BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita CXXI - CXXXI

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput CXXI

 

[1] Eadem et virtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam imperatoris Tiberii fuit quae initio fuerat. Qui, concussis hostium viribus classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis accensasque plebis Viennensium dissensiones coercitione magis quam poena mollisset, <et> senatus populusque Romanus, postulante patre eius, ut aequum ei ius in omnibus provinciis exercitibusque esset quam erat ipsi, decreto complexus esset – etenim absurdum erat non esse sub illo quae ab illo vindicabantur, [2] et qui ad opem ferendam primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari parem –, in Urbem reversus, iam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. [3] Cuius magnificentiam quis miretur in Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam? Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit, sed vinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit.

 

 

Caput CXXII

 

[1] Quis non inter reliqua quibus singularis moderatio Ti. Caesaris elucet atque eminet, hoc quoque miretur quod, cum sine ulla dubitatione septem triumphos meruerit, tribus contentus fuerit? Quis enim dubitare potest quin ex Armenia recepta et ex rege praeposito, cuius capiti insigne regium sua manu imposuerat, ordinatisque rebus Orientis ovans triumphare debuerit, et Vindelicorum Raetorumque victor curru Urbem ingredi? [2] Fractis deinde post adoptionem, continua triennii militia, Germaniae viribus, idem illi honor et deferendus et recipiendus fuerit? Et, post cladem sub Varo acceptam, ocius prosperrimo rerum eventu eadem excisa Germania triumphus summi ducis adornari debuerit? Sed in hoc viro nescias utrum magis mireris quod laborum periculorumque semper excessit modum an quod honorum temperavit.

 

 

Caput CXXIII

 

[1] Venitur ad tempus, in quo fuit plurimum metus. Quippe Caesar Augustus, cum Germanicum nepotem suum reliqua belli patraturum misisset in Germaniam, Tiberium autem filium missurus esset in Illyricum ad firmanda pace quae bello subegerat, prosequens eum simulque interfuturus athletarum certaminis ludicro quod eius honori sacratum a Neapolitanis est, processit in Campaniam. Quamquam iam motus imbecillitatis inclinataeque in deterius principia valetudinis senserat, tamen obnitente vi animi prosecutus filium digressusque ab eo Beneventi ipse Nolam petiit. Et, ingravescente in dies valetudine, cum sciret quis volenti omnia post se salva remanere accersendus foret, festinanter revocavit filium; ille ad patrem patriae expectato revolavit maturius. [2] Tum securum se Augustus praedicans circumfususque amplexibus Tiberii sui, commendans illi sua atque ipsius opera nec quidquam iam de fine, si fata poscerent, recusans, subrefectus primo conspectu alloquioque carissimi sibi spiritus, mox, cum omnem curam fata vincerent, in sua resolutus initia, Pompeio Apuleioque consulibus, septuagesimo et sexto anno, animam caelestem caelo reddidit.

 

 

Caput CXXIV

 

[1] Quid tunc homines timuerint, quae senatus trepidatio, quae populi confusio, quis Urbis metus, in quam arto salutis exitiique fuerimus confinio, neque mihi tam festinanti exprimere vacat neque cui vacat potest. Id solum voce publica dixisse <satis> habeo: cuius orbis ruinam timueramus, eum ne commotum quidem sensimus, tantaque unius viri maiestas fuit ut nec bonis neque contra malos opus armis foret. [2] Una tamen veluti luctatio civitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Romani, ut stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem civem quam eminentem liceret agere principem. Tandem, magis ratione quam honore victus est, cum quidquid tuendum non suscepisset, periturum videret, solique huic contigit paene diutius recusare principatum quam, ut occuparent eum, alii armis pugnaverant.

[3] Post redditum caelo patrem et corpus eius humanis honoribus, nomen divinis honoratum, primum principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam divus Augustus reliquerat. [4] Quo tempore, mihi fratrique meo, candidatis Caesaris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus viris destinari praetoribus contigit, consecutisque ut neque post nos quemquam divus Augustus, neque ante nos Caesar commendaret Tiberius.

