BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita CXI - CXX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput CXI

 

[1] Habiti itaque delectus, revocati undique et omnes veterani, viri feminaeque ex censu libertinum coactae dare militem. Audita in senatu vox principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae venire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae: pollicitati. [2] Omnia haec frustra praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset. Itaque, ut praesidium militum, res publica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium.

[3] Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi ministerii locum. Finita equestri militia, designatus quaestor necdum senator aequatus senatoribus, etiam designatis tribunis plebei, partem exercitus ab Urbe traditi ab Augusto perduxi ad filium eius. [4] In quaestura deinde, remissa sorte provinciae, legatus eiusdem ad eundem missus. Quas nos primo anno acies hostium vidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes eorum vires universas evasimus, elusimus partibus! Quanto cum temperamento simul utilitatis res auctoritate imperatoris agi vidimus! Qua prudentia hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens viribus hostis elanguesceret!

 

 

Caput CXII

 

[1] Felix eventu, forte conatu, prima aestate belli, Messalini opus mandandum est memoriae. [2] Qui vir, animo etiam quam gente nobilior, dignissimus qui et patrem Corvinum habuisset et cognomen suum Cottae fratri relinqueret, praepositus Illyrico subita rebellione cum semiplena legione vicesima, circumdatus hostili exercitu, amplius XX milia hostium fudit fugavitque et ob id ornamentis triumphalibus honoratus est.

[3] Ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia virum ut, ubicumque Caesar esset, nihil in se reponerent. Pars exercitus eorum proposita ipsi duci et ad arbitrium utilitatemque nostram macerata perductaque ad exitiabilem famem, neque instantem sustinere neque cum facientibus copiam pugnandi derigentibusque aciem ausa congredi, occupato monte Claudio, munitione se defendit. [4] At ea pars quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant provinciis, circumfusa quinque legionibus nostris auxiliaribusque et equitatui regio – quippe magnam Thracum manum iunctus praedictis ducibus Rhoemetalces, Thraciae rex, in adiutorium eius belli secum trahebat – paene exitiabilem omnibus cladem intulit. [5] Fugata regiorum equestris acies, fugatae alae, conversae cohortes sunt, apud signa quoque legionum trepidatum. Sed Romani virtus militis plus eo tempore vindicavit gloriae quam ducibus reliquit, qui multum a more imperatoris sui discrepantes, ante in hostem inciderunt quem per exploratores ubi hostis esset cognoscerent. [6] Iam igitur in dubiis rebus semet ipsae legiones adhortatae, iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interempto praefecto castrorum praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus, <e> quibus etiam primi ordines cecidere, invasere hostes nec sustinuisse contenti perrupta eorum acie ex insperato victoriam vindicaverunt.

[7] Hoc fere tempore, Agrippa, qui eodem die quo Tiberius adoptatus ab avo suo naturali erat, et iam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira pravitate animi atque ingenii in praecipitia conversus, patris atque eiusdem avi sui animum alienavit sibi, moxque, crescentibus in dies vitiis, dignum furore suo habuit exitum.

 

 

Caput CXIII

 

[1] Accipe nunc, M. Vinici, tantum in bello ducem quantum in pace vides principem. Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant quique ad eum venerant, contractisque in una castra decem legionibus, LXX amplius cohortibus, †XIIII set† pluribus quam decem veteranorum milibus, ad hoc magno voluntariorum numero frequentique equite regio, tanto denique exercitu quantus nullo umquam loco post bella fuerat civilia, omnes eo ipso laeti erant maximamque fiduciam victoriae in numero reponebant. [2] At imperator, optimus eorum quae agebat iudex et utilia speciosis praeferens quodque semper eum facientem vidi in omnibus bellis, quae probanda essent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus exercitum qui venerat ad refovendas ex itinere eius vires moratus, cum eum maiorem quam ut temperari posset neque habilem gubernaculo cerneret, dimittere statuit, [3] prosecutusque longo et perquam laborioso itinere cuius difficultas narrari vix potest, ut neque universos quisquam auderet adgredi et partem digredientium, suorum quisque metu finium, universi temptare non possent, remisit eo unde venerant, et ipse asperrimae hiemis initio regressus Sisciam, legatos, inter quos ipsi fuimus, partitis praefecit hibernis.

 

 

Caput CXIV

 

[1] O rem dictu non eminentem, sed solida veraque virtute atque utilitate maximam, experientia suavissimam, humanitate singularem! Per omne belli Germanici Pannonicique tempus, nemo e nobis gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura, tamquam distractissimus ille tantorum onerum mole huic uni negotio vacaret animus. [2] Erat desiderantibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata, cuius <usum> cum alii, tum ego sensi: iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc solum [uni] portatum instrumentum balinei nullius non succurrit valetudini; domus tantum ac domestici deerant, ceterum nihil quod ab illis aut praestari aut desiderari posset. [3] Adiciam illud quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia quae retuli, agnoscet protinus: solus semper equo vectus est, solus cum iis quos invitaverat maiore parte aestivarum expeditionum cenavit sedens. Non sequentibus disciplinam, quatenus exemplo non nocebatur, ignovit; admonitio frequens, inerat et castigatio, vindicta rarissima, agebatque medium plurima dissimulantis, aliqua inhibentis.

