BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita LXXXI - XC

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LXXXI

 

[1] Subita deinde exercitus seditio, qui plerumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis, [2] speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae <***> eius relicti erant publici; pro his longe uberiores reditus duodecies sestertii in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritatis instrumentum et amoenitatis ornamentum est. [3] Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Victor deinde Caesar reversus in Urbem, contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari extructum munificentia est.

 

 

Caput LXXXII

 

[1] Qua aestate Caesar tam prospere finivit in Sicilia bellum, fortuna in Caesare et in republica militavit ad Orientem. Quippe Antonius cum tredecim legionibus egressus Armeniam ac deinde Mediam et per eas regiones Parthos petens, habuit regem eorum obvium. [2] Primoque duas legiones cum omnibus impedimentis tormentisque et Statiano legato amisit, mox saepius ipse cum summo totius exercitus discrimine ea adiit pericula, <a> quibus servari se posse desperaverat; amissaque non minus quarta parte militum, captivi cuiusdam, sed Romani, consilio ac fide servatus, qui clade Crassiani exercitus captus, cum fortuna non animum mutasset, accessit nocte ad stationem Romanam praedixitque ne destinatum iter peterent, sed diverso silvestrique pervaderent. [3] Hoc M. Antonio ac tot illis legionibus saluti fuit; de quibus tamen totoque exercitu haud minus pars quarta, ut praediximus, militum, calonum servitiique desiderata tertia est; impedimentorum vix ulla superfuit. Hanc tamen Antonius fugam suam, quia vivus exierat, victoriam vocabat. Qui, tertia aestate reversus in Armeniam, regem eius Artavasden fraude deceptum, catenis, sed, ne quid honori deesset, aureis vinxit. [4] Crescente deinde et amoris in Cleopatram incendio et vitiorum, quae semper facultatibus licentiaque et adsentationibus aluntur, magnitudine, bellum patriae inferre constituit, cum ante novum se Liberum Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis coronaque velatus aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus curru velut Liber Pater vectus esset Alexandriae.

 

 

Caput LXXXIII

 

[1] Inter hunc apparatum belli, Plancus, non iudicio recta legendi neque amore rei publicae aut Caesaris, quippe haec semper impugnabat, sed morbo proditor, cum fuisset humillimus adsentator reginae et infra servos cliens, cum Antonii librarius, cum obscenissimarum rerum et auctor et minister, cum in omnia et in omnibus venalis, [2] cum caeruleatus et nudus caputque redimitus arundine et caudam trahens, genibus innixus Glaucum saltasset in convivio, refrigeratus ab Antonio ob manifestarum rapinarum indicia, transfugit ad Caesarem. Et idem postea clementiam victoris pro sua virtute interpretabatur, dictitans id probatum a Caesare, cui ille ignoverat; mox autem hunc avunculum Titius imitatus est. [3] Haud absurde Coponius, vir e praetoriis gravissimus, P. Silii socer, cum recens transfuga, multa ac nefanda Plancus absenti Antonio in senatu obiceret: 'Multa, inquit, mehercules, fecit Antonius pridie quam tu illum relinqueres.'

 

 

Caput LXXXIV

 

[1] Caesare deinde et Messala Corvino consulibus, debellatum apud Actium, ubi longe ante quam dimicaretur, exploratissima Iulianarum partium fuit victoria. Vigebat in hac parte miles atque imperator, <in> illa marcebant omnia: hinc remiges firmissimi, illinc inopia adfectissimi; navium haec magnitudo modica nec celeritati adversa, illa specie [et] terribilior; hinc ad Antonium nemo, illinc ad Caesarem cotidie aliquis transfugiebat; denique in ore atque oculis Antonianae classis per M. Agrippam Leucas expugnata, Patrae captae, Corinthus occupata, bis ante ultimum discrimen classis hostium superata. [2] Rex Amyntas meliora et utiliora secutus; nam Deillius, exempli sui tenax ut a Dolabella <ad Cassium, a Cassio ad Antonium, ita ab Antonio transiit> ad Caesarem; virque clarissimus Cn. Domitius, qui solus Antonianarum partium numquam reginam nisi nomine salutavit, maximo et praecipiti periculo transmisit ad Caesarem.

 

 

Caput LXXXV

 

[1] Advenit deinde maximi discriminis dies, quo Caesar Antoniusque, productis classibus, pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis dimicavere. [2] Dextrum navium Iulianarum cornu M. Lurio commissum, laevum Arruntio, Agrippae omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti destinatus in quam a fortuna vocaretur, ubique aderat. Classis Antonii regimen Publicolae Sosioque commissum. At in terra locatum exercitum Taurus Caesaris, Antonii regebat Canidius. [3] Ubi initum certamen est, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, milites, in altera nihil praeter milites. Prima occupat fugam Cleopatra; Antonius fugientis reginae quam pugnantis militis sui comes esse maluit, et imperator, qui in desertores saevire debuerat, desertor exercitus sui factus est. [4] Illis, etiam detracto capite, in longum fortissime pugnandi duravit constantia et desperata victoria in mortem dimicabatur. Caesar, quos ferro poterat interimere, verbis mulcere cupiens, clamitansque et ostendens fugisse Antonium, quaerebat pro quo et cum quo pugnarent. [5] At illi, cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis, cessere victoriam, citiusque vitam veniamque Caesar promisit quam illis ut eam precarentur persuasum est; fuitque in confesso milites optimi imperatoris, imperatorem fugacissimi militis functum officio, [6] ut dubites suone an Cleopatrae arbitrio victoriam temperaturus fuerit, qui ad eius arbitrium direxit fugam. Idem locatus in terra fecit exercitus, cum se Canidius praecipiti fuga rapuisset ad Antonium.

