BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita LXXI - LXXX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LXXI

 

[1] <Corvinus> Messalla, fulgentissimus iuvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent qui eum ducem poscerent, servari beneficio Caesaris maluit quam dubiam spem armorum temptare amplius; nec aut Caesari quidquam ex victoriis suis fuit laetius quam servasse Corvinum aut maius exemplum hominis grati ac pii quam Corvinus in Caesarem fuit. Non aliud bellum cruentius caede clarissimorum virorum fuit. Tum Catonis filius cecidit; [2] eadem Lucullum Hortensiumque, eminentissimorum civium filios, fortuna abstulit; [3] nam Varro ad ludibrium moriturus Antonii digna illo ac vera de exitu eius magna cum libertate ominatus est. Drusus Livius, Iuliae Augustae pater, et Varus Quintilius, ne temptata quidem hostis misericordia, alter se ipse in tabernaculo interemit, Varus autem liberti, quem id facere coegerat, manu, cum se insignibus honorum velasset, iugulatus est.

 

 

Caput LXXII

 

[1] Hunc exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis fortuna esse voluit, incorrupto animo eius in diem quae illi omnes virtutes unius temeritate facti abstulit. [2] Fuit autem dux Cassius melior quanto vir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui si vicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium.

[3] Cn. Domitius, pater L. Domitii nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet ipso contentus duce partium. [4] Statius Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens Siciliam armis occupaverat, petiit. [5] Ad quem et e Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, perfugium ostenderet, exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.

 

 

Caput LXXIII

 

[1] Hic adulescens erat studiis rudis, sermone barbarus, impetu strenuus, manu promptus, cogitatu celer, fide patri dissimillimus, libertorum suorum libertus servorumque servus, speciosis invidens ut pareret humillimis. [2] Quem senatus paene totus adhuc e Pompeianis constans partibus, post Antonii a Mutina fugam, eodem illo tempore quo Bruto Cassioque transmarinas provincias decreverat, revocatum ex Hispania, ubi adversus eum clarissimum bellum Pollio Asinius praetorius gesserat, in paterna bona restituerat et orae maritimae praefecerat. [3] Is tum, ut praediximus, occupata Sicilia, servitia fugitivosque in numerum exercitus sui recipiens magnum modum legionum effecerat perque Menam et Menecraten paternos libertos, praefectos classium, latrociniis ac praedationibus infestato mari ad se exercitumque tuendum rapto utebatur, cum eum non depuderet vindicatum armis ac ductu patris sui mare infestare piraticis sceleribus.

 

 

Caput LXXIV

 

[1] Fractis Brutianis Cassianisque partibus, Antonius transmarinas obiturus provincias substitit. Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam speraverat tumultuosiorem reperit. [2] Quippe L. Antonius consul, vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers, modo apud veteranos criminatus Caesarem, modo eos qui iussa divisione praediorum nominatisque colonis agros amiserant, ad arma conciens magnum exercitum conflaverat. [3] Ex altera parte, uxor Antonii, Fulvia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia armis tumultuque miscebat. Haec belli sedem Praeneste ceperat; Antonius pulsus undique viribus Caesaris Perusiam se contulerat; Plancus, Antonianarum adiutor partium, spem magis ostenderat auxilii quam opem ferebat Antonio. [4] Usus Caesar virtute et fortuna sua Perusiam expugnavit. Antonium inviolatum dimisit, in Perusinos magis ira militum quam voluntate saevitum ducis: urbs incensa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit Macedonicus, qui, subiecto rebus ac penatibus suis igni, transfixum se gladio flammae intulit.

 

 

Caput LXXV

 

[1] Per eadem tempora, exarserat in Campania bellum quod, professus eorum qui perdiderant agros patrocinium, ciebat Ti. Claudius Nero, praetorius et pontifex, Ti. Caesaris pater, magni vir animi doctissimique ingenii; id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est.

[2] Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque expectatis aut speret aut timeat? [3] Livia, nobilissimi et fortissimi viri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti vidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma <ac> manus bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta in Siciliam est.

 

 

Caput LXXVI

 

[1] Quod alieno testimonium redderem, eo non fraudabo avum meum. Quippe C. Velleius, honoratissimo inter illos CCCLX iudices loco a Cn. Pompeio lectus, eiusdem Marcique Bruti ac Ti. Neronis praefectus fabrum, vir nulli secundus, in Campania digressu Neronis a Neapoli, cuius ob singularem cum eo amicitiam partium adiutor fuerat, gravis iam aetate et corpore cum comes esse non posset, gladio se ipse transfixit.

[2] Inviolatam excedere Italia Caesar passus Fulviam Plancumque, muliebris fugae comitem: nam Pollio Asinius cum septem legionibus, diu retenta in potestate Antonii Venetia, magnis speciosisque rebus circa Altinum aliasque eius regionis urbes editis, Antonium petens, vagum adhuc Domitium, quem digressum e Brutianis castris post caedem eius praediximus et propriae classis factum ducem, consiliis suis illectum ac fide data iunxit Antonio: [3] quo facto, quisquis aequum se praestiterit, sciat non minus a Pollione in Antonium quam ab Antonio in Pollionem esse collatum.

Adventus deinde in Italiam Antonii praeparatusque contra eum Caesaris habuit belli metum, sed pax circa Brundusium composita. [4] Per quae tempora Rufi Salvidieni scelesta consilia patefacta sunt. Qui, natus obscurissimis initiis, parum habebat summa accepisse et proximus a Cn. Pompeio ipsoque Caesare [ex] equestris ordinis consul creatus esse, nisi in id ascendisset e quo infra se et Caesarem videret et rem publicam.