[4] Hiems emolumentum patrati belli contulit; sed, insequenti aestate, omnis Pannonia, reliquiis totius belli in Delmatia manentibus, pacem petiit. Ferocem illam tot milium iuventutem, paulo ante servitutem minatam Italiae, conferentem arma quibus usa erat apud flumen, nomine Bathinum, prosternentemque se universam genibus imperatoris, Batonemque et Pinnetem, excelsissimos duces, captum <alterum>, alterum a se deditum, iustis voluminibus ordine narrabimus, ut spero.

[5] Autumno, victor in hiberna reducitur exercitus, cuius omnibus copiis <a> Caesare <M.> Lepidus praefectus est, vir nominis ac fortunae Caesarum proximus, quem, in quantum quisque aut cognoscere aut intellegere potuit, in tantum miratur ac diligit tantorumque nominum quibus ortus est ornamentum iudicat.

 

 

Caput CXV

 

[1] Caesar ad alteram belli Delmatici molem animum atque arma contulit. In qua regione, quali adiutore legatoque fratre meo, Magio Celere Velleiano, usus sit, ipsius patrisque eius praedicatione testatum est et amplissimorum honorum, quibus triumphans eum Caesar donavit, signat memoria. [2] Initio aestatis, Lepidus, educto hibernis exercitu, per gentes integras immunesque adhuc clade belli et eo feroces ac truces, tendens ad Tiberium imperatorem et cum difficultate locorum et cum vi hostium luctatus, magna cum clade obsistentium excisis agris, exustis aedificiis, caesis viris, laetus victoria praedaque onustus pervenit ad Caesarem, [3] et ob ea, quae si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornamentis triumphalibus, consentiente cum iudicio principum voluntate senatus, <donatus> est. [4] Illa aestas maximi belli consummavit effectus; quippe Perustae ac Desitiates Delmatae, situ locorum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia et praecipue angustiis saltuum paene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt, cum paene funditus eversi forent. [5] Nihil in hoc tanto bello, nihil in Germania aut videre maius aut mirari magis potui quam quod imperatori numquam adeo ulla opportuna visa est victoriae occasio quam damno amissi pensaret militis semperque visum est gloriosum, quod esset tutissimum, et ante conscientiae quam famae consultum, nec umquam consilia ducis iudicio exercitus, sed exercitus providentia ducis rectus est.

 

 

Caput CXVI

 

[1] Magna in bello Delmatico experimenta virtutis, in multos ac difficiles locos praemissus, Germanicus dedit. [2] Celebri etiam opera diligentique Vibius Postumus, vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit triumphalia; quem honorem ante paucos annos, Passienus et Cossus, viri quibusdam diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossus victoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium virtutum exempla geniti. [3] At Postumi operum L. Apronius particeps illa quoque militia eos, quos mox consecutus est, honores excellenti virtute meruit.

Utinam non maioribus experimentis testatum esset quantum in omni re fortuna posset! Sed, in hoc quoque genere abunde agnosci vis eius potest. Nam et Aelius Lamia, vir antiquissimi moris et priscam gravitatem super humanitate temperans, in Germania Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus ministeriis, non merito, sed materia adipiscendi triumphalia defectus est, [4] et A. Licinius Nerva Silianus, P. Silii filius, quem virum ne qui intellexit quidem abunde miratus est, [ne] nihil non <quod> optimo civi, simplicissimo duci superesset praeferens, immatura <morte> et fructu amplissimae principis amicitiae et consummatione evectae in altissimum paternumque fastigium imaginis defectus est. [5] Horum virorum mentioni si quis quaesisse me dicet locum, fatentem arguet; neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est.

 

 

Caput CXVII

 

[1] Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum intra quinque consummati tanti operis dies funestae ex Germania epistulae caesi Vari trucidatarumque legionum trium totidemque alarum et sex cohortium <allatae sunt>, velut in hoc saltem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne occupato duce <***> et causa <et> persona moram exigit.

[2] Varus Quintilius, illustri magis quam nobili ortus familia, vir ingenio mitis, moribus quietus, ut corpore et animo immobilior, otio magis castrorum quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit. [3] Is, cum exercitui qui erat in Germania praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. [4] Quo proposito mediam ingressus Germaniam, velut inter viros pacis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat aestiva.