 

 

Caput CXXV

 

[1] Tulit protinus ut voti et consilii sui pretium res publica, neque diu latuit aut quid non impetrando passuri fuissemus aut quid impetrando profecissemus. Quippe exercitus qui in Germania militabat praesentisque Germanici imperio regebatur, simulque legiones quae in Illyrico erant rabie quadam et profunda confundendi omnia cupiditate novum ducem, novum statum, novam quaerebant rem publicam; [2] quin etiam, ausi sunt minari daturos senatui, daturos principi leges; modum stipendii, finem militiae sibi ipsi constituere conati sunt: processum etiam in arma ferrumque strictum est et paene in ultimum gladiorum erupit impunitas, defuitque qui contra rem publicam duceret, non qui sequerentur. [3] Sed haec omnia veteris imperatoris maturitas, multa inhibentis, aliqua cum gravitate pollicentis, inter severam praecipue noxiorum ultionem mitis aliorum castigatio brevi sopiit ac sustulit.

[4] Quo quidem tempore, ut pleraque ignovit Germanicus, ita Drusus, qui a patre in id ipsum plurimo quidem igne emicans incendium militaris tumultus missus erat, prisca antiquaque severitate usus, ancipitia sibi tamque re quam exemplo perniciosa, et his ipsis militum gladiis quibus obsessus erat, obsidentes coercuit, [5] singulari adiutore in eo negotio usus Iunio Blaeso, viro nescias utiliore in castris an meliore in toga; qui, post paucos annos proconsul in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione imperatoria meruit. At Hispanias exercitumque <in iis cum M. Lepidus, de cuius> virtutibus celeberrimaque in Illyrico militia praediximus, cum imperio obtineret, in summa pace <et> quiete continuit, cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac fidem Dolabella quoque, vir simplicitatis generosissimae, in maritima parte Illyrici per omnia imitatus est.

 

 

Caput CXXVI

 

[1] Horum XVI annorum opera, quis, cum inserta sint oculis animisque omnium, [in] partibus eloquatur? Sacravit parentem suum Caesar non imperio, sed religione, non appellavit eum, sed fecit deum. [2] Revocata in forum fides, summota e foro seditio, ambitio campo, discordia curia, sepultaeque ac situ obsitae iustitia, aequitas, industria civitati redditae; accessit magistratibus auctoritas, senatui maiestas, iudiciis gravitas; compressa theatralis seditio, recte faciendi omnibus aut incussa voluntas aut imposita necessitas: [3] honorantur recta, prava puniuntur, suspicit potentem humilis, non timet, antecedit, non contemnit humiliorem potens. Quando annona moderatior, quando pax laetior? Diffusa in orientis occidentisque tractus et quidquid meridiano aut septentrione finitur, pax augusta per omnes terrarum orbis angulos a latrociniorum metu servat immunes. [4] Fortuita non civium tantummodo, sed urbium damna principis munificentia vindicat. Restitutae urbes Asiae, vindicatae ab iniuriis magistratuum provinciae; honor dignis paratissimus, poena in malos sera, sed aliqua: superatur aequitate gratia, ambitio virtute; [5] nam facere recte cives suos princeps optimus faciendo docet, cumque sit imperio maximus, exemplo maior est.

 

 

Caput CXXVII

 

[1] Raro eminentes viri non magnis adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipiones duobus Laeliis, quos per omnia aequaverunt sibi, ut divus Augustus M. Agrippa et proxime ab eo Statilio Tauro, quibus novitas familiae haud obstitit quominus ad multiplices consulatus triumphosque et complura eveherentur sacerdotia. [2] Etenim magna negotia magnis adiutoribus egent – neque in parva paucitas ministeria deficit –, interestque rei publicae quod usu necessarium est, dignitate eminere utilitatemque auctoritate muniri. [3] Sub his exemplis, Ti. Caesar Seianum Aelium, principe equestris ordinis patre natum, materno vero genere clarissimas veteresque et insignes honoribus complexum familias, habentem consulares fratres, consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei capacissimum, sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem principalium onerum adiutorem in omnia habuit atque habet, [4] virum severitatis laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem eoque adsequentem omnia, semperque infra aliorum aestimationes se metientem, vultu vitaque tranquillum, animo exsomnem.

