BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita CI - CX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput CI

 

[1] Breve ab hoc intercesserat spatium, cum C. Caesar, ante aliis provinciis ad visendum obitis, in Syriam missus, convento prius Ti. Nerone, cui omnem honorem ut superiori habuit, tam varie se ibi gessit ut nec laudaturum magna nec vituperaturum mediocris materia deficiat. Cum rege Parthorum, iuvene excelsissimo, <in> insula quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis numero, coiit. [2] Quod spectaculum stantis ex diverso hinc Romani, illinc Parthorum exercitus, cum duo inter se eminentissima imperiorum et hominum coirent capita, perquam clarum et memorabile sub initia stipendiorum meorum tribuno militum mihi visere contigit: [3] quem militiae gradum ante sub patre tuo, M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque, mox Achaia Asiaque et omnibus ad Orientem visis provinciis et ore atque utroque maris Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum, gentium, urbium recordatione perfruor. Prior Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus est.

 

 

Caput CII

 

[1] Quo tempore M. Lollii, quem veluti moderatorem iuventae filii sui Augustus esse voluerat, perfida et plena subdoli ac versuti animi consilia, per Parthum indicata Caesari, fama vulgavit; cuius mors intra paucos dies fortuita an voluntaria fuerit ignoro. Sed quam hunc decessisse laetati homines, tam paulo post obiisse Censorinum in iisdem provinciis graviter tulit civitas, virum demerendis hominibus genitum.

[2] Armeniam deinde <Gaius> ingressus, prima parte introitus prospere <rem> gessit; mox in colloquio, cui se temere crediderat, circa Artageram graviter a quodam, nomine Adduo, vulneratus, ex eo ut corpus minus habile, ita animum minus utilem rei publicae habere coepit. [3] Nec defuit conversatio hominum vitia eius adsentatione alentium – etenim semper magnae fortunae comes adest adulatio –, per quae eo ductus erat ut in ultimo ac remotissimo terrarum orbis angulo consenescere quam Romam regredi mallet. Diu dein reluctatus invitusque revertens in Italiam, in urbe Lyciae – Limyra nominant – morbo obiit, cum ante annum ferme L. Caesar, frater eius, Hispanias petens Massiliae decessisset.

 

 

Caput CIII

 

[1] Sed fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei publicae sua praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum, patre tuo P. Vinicio consule, Ti. Nero reversus Rhodo incredibili laetitia patriam repleverat. [2] Non est diu cunctatus Caesar Augustus; neque enim quaerendus erat quem legeret, sed legendus qui eminebat. [3] Itaque, quod post Lucii mortem, adhuc Gaio vivo, facere voluerat eoque vehementer repugnante Nerone erat inhibitus, post utriusque adulescentium obitum facere perseveravit, ut et tribuniciae potestatis consortionem Neroni constitueret, multum quidem eo cum domi, tum in senatu recusante, et eum, Aelio Cato <C.> Sentio consulibus V Kal. Iulias, post urbem conditam DCCLIIII, abhinc annos XXVII adoptaret. [4] Laetitiam illius diei concursumque civitatis et vota paene inserentium caelo manus spemque conceptam perpetuae securitatis aeternitatisque Romani imperii vix in illo iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere temptemus, <contenti> id unum dixisse quam ille omnibus <faustus> fuerit. [5] Tum refulsit certa spes liberorum parentibus, viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis, pacis, tranquillitatis, adeo ut nec plus sperari potuerit nec spei responderi felicius.

 

 

Caput CIV

 

[1] Adoptatus eadem die etiam M. Agrippa, quem post mortem Agrippae Iulia enixa erat, sed in Neronis adoptione illud adiectum his ipsis Caesaris verbis: 'Hoc, inquit, rei publicae causa facio.' [2] Non diu vindicem custodemque imperii sui morata in urbe patria protinus in Germaniam misit, ubi ante triennium sub M. Vinicio, avo tuo, clarissimo viro, immensum exarserat bellum. Erat id ab eo quibusdam in locis gestum, quibusdam sustentatum feliciter eoque nomine decreta ei cum speciosissima inscriptione operum ornamenta triumphalia.

[3] Hoc tempus me, functum ante tribunatu, castrorum Ti. Caesaris militem fecit; quippe protinus ab adoptione missus cum eo praefectus equitum in Germaniam, successor officii patris mei, caelestissimorum eius operum per annos continuos VIIII praefectus aut legatus spectator, tum pro captu mediocritatis meae adiutor fui. Neque illi spectaculo quo fructus sum simile condicio mortalis recipere videtur mihi, cum per celeberrimam Italiae partem tractumque omnem Galliae provinciarum veterem imperatorem et ante meritis ac virtutibus quam nomine Caesarem revisentes sibi quisque quam illi gratularentur plenius. [4] At vero militum conspectu eius elicitae gaudio lacrimae alacritasque et salutationis nova quaedam exultatio et contingendi manum cupiditas non continentium, protinus quin adiicerent: 'Videmus te, imperator? Salvum recepimus?' Ac deinde: 'Ego tecum, imperator, in Armenia, ego in Raetia fui, ego a te in Vindelicis, ego in Pannonia, ego in Germania donatus sum' neque verbis exprimi et fortasse vix mereri fidem potest.

