Velleius Paterculus
ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.
|
Historiae Romanaead M. Vinicium cos.libri duo
Liber II · Capita XCI - C
|
___________________________________________________
|
|
Caput XCI
[1] Dum pacatur Occidens, ab Oriente ac rege Parthorum signa Romana, quae, Crasso oppresso, Orodes, quae, Antonio pulso, filius eius Prahates ceperant, Augusto remissa sunt. Quod cognomen illi viro Planci sententia consensus universi senatus populique Romani indidit. [2] Erant tamen qui hunc felicissimum statum odissent. Quippe L. Murena et Fannius Caepio, diversis moribus – nam Murena sine hoc facinore potuit videri bonus, Caepio et ante hoc erat pessimus –, cum iniissent occidendi Caesaris consilia, oppressi auctoritate publica, quod vi facere voluerant, iure passi sunt. [3] Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam senatori propior, collecto in aedilitate favore populi, quem extinguendis privata familia incendiis in dies auxerat, in tantum quidem ut ei praeturam continuaret, mox etiam consulatum petere ausus, cum esset omni flagitiorum scelerumque conscientia mersus nec melior illi res familiaris quam mens foret, adgregatis simillimis sibi, interimere Caesarem statuit ut, quo salvo salvus esse non poterat, eo sublato moreretur. [4] Quippe ita se mores habent <ut> publica quisque ruina malit occidere quam sua proteri et idem passurus minus conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior fuit abditusque carceri cum consciis facinoris, mortem dignissimam vita sua obiit.
Caput XCII
[1] Praeclarum excellentis viri factum C. Sentii Saturnini, circa ea tempora consulis, ne fraudetur memoria. [2] Aberat in ordinandis Asiae Orientisque rebus Caesar, circumferens terrarum orbi praesentia sua pacis suae bona. Tum Sentius, forte et solus et absente Caesare consul, cum alia prisca severitate summaque constantia, vetere consulum more ac severitate, gessisset, protraxisset publicanorum fraudes, punisset avaritiam, regessisset in aerarium pecunias publicas, tum in comitiis habendis praecipuum egit consulem: [3] nam et quaesturam petentes, quos indignos iudicavit, profiteri vetuit et, cum id facturos se perseverarent, consularem, si in campum descendissent, vindictam minatus est, [4] et Egnatium florentem favore publico sperantemque ut praeturam aedilitati, ita consulatum praeturae se iuncturum, profiteri vetuit et, cum id non obtinuisset, iuravit, etiam si factus esset consul suffragiis populi, tamen se eum non renuntiaturum. [5] Quod ego factum cuilibet veterum consulum gloriae comparandum reor, nisi quod naturaliter audita visis laudamus libentius et praesentia invidia, praeterita veneratione prosequimur et his nos obrui, illis instrui credimus.
Caput XCIII
[1] Ante triennium fere quam Egnatianum scelus erumperet, circa Murenae Caepionisque coniurationis tempus, abhinc annos L, M. Marcellus, sororis Augusti Octaviae filius, quem homines ita, si quid accidisset Caesari, successorem potentiae eius arbitrabantur futurum, ut tamen id per M. Agrippam securo ei posse contingere non existimarent, magnificentissimo munere aedilitatis edito, decessit, admodum iuvenis, sane, ut aiunt, ingenuarum virtutum laetusque animi et ingenii fortunaeque in quam alebatur capax. [2] Post cuius obitum, Agrippa, qui sub specie ministeriorum principalium profectus in Asiam, ut fama loquitur, ob tacitas cum Marcello offensiones, praesenti se subduxerat tempori, reversus inde, filiam Caesaris Iuliam quam in matrimonio Marcellus habuerat duxit uxorem, feminam neque sibi neque rei publicae felicis uteri.
Caput XCIV
[1] Hoc tractu temporum, Ti. Claudius Nero, quo trimo, ut praediximus, Livia, Drusi Claudiani filia, despondente Ti. Nerone, cui ante nupta fuerat, Caesari nupserat, [2] innutritus caelestium praeceptorum disciplinis, iuvenis genere, forma, celsitudine corporis, optimis studiis maximoque ingenio instructissimus, qui protinus quantus est, sperari potuerat visuque praetulerat principem, [3] quaestor undevicesimum annum agens capessere coepit rem publicam maximamque difficultatem annonae ac rei frumentariae inopiam ita Ostiae atque in Urbe, mandatu vitrici, moderatus est, ut per id quod agebat quantus evasurus esset eluceret. [4] Nec multo post, missus ab eodem vitrico cum exercitu ad visendas ordinandasque quae sub Oriente sunt provincias, praecipuis omnium virtutum experimentis in eo tractatu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta ea in potestatem populi Romani regnum eius Artavasdi dedit. Cuius rex quoque Parthorum tanti nominis fama territus, liberos suos ad Caesarem misit obsides.
Caput XCV
[1] Reversum inde Neronem Caesar haud mediocris belli mole experiri statuit, adiutore operis dato fratre ipsius Druso Claudio, quem intra Caesaris penates enixa erat Livia. [2] Quippe uterque, divisis partibus, Raetos Vindelicosque adgressi, multis urbium et castellorum oppugnationibus nec non derecta quoque acie feliciter functi gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces maiore cum periculo quam damno Romani exercitus, plurimo cum earum sanguine perdomuerunt.[3] Ante quae tempora censura Planci et Pauli acta inter discordiam neque ipsis honori neque rei publicae usui fuerat, cum alteri vis censoria, alteri vita deesset, Paulus vix posset implere censorem, Plancus timere deberet, nec quidquam obiicere posset adulescentibus aut obiicientes audire quod non agnosceret senex.
