P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Silvarum libri V
Liber quintus
|
_______________________________________________________
|
|
Statius Abascanto suo salutem
Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam. |