 

 

Caput LXXXVI

 

[1] Quid ille dies terrarum orbi praestiterit, ex quo in quem statum pervenerit fortuna publica, quis in hoc transcursu tam artati operis exprimere audeat? [2] Victoria vero fuit clementissima, nec quisquam interemptus est, paucissimi et hi qui deprecari quidem pro se non sustinerent. Ex qua lenitate ducis colligi potuit quem aut initio triumviratus sui aut in campis Philippiis, si sic licuisset, victoriae suae facturus fuerit <modum>. At Sosium L. Arruntii prisca gravitate celeberrimi fides, mox diu <cum> clementia luctatus sua Caesar, servavit incolumem.

[3] Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque, cum se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut vidisset umquam reginam aut post enervatum amore eius Antonii animum partibus eius se miscuisset, rogante Caesare ut secum ad bellum proficisceretur Actiacum: 'Mea, inquit, in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia notiora; itaque discrimini vestro me subtraham et ero praeda victoris.'

 

 

Caput LXXXVII

 

[1] Proximo deinde anno, persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra, frustratis custodibus, illata aspide, morsu sane eius, expers muliebris metus, spiritum reddidit. [2] Fuitque et fortuna et clementia Caesaris dignum quod nemo ex his qui contra eum arma tulerant ab eo iussuve eius interemptus. D. Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium, ab eo devictum idem Antonius, cum dignitatis quoque servandae dedisset fidem, etiam spiritu privavit. [3] Brutus et Cassius, ante quam victorum experirentur animum, voluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narravimus. Canidius timidius decessit quam professioni eius, qua semper usus erat, congruebat. Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris, Parmensis Cassius, morte poenas dedit, ut dederat Trebonius <primus>.

 

 

Caput LXXXVIII

 

[1] Dum ultimam bello Actiaco Alexandrinoque Caesar imponit manum, M. Lepidus, iuvenis forma quam mente melior, Lepidi eius qui triumvir fuerat rei publicae constituendae filius, Iunia Bruti sorore natus, interficiendi, simul in Urbem revertisset, Caesaris consilia inierat. [2] <Erat> tunc urbis custodiis praepositus C. Maecenas, equestri sed splendido genere natus, vir, ubi res vigiliam exigeret, sane exsomnis, providens atque agendi sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitiis paene ultra feminam fluens, non minus Agrippa Caesari carus, sed minus honoratus – quippe vixit angusti clavi paene contentus –, nec minora consequi potuit, sed non tam concupivit. [3] Hic speculatus est per summam quietem ac dissimulationem praecipitis consilia iuvenis et mira celeritate nullaque cum perturbatione aut rerum aut hominum oppresso Lepido, immane novi ac resurrecturi belli civilis restinxit initium; et ille quidem male consultorum poenas exsolvit. Aequetur praedictae iam Antistii Servilia, Lepidi uxor, quae, vivo igni devorato, praematura morte immortalem nominis sui pensavit memoriam.

 

 

Caput LXXXIX

 

[1] Caesar autem, reversus in Italiam atque Urbem, <quo> occursu, quo favore omnium hominum, aetatium, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam recisi digne exprimi potest. [2] Nihil deinde optare a diis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari quod non Augustus post reditum in Urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. [3] Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas, senatui maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum; tantummodo octo praetoribus adlecti duo. [4] Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata, rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiliter, latae salubriter, senatus sine asperitate nec sine severitate lectus. Principes viri, triumphisque et amplissimis honoribus functi, adhortatu principis ad ornandam Urbem illecti sunt. [5] Consulatus tantummodo usque ad undecimum, quem continuaret Caesar, cum saepe obnitens repugnasset, impetrare potuit: nam dictaturam quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter repulit. [6] Bella sub imperatore gesta pacatusque victoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi sui spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigant. Nos, memores professionis, universam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus.

 

 

Caput XC

 

[1] Sepultis, ut praediximus, bellis civilibus coalescentibusque rei publicae membris, etiam coaluere quae tam longa armorum series laceraverat. Delmatia <annos> XX et CC rebellis, ad certam confessionem pacata est imperii. Alpes feris incultisque nationibus celebres perdomitae. Hispaniae nunc ipsius praesentia, nunc Agrippae quem usque in tertium consulatum et mox collegium tribuniciae potestatis amicitia principis evexerat, multo varioque Marte pacatae. [2] In quas provincias cum initio, Scipione et Sempronio Longo consulibus, primo anno secundi <belli> Punici, abhinc annos CCL Romani exercitus misissent duce Cn. Scipione, Africani patruo, per annos CC in his multo mutuoque ita certatum est sanguine, ut amissis populi Romani imperatoribus exercitibusque saepe contumelia, etiam nonnumquam periculum Romano inferretur imperio. [3] Illae enim provinciae Scipiones consumpserunt; illae contumelioso XX annorum bello sub duce Viriatho maiores nostros exercuerunt; illae terrore Numantini belli populum Romanum concusserunt; in illis turpe Q. Pompei foedus turpiusque Mancini senatus cum ignominia dediti imperatoris rescidit; illa tot consulares, tot praetorios absumpsit duces patrumque aetate in tantum Sertorium armis extulit ut per quinquennium diiudicari non potuerit Hispanis Romanisne in armis plus esset roboris et uter populus alteri pariturus foret. [4] Has igitur provincias tam diffusas, tam frequentes, tam feras ad eam pacem abhinc annos ferme L perduxit Caesar Augustus ut, quae maximis bellis numquam vacaverant, eae sub C. Antistio ac deinde P. Silio legato ceterisque postea etiam latrociniis vacarent.