 

 

Caput CV

 

[1] Intrata protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii, Bructeri, recepti Cherusci – gentes utinam minus mox nostra clade nobiles! –, transitus Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et periculosissimi belli Caesar vindicaret, in iis quae minoris erant discriminis, Sentium Saturninum, qui tum legatus patris eius in Germania fuerat, praefecisset, [2] virum multiplicem [in] virtutibus, gnavum, agilem, providum militariumque officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem, ita tamen ut eum splendidum ac hilarem potius quam luxuriosum aut desidem diceres; de cuius viri claro ingenio celebrique consulatu praediximus. [3] Anni eius aestiva usque in mensem Decembrem perducta immanis emolumentum fecere victoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis hieme Alpibus in Urbem traxit; at tutela imperii eum veris initio reduxit in Germaniam, in cuius mediis finibus ad caput Lupiae fluminis hiberna digrediens princeps locaverat.

 

 

Caput CVI

 

[1] Pro dii boni! Quanti voluminis opera insequenti aestate sub duce Tiberio Caesare gessimus! Perlustrata armis tota Germania est, victae gentes paene nominibus incognitae, receptae Cauchorum nationes; omnis eorum iuventus infinita numero, immensa corporibus, situ locorum tutissima, traditis armis, una cum ducibus suis, saepta fulgenti armatoque militum nostrorum agmine ante imperatoris procubuit tribunal. [2] Fracti Langobardi, gens etiam Germana feritate ferocior; denique, quod numquam antea spe conceptum, nedum opere temptatum erat, ad quadringentesimum miliarium a Rheno usque ad flumen Albim, qui Semnonum Hermundurorumque fines praeterfluit, Romanus cum signis perductus exercitus. [3] Et eodem mira felicitate et cura ducis, temporum quoque observantia, classis, quae Oceani circumnavigaverat sinus, ab inaudito atque incognito ante mari flumine Albi subvecta, plurimarum gentium victoria, cum abundantissima rerum omnium copia, exercitui Caesarique se iunxit.

 

 

Caput CVII

 

[1] Non tempero mihi quin tantae rerum magnitudini hoc, qualecumque est, inseram. Cum citeriorem ripam praedicti fluminis castris occupassemus et ulterior armata hostium iuventute fulgeret, sub omnem motum <metumque> nostrarum navium protinus refugientium, unus e barbaris, aetate senior, corpore excellens, dignitate, quantum ostendebat cultus, eminens, cavatum, ut illis mos est, ex materia conscendit alveum solusque id navigii genus temperans, ad medium processit fluminis et petiit, liceret sibi sine periculo in eam, quam armis tenebamus, egredi ripam ac videre Caesarem. Data petenti facultas. [2] Tum, adpulso lintre et diu tacitus contemplatus Caesarem: 'Nostra quidem, inquit, furit iuventus, quae, cum vestrum numen absentium colat, praesentium potius arma metuit quam sequitur fidem. Sed ego, beneficio et permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos, nec feliciorem ullum vitae meae aut optavi aut sensi diem'. Impetratoque ut manum contingeret, reversus in naviculam, sine fine respectans Caesarem ripae suorum adpulsus est. [3] Victor omnium gentium locorumque quos adierat Caesar cum incolumi inviolatoque et semel tantummodo magna cum clade hostium fraude eorum temptato exercitu, in hiberna legiones reduxit, eadem qua priore anno festinatione urbem petens.

 

 

Caput CVIII

 

[1] Nihil erat iam in Germania quod vinci posset, praeter gentem Marcomannorum, quae, Maroboduo duce, excita sedibus suis atque in interiora refugiens, incinctos Hercyniae silvae campos incolebat. [2] Nulla festinatio huius viri mentionem transgredi debet. Maroboduus, genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit, avocata procul a Romanis gente sua, eo progredi ubi, cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis igitur quos praediximus locis, finitimos omnes aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit.

 

 

Caput CIX

 

[1] Corpus suum custodientium imperium perpetuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae formam redactum, brevi in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos ut neque bello nos <lacesseret et, si> lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi <ostenderet>. [2] Legati quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdum ut pro pari loquebantur. Gentibus hominibusque a nobis desciscentibus erat apud eum perfugium, <in> totumque ex male dissimulato agebat aemulum, exercitumque, quem LXX milium peditum, quattuor equitum fecerat, adsiduis adversus finitimos bellis exercendo maiori quam, quod habebat, operi praeparabat. [3] Eratque etiam eo timendus quod, cum Germaniam ad laevam et in fronte, Pannoniam ad dextram, a tergo sedium suarum haberet Noricos, tamquam in omnes semper venturus ab omnibus timebatur. [4] Nec securam incrementi sui patiebatur esse Italiam, quippe cum a summis Alpium iugis quae finem Italiae terminant initium huius finium haud multo plus CC milibus passuum abesset. [5] Hunc virum et hanc regionem, proximo anno, diversis e partibus Ti. Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino mandatum ut per Cattos, excisis continentibus Hercyniae silvis, legiones Boiohaemum – id regioni, quam incolebat Maroboduus, nomen est –, ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum qui in Illyrico merebat ducere in Marcomannos orsus est.

 

 

Caput CX

 

[1] Rumpit, interdum moratur proposita hominum fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium <aberat [2] et legiones etiam quas> Saturninum admovere <ei> placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare <se> iuncturae erant, cum universa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta viribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis consilii, arma corripuit. [3] Tum necessaria gloriosis praeposita, neque tutum visum, abdito in interiora exercitu, vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque quae rebellaverant omnis numerus amplius DCCC milibus explebat; CC fere peditum colligebantur armis habilia, equitum VIIII. [4] Cuius immensae multitudinis, parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam <se> effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinaverat. Maxima duobus Batonibus ac Pinneti ducibus auctoritas erat. [5] In omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum erat exercitatio. Itaque, Hercules! nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit. [6] Oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in regione quae plurimum ab imperatore aberat caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus locis igni ferroque vastata. Quin etiam tantus huius belli metus fuit ut stabilem illum et formatum tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti animum quateret atque terreret.