Caput XCVI
[1] Mors deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat atque in hoc perduxerat ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes suos divus Augustus, praepositis Gai ac Lucii nominibus, adoptaverat, admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit.[2] Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum <ab> Agrippa Marcoque Vinicio, avo tuo, consulari, magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. [3] Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum numerumque et modum virium excelsissimasque et multiplices eo bello victorias tanti imperatoris alio loco explicabimus: hoc opus servet formam suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.
Caput XCVII
[1] Sed, dum in hac parte imperii omnia geruntur prosperrime, accepta in Germania clades sub legato M. Lollio, homine in omnia pecuniae quam recte faciendi cupidiore et inter summam vitiorum dissimulationem vitiosissimo, amissaque legionis quintae aquila vocavit ab Urbe in Gallias Caesarem. [2] Cura deinde atque onus Germanici belli delegata Druso Claudio, fratri Neronis, adulescenti tot tantarumque virtutum quot et quantas natura mortalis recipit vel industria perficit. Cuius ingenium utrum bellicis magis operibus an civilibus suffecerit artibus, in incerto est: [3] morum certe dulcedo ac suavitas et adversus amicos aequa ac par sui aestimatio inimitabilis fuisse dicitur; nam pulchritudo corporis proxima fraternae fuit. Sed illum magna ex parte domitorem Germaniae, plurimo eius gentis variis in locis profuso sanguine, fatorum iniquitas consulem, agentem annum tricesimum, rapuit. [4] Moles deinde eius belli translata in Neronem est: quod is sua et virtute et fortuna administravit peragratusque victor omnes partes Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam ut in formam paene stipendiariae redigeret provinciae. Tum alter triumphus cum altero consulatu ei oblatus est.
Caput XCVIII
[1] Dum ea quae praediximus in Pannonia Germaniaque geruntur, atrox in Thracia bellum ortum, omnibus eius gentis nationibus in arma accensis, L. Pisonis, quem hodieque diligentissimum atque eundem lenissimum securitatis urbanae custodem habemus, virtus compressit – [2] quippe legatus Caesaris triennio cum his bellavit gentesque ferocissimas plurimo cum earum excidio nunc acie, nunc expugnationibus in pristinum pacis redegit modum – eiusque patratione Asiae securitatem, Macedoniae pacem reddidit. [3] De quo viro hoc omnibus sentiendum ac praedicandum est esse mores eius vigore ac lenitate mixtissimos et vix quemquam reperiri posse, qui aut otium validius diligat aut facilius sufficiat negotio, et magis quae agenda sunt curet sine ulla ostentatione agendi.
Caput XCIX
[1] Brevi interiecto spatio, Ti. Nero duobus consulatibus totidemque triumphis actis, tribuniciae potestatis consortione aequatus Augusto, civium post unum, et hoc quia volebat, eminentissimus, ducum maximus, fama fortunaque celeberrimus et vere alterum rei publicae lumen et caput, [2] mira quadam et incredibili atque inenarrabili pietate, cuius causae mox detectae sunt, cum C. Caesar sumpsisset iam virilem togam, Lucius item maturus esset vir, is, ne fulgor suus orientium iuvenum obstaret initiis, dissimulata causa consilii sui, commeatum ab socero atque eodem vitrico adquiescendi a continuatione laborum petiit. [3] Quis fuerit eo tempore civitatis habitus, qui singulorum animi, quae digredientium a tanto viro omnium lacrimae, quam paene ei patria manum iniecerit, iusto servemus operi. [4] Illud etiam in hoc transcursu dicendum est ita septem annos Rhodi moratum ut omnes, qui pro consulibus legatique in transmarinas profecti provincias, visendi eius gratia <Rhodum deverterint> atque eum convenientes semper privato, si illa maiestas privata umquam fuit, fasces suos summiserint fassique sint otium eius honoratius imperio suo.
Caput C
[1] Sensit terrarum orbis digressum a custodia Neronem Urbis: nam et Parthus desciscens a societate Romana adiecit Armeniae manum et Germania aversis domitoris sui oculis rebellavit.[2] At in Urbe, eo ipso anno quo magnificentissimis gladiatorii muneris naumachiaeque spectaculis divus Augustus, abhinc annos XXX, se et Gallo Caninio consulibus, dedicato Martis templo animos oculosque populi Romani repleverat, foeda dictu memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas erupit. [3] Quippe filia eius Iulia, per omnia tanti parentis ac viri immemor, nihil, quod facere aut pati turpiter posset femina, luxuria libidine infectum reliquit, magnitudinemque fortunae suae peccandi licentia metiebatur, quidquid liberet pro licito vindicans. [4] Tum Iullus Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris, violator eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit – quem, victo eius patre, non tantum incolumitate donaverat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, provinciis honoratum, etiam matrimonio sororis suae filiae in artissimam adfinitatem receperat –, [5] Quintiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio truci protegens, et Appius Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio aliique minoris nominis utriusque ordinis viri, quas cuiuslibet uxore violata poenas pependissent, pependere, cum Caesaris filiam et Neronis violassent coniugem. Iulia relegata in insulam patriaeque et parentum subducta oculis, quam tamen comitata mater Scribonia voluntaria exilii permansit comes. |