea, et nomine erratis, qui me magiae detulistis?(6) Fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciu[i]s cum aliis innumeris, (7) etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet; (8) apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. (9) 'At philosophi non fuere.' Num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est:μηρῶν ἱμείρων καὶ γλυκεροῦ στόματος.(10) Et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur, (11) ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris, id genus plurima?Recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:(12) Et Critias mea delicia est et salua, Charine,pars in amore meo, uita, tibi remanet.Ne metuas, nam me ignis et ignis torreat ut uult;hasce duas flammas, dum potiar, patiar.Hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est;hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.(13) Recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:(14) Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.Carmina dono tibi, serta tuo genio,carmina uti, Critia, lux haec optata canaturquae bis septeno uere tibi remeat,serta autem ut laeto tibi tempore tempora uernent,aetatis florem floribus ut decores.Tu mihi da contra pro uerno flore tuum uer,ut nostra exuperes munera muneribus.Pro implexis sertis complexum corpore redde,proque rosis oris sauia purpurei.Quod si animum inspires, dona et iam carmina nostracedent uicta tuo dulciloquo calamo. |
[10] | (1) Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.(2) Hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. (3) Eadem igitur opera accusent C. Catul<l>um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. (4) Et quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. (5) Quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.(6) Sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior, ut putat, Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. (7) Etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? Cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia. Nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. (8) Disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:ἀστὴρ πρὶν μὲν ἔλαμπες ἐνὶ ζωοῖσιν Ἑῷος·νῦν δὲ θανὼν λάμπεις Ἕσπερος ἐν φθιμένοις.(9) Item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:νῦν ὅτε μηδὲν Ἄλεξις ὅσον μόνον εἶφ' ὅτι καλός,ὦπται καὶ πάντῃ πᾶσι περιβλέπεται.θυμέ, <τί> μηνύεις κυσὶν ὀστέον; εἶτ' ἀνιήσειὕστερον. οὐχ οὕτω Φαῖδρον ἀπωλέσαμεν;(10) Ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam:ὦ ἐμὸν ἐκμήνας θυμὸν ἔρωτι Δίων. |
[11] | (1) Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? An uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere? (2) Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:'Nam castum esse decet pium poetamipsum, uersiculos nihil necesse est'?(3) Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit:'Lasciuus uersu, mente pudicus eras,'quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. (4) Ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. Aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.(5) Ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? Cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi. (6) Namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa. |
[12] | (1) Mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis; (2) earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem; (3) alteram uero caelitem Venerem, praedita[m] quae sit optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; (4) quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incom[i]tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora co<m>mendet, a contumelia eorum procul absterrere; (5) neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere. (6) Quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat:'amabit sapiens, cupient ceteri';tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur. |
[13] | (1) Da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari. (2) Vel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone.(3) Tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis. (4) Et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter.(5) Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: 'Habet speculum philosophus! Possidet speculum philosophus!' (6) Vt igitur habere concedam – ne aliquid obiecisse te credas, si negaro –, non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere. (7) Quid enim? Si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi[i] syrmate, histrionis crocota, +orgia, mimi centunculo? Non opinor. Nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.(8) Quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere, et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam docear necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere. |
[14] | (1) Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare? (2) An tu ignoras nihil esse aspectabilius homini nato quam formam suam? Equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui. (3) Aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt? Nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.(4) Quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutino sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet. (5) Deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisitur imago mire relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis sui morigera. (6) Eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. (7) Enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet. (8) Tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundum leuitas illa speculi fabra et splendor opifex. |
[15] | (1) Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, (2) aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo?(3) An turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduo explorare? (4) An non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, (5) ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus, impendio procuraret ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, (6) qui uero minus se commendabilem forma putaret, sedulo operam daret ut uirtutis laude turpitudinem tegeret? (6) Adeo uir omnium sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. (8) Demost<h>enen uero, primarium dicendi artificem, quis est qui non sciat semper ante speculum quasi ante magistrum causas meditatum? (9) Ita ille summus orator cum a Platone philosopho facundiam <h>ausisset, ab Eubulide dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit. (10) Vtrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?(11) Quid quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum inuisere? (12) Nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare: num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant; (13) an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, (14) seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu aëris facti, ut Stoici rentur, (15) cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur. |
[16] | (1) Videturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula uel uda uel suda [soli] uidere? (2) Quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, <in> tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora; (3) ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exerat; (4) cur caua specula, si exaduersum soli retineantur, appositum fomitem accendant; (5) qui fiat ut arcus in nubibus uarie, duo[s] soles aemula similitudine uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, (6) quae tractat uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.(7) Quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.(8) At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. (9) Ea res est: praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoraui, et adhuc <h>ercle non satis noui. (10) Id adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus. (11) Ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare. (12) Igitur hoc mihi aduersum te usu uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato atque eum alter e tenebris prospectat. (13) Nam ad eundem modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam, facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus. |
[17] | (1) Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque laboro. (2) At tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse. (3) Quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est. (4) Tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? 'Venit Apuleius Oeam cum uno seruo '; dein pauculis uerbis intergarritis: 'Apuleius Oeae una die tris manu misit.' (5) Ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse. Quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae?(6) Nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos. (7) Itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse? (8) Ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos. (9) M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in o[pe]ratione sua scriptum reliquit, cum in Hispania<m> consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse; (10) quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse.(11) Haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset. |
[18] | (1) Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum philosopho crimen et ultro profitendum. (2) Enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada. (3) Neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest. (4) Quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent. Maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, (5) ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. (6) Paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. (7) Eadem est enim paupertas apud Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta. (8) Eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in <h>odiernum diis immortalibus simpulo et catino fictili sacrificat.(9) Quod si modo iudices de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio, Manius Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam, pecuniam publicam, (10) si Publicola regum exactor et Agrippa populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo Romano collatis <s>extantibus adornatum est, (11) si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia cultus est, (12) si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem philosopho exprobrare apud tot consules pauperes? |
[19] | (1) An tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est? (2) Erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare; (3) quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. (4) Etenim omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, [h]oneri potius quam usui exuberat. (5) Igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.(6) Quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. (7) Quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulate, sed uere fungimur? |
[20] | (1) Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, poscit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. (2) Namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. (3) Et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. (4) Quae quidem uera confessio est paupertatis. Omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. (5) Non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; (6) ita cum omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. (7) At contra hi philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. (8) Pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.(9) Igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse doceas necesse est. Quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit. |