 

 

Caput LXXVII

 

[1] Tum, expostulante consensu populi quem gravis urebat infesto mari annona, cum Pompeio quoque circa Misenum pax inita, qui haud absurde, cum in navi Caesaremque et Antonium cena exciperet, dixit in carinis suis se cenam dare, referens hoc dictum ad loci nomen in quo paterna domus ab Antonio possidebatur. [2] In hoc pacis foedere, placuit Siciliam Achaiamque Pompeio concedere, in quo tamen animus inquies manere non potuit. Id unum tantummodo salutare adventu suo patriae tulit quod omnibus proscriptis aliisque qui ad eum ex diversis causis fugerant, reditum salutemque pactus est. [3] Quae res et alios clarissimos viros et Neronem Claudium et M. Silanum Sentiumque Saturninum et Arruntium ac Titium restituit rei publicae. Staium autem Murcum, qui adventu suo classisque celeberrimae vires eius duplicaverat, insimulatum falsis criminationibus, quia talem virum collegam officii Mena et Menecrates fastidierant, Pompeius in Sicilia interfecerat.

 

 

Caput LXXVIII

 

[1] Hoc tractu temporum, Octaviam, sororem Caesaris, M. Antonius duxit uxorem. Redierat Pompeius in Siciliam, Antonius in transmarinas provincias quas magnis momentis Labienus, ex Brutianis castris profectus ad Parthos, perducto eorum exercitu in Syriam interfectoque legato Antonii concusserat; qui, virtute et ductu Ventidii, una cum Parthorum copiis celeberrimoque iuvenum Pacoro, regis filio, extinctus est. [2] Interim Caesar per haec tempora, ne res disciplinae inimicissima, otium, corrumperet militem, crebris in Illyrico Delmatiaque expeditionibus patientia periculorum bellique experientia durabat exercitum. [3] Eadem tempestate Calvinus Domitius, cum ex consulatu obtineret Hispaniam, gravissimi comparandique antiquis exempli auctor fuit: quippe primi pili centurionem, nomine Vibillium, ob turpem ex acie fugam fuste percussit.

 

 

Caput LXXIX

 

[1] Crescente in dies et classe et fama Pompei, Caesar molem belli eius suscipere statuit. Aedificandis navibus contrahendoque militi ac remigi navalibusque adsuescendo certaminibus atque exercitationibus praefectus est M. Agrippa, virtutis nobilissimae, labore, vigilia, periculo invictus parendique, sed uni, scientissimus, aliis sane imperandi cupidus et per omnia extra dilationes positus consultisque facta coniungens. [2] Hic in Averno ac Lucrino lacu speciosissima classe fabricata cotidianis exercitationibus militem remigemque ad summam et militaris et maritimae rei perduxit scientiam. Hac classi Caesar, cum prius despondente ei Nerone, cui ante nupta fuerat Livia, auspicatis rei publicae ominibus duxisset eam uxorem, Pompeio Siciliaeque bellum intulit. [3] Sed virum humana ope invictum graviter eo tempore fortuna concussit: quippe longe maiorem partem classis circa Veliam Palinurique promontorium adorta vis Africi laceravit ac distulit. Ea patrando bello mora fuit quod postea dubia et interdum ancipiti fortuna gestum est. [4] Nam et classis eodem loco vexata est tempestate et, ut navali primo proelio apud Mylas ductu Agrippae pugnatum prospere, ita inopinato classis adventu gravis sub ipsius Caesaris oculis circa Tauromenium accepta clades; neque ab ipso periculum abfuit. Legiones, quae cum Cornificio erant, legato Caesaris, expositae in terra paene a Pompeio oppressae sunt. [5] Sed ancipitis fortuna temporis mature virtute correcta: explicatis quippe utriusque partis classibus, paene omnibus exutus navibus, Pompeius Asiam fuga petivit, iussuque M. Antonii cuius opem petierat, dum inter ducem et supplicem tumultuatur et nunc dignitatem retinet, nunc vitam precatur, a Titio iugulatus est. [6] Cui in tantum duravit hoc facinore contractum odium ut mox ludos in theatro Pompei faciens, execratione populi spectaculo quod praebebat pelleretur.

 

 

Caput LXXX

 

[1] Acciverat gerens contra Pompeium bellum ex Africa Caesar Lepidum cum duodecim semiplenis legionibus. Hic vir omnium vanissimus neque ulla virtute tam longam fortunae indulgentiam meritus exercitum Pompei, quia propior fuerat, sequentem non ipsius, sed Caesaris auctoritatem ac fidem, sibi iunxerat; [2] inflatusque amplius XX legionum numero in id furoris processerat ut inutilis alienae victoriae comes quam diu moratus erat, dissidendo in consiliis Caesaris et semper diversa his quae aliis placebant dicendo, totam victoriam ut suam interpretabatur audebatque denuntiare Caesari excederet Sicilia. [3] Non ab Scipionibus aliisque veteribus Romanorum ducum quidquam ausum patratumque fortius quam tunc a Caesare. Quippe cum inermis et lacernatus esset, praeter nomen nihil trahens, ingressus castra Lepidi, evitatis quae iussu hominis pravissimi tela in eum iacta erant, cum lacerna eius perforata esset lancea, aquilam legionis rapere ausus est. [4] Scires quid interesset inter duces: armati inermem secuti sunt decimoque anno quam ad indignissimam vita sua potentiam pervenerat, Lepidus et a militibus et a fortuna desertus pulloque velatus amiculo, inter ultimam confluentium ad Caesarem turbam latens genibus eius advolutus est. Vita rerumque suarum dominium concessa ei sunt, spoliata, quam tueri non poterat, dignitas.