BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber quartus

 

_______________________________________________________

 

 

 

IX

Hendecasyllabi iocosi ad

Plotium Grypum

 

Est sane iocus iste, quod libellum

misisti mihi, Grype, pro libello.

urbanum tamen hoc potest videri,

si post hoc aliquid mihi remittas;

5

nam si ludere, Grype, perseveras,

non ludis. licet, ecce, computemus!

noster purpureus novusque charta

et binis decoratus umbilicis,

praeter me mihi constitit decussis:

10

tu rosum tineis situque putrem,

quales aut Libycis madent olivis

aut tus Niliacum piperve servant

aut Byzantiacos colunt lacertos;

nec saltem tua dicta continentem

15

quae trino iuvenis foro tonabas,

aut centum prope iudices, priusquam

te Germanicus arbitrum sequenti

annonae dedit omniumque late

praefecit stationibus viarum;

20

sed Bruti senis oscitationes

de capsa miseri libellionis,

emptum plus minus asse Gaiano,

donas. usque adeone defuerunt

caesis pillea suta de lacernis

25

vel mantelia luridaeve mappae,

chartae Thebaicaeve Caricaeve?

nusquam turbine conditus ruenti

prunorum globus atque cottanorum?

non enlychnia sicca, non replictae

30

bulborum tunicae? nec ova tantum,

nec lenes halicae, nec asperum far?

nusquam Cinyphiis vagata campis

curvarum domus uda coclearum?

non lardum grave debilisve perna?

35

non Lucanica, non graves Falisci,

non sal oxyporumve caseusve?

aut panes nitidantis aphronitri?

vel passum psithiis suis recoctum,

dulci defruta vel lutosa caeno?

40

quantum nec dare cereos olentes,

cultellum tenuesve codicillos?

ollares, rogo, non licebat uvas,

Cumano patinas in orbe tortas

aut unam dare synthesin (quid horres?)

45

alborum calicum atque caccaborum?

sed certa velut aequus in statera,

nil mutas, sed idem mihi rependis.

quid si cum bene mane semicrudus

inlatam tibi dixero salutem,

50

et tu me vicibus domi salutes?

aut cum me dape iuveris opima,

exspectes similes et ipse cenas?

irascor tibi, Grype. sed valebis;

tantum ne mihi, quo soles lepore,

55

et nunc hendecasyllabos remittas.