 

 

Caput CXXVIII

 

[1] In huius virtutum aestimatione, iam pridem iudicia civitatis cum iudiciis principis certant; neque novus hic mos senatus populique Romani est putandi, quod optimum sit, esse nobilissimum. Nam et illi, qui primi ante bellum Punicum, abhinc annos CCC, Ti. Coruncanium, hominem novum, cum aliis omnibus honoribus, tum pontificatu etiam maximo ad principale extulere fastigium, [2] et qui equestri loco natum Sp. Carvilium et mox M. Catonem, novum etiam Tusculo Urbis inquilinum, Mummiumque Achaicum in consulatus, censuras et triumphos provexere, [3] et qui C. Marium, ignotae originis, usque ad sextum consulatum sine dubitatione Romani nominis habuere principem, et qui M. Tullio tantum tribuere ut paene adsentatione sua quibus vellet principatus conciliaret, quique nihil Asinio Pollioni negaverunt quod nobilissimis summo cum sudore consequendum foret, profecto hoc senserunt, in cuiuscumque animo virtus inesset, ei plurimum esse tribuendum. [4] Haec naturalis exempli imitatio ad experiendum Seianum Caesarem, ad iuvanda vero onera principis Seianum propulit senatumque et populum Romanum eo perduxit ut, quod usu optimum intellegit, id in tutelam securitatis suae libenter advocet.

 

 

Caput CXXIX

 

[1] Sed, proposita quasi universa principatus Ti. Caesaris <tabula>, singula recenseamus. Qua ille prudentia Rhascupolim, interemptorem fratris sui filii Cotyis consortisque eiusdem imperii, Romam evocavit! Singulari in eo negotio usus opera Flacci Pomponii, consularis viri, nati ad omnia quae recte facienda sunt, simplicique virtute merentis semper quam captantis gloriam. [2] Cum quanta gravitate, ut senator et iudex, non ut princeps <***> et causas pressius audit! Quam celeriter ingratum et nova molientem <***> oppressit! Quibus praeceptis instructum Germanicum suum imbutumque rudimentis militiae secum actae domitorem recepit Germaniae! Quibus iuventam eius exaggeravit honoribus, respondente cultu triumphi rerum quas gesserat magnitudini! [3] Quotiens populum congiariis honoravit senatorumque censum, cum id senatu auctore facere potuit, quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui! Quanto cum honore Germanicum suum in transmarinas misit provincias! Qua vi consiliorum suorum, ministro et adiutore usus Druso, filio suo, Maroboduum inhaerentem occupati regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, velut serpentem abstrusam terrae salubribus consiliorum suorum medicamentis coegit egredi! Quam illum ut honorate, sic secure continet! Quantae molis bellum, principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque Iulio, mira celeritate ac virtute compressit, ut ante populus Romanus vicisse se quam bellare cognosceret nuntiosque periculi victoriae praecederet nuntius! [4] Magni etiam terroris bellum Africum et cottidiano auctu maius auspiciis consiliisque eius brevi sepultum est.

 

 

Caput CXXX

 

[1] Quanta sua suorumque nomine exstruxit opera! Quam pia munificentia superque humanam evecta fidem templum patri molitur! Quam magnifico animi temperamento Cn. quoque Pompei munera absumpta igni restituit! Qui quidquid umquam claritudine eminuit, id veluti cognatum censet tuendum. [2] Qua liberalitate cum alias, tum proxime incenso monte Caelio omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo! Quanta cum quiete hominum rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine trepidatione delectus providet!

[3] Si aut natura patitur aut mediocritas recipit hominum, audeo cum deis queri: 'Quid hic meruit, primum ut scelerata Drusus Libo iniret consilia? Deinde ut Silium Pisonemque tam <infestos haberet, quorum> alterius dignitatem constituit, auxit alterius?' Ut ad maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit maxima, quid, ut iuvenes amitteret filios? Quid, ut nepotem ex Druso suo? [4] Dolenda adhuc rettulimus: veniendum ad erubescenda est. Quantis hoc triennium, M. Vinici, doloribus laceravit animum eius! Quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote dolere, indignari, erubescere coactus est! Cuius temporis aegritudinem auxit amissa mater, eminentissima et per omnia deis quam hominibus similior femina, cuius potentiam nemo sensit nisi aut levatione periculi aut accessione dignitatis.

 

 

Caput CXXXI

 

[1] Voto finiendum volumen sit. Iuppiter Capitoline, et auctor ac stator Romani nominis Gradive Mars, perpetuorumque custos Vesta ignium et quidquid numinum hanc Romani imperii molem in amplissimum terrarum orbis fastigium extulit, vos publica voce obtestor atque precor: custodite, servate, protegite hunc statum, hanc pacem, <hunc principem>, [2] eique functo longissima statione mortali destinate successores quam serissimos, sed eos quorum cervices tam fortiter sustinendo terrarum orbis imperio sufficiant quam huius suffecisse sensimus, consiliaque omnium civium aut pia <iuvate aut impia confringite.>