 

 

Caput CXVIII

 

[1] At illi, quod nisi expertus vix credat, in summa feritate versutissimi natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series et nunc provocantes alter alterum iniuria, nunc agentes gratias quod ea Romana iustitia finiret feritasque sua novitate incognitae disciplinae mitesceret et solita armis discerni iure terminarentur, in summam socordiam perduxere Quintilium usque eo ut se praetorem urbanum in foro ius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse crederet. [2] Tum iuvenis, genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri principis gentis eius filius, ardorem animi vultu oculisque praeferens, adsiduus militiae nostrae prioris comes, iure etiam civitatis Romanae ius equestris consequens gradus, segnitia ducis in occasionem sceleris usus est, haud imprudenter speculatus neminem celerius opprimi quam qui nihil timeret, et frequentissimum initium esse calamitatis securitatem. [3] Primo igitur paucos, mox plures in societatem consilii recepit; opprimi posse Romanos et dicit et persuadet, decretis facta iungit, tempus insidiarum constituit. [4] Id Varo per virum eius gentis fidelem clarique nominis, Segesten, indicatur. Postulabat etiam <***> fata consiliis omnemque animi eius aciem praestrinxerant. Quippe ita se res habet, ut plerumque cui fortunam mutaturus deus, consilia corrumpat efficiatque, quod miserrimum est, ut, quod accidit, etiam merito accidisse videatur et casus in culpam transeat. Negat itaque se credere spemque in se benevolentiae ex merito aestimare profitetur. Nec diutius post primum indicem secundo relictus locus.

 

 

Caput CXIX

 

[1] Ordinem atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum in externis gentibus gravior Romanis fuit, iustis voluminibus ut alii, ita nos conabimur exponere: nunc summa deflenda est. [2] Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps, marcore ducis, perfidia hostis, iniquitate fortunae circumventus, cum ne pugnandi quidem aut egrediendi occasio iis, in quantum voluerant, data esset immunis, castigatis etiam quibusdam gravi poena, quia Romanis et armis et animis usi fuissent, inclusus silvis, paludibus, insidiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est quem ita semper more pecudum trucidaverat, ut vitam aut mortem eius nunc ira nunc venia temperaret. [3] Duci plus ad moriendum quam ad pugnandum animi fuit: quippe paterni avitique exempli successor se ipse transfixit. [4] At e praefectis castrorum duobus quam clarum exemplum L. Eggius, tam turpe Ceionius prodidit, qui, cum longe maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis supplicio quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, legatus Vari, cetera quietus ac probus, diri auctor exempli, spoliatum equitem peditem relinquens, fuga cum aliis Rhenum petere ingressus est. Quod factum eius fortuna ulta est; non enim desertis superfuit, sed desertor occidit. [5] Vari corpus semiustum hostilis laceraverat feritas; caput eius abscisum latumque ad Maroboduum et ab eo missum ad Caesarem gentilicii tamen tumuli sepultura honoratum est.

 

 

Caput CXX

 

[1] His auditis, revolat ad patrem Caesar; perpetuus patronus Romani imperii adsuetam sibi causam suscipit. Mittitur ad Germaniam, Gallias confirmat, disponit exercitus, praesidia munit et se magnitudine sua, non fiducia hostium metiens qui Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae minabatur, ultro Rhenum cum exercitu transgreditur. [2] Arma infert, quae arcuisse pater et patria contenti erant; penetrat interius, aperit limites, vastat agros, urit domos, fundit obvios maximaque cum gloria, incolumi omnium quos transduxerat numero, in hiberna revertitur.

[3] Reddatur verum L. Asprenati testimonium, qui legatus sub avunculo suo Varo militans, gnava virilique opera duarum legionum quibus praeerat, exercitum immunem tanta calamitate servavit matureque ad inferiora hiberna descendendo, vacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit. Sunt tamen qui, ut vivos ab eo vindicatos, ita iugulatorum sub Varo occupata crediderint patrimonia hereditatemque occisi exercitus, in quantum voluerit, ab eo aditam. [4] L. etiam Caedicii, praefecti castrorum, eorumque qui una circumdati Alisone immensis Germanorum copiis obsidebantur, laudanda virtus est qui, omnibus difficultatibus superatis, quas inopia rerum intolerabiles, vis hostium faciebat inexsuperabiles, nec temerario consilio, nec segni providentia iuti speculatique opportunitatem ferro sibi ad suos peperere reditum. [5] Ex quo apparet Varum, sane gravem et bonae voluntatis virum, magis imperatoris defectum consilio quam virtute destitutum militum se magnificentissimumque perdidisse exercitum. [6] Cum in captivos saeviretur a Germanis, praeclari facinoris auctor fuit Caldus Caelius, ad vetustatem familiae suae dignissimus, qui, complexus catenarum quibus vinctus erat seriem, ita illas illisit capiti suo, ut protinus pariter sanguinis cerebrique effluvio expiraret.