P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Silvarum libri V
Liber quartus
|
_______________________________________________________
|
|
VIIIGratulatio ad Iulium Menecraten
Pande fores superum vittataque templa Sabaeisnubibus et pecudum fibris spirantibus imple,Parthenope; clari genus ecce Menecratis augettertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus | |
5 | crescit et insani solatur damna Vesevi.nec solum festas secreta Neapolis arasambiat: et socii portus dilectaque mititerra Dicarcheo nec non plaga cara madentiSurrentina deo sertis altaria cingat, |
10 | materni qua litus avi, quem turba nepotumcircumit et similes contendit reddere vultus.gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta,quaeque sibi genitos putat attollitque benignoPolla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti |
15 | lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultustot dominis clamata domus. procul atra recedatInvidia atque alio liventia pectora flectat:his senium longaeque decus virtutis et albaAtropos et patrius lauros promisit Apollo. |
20 | Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbisius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,omen erat. venit totiens Lucina piumqueintravit repetita larem. sic fertilis, oro,stet domus et donis numquam mutata sacratis. |
25 | macte, quod et proles tibi saepius aucta virilirobore, sed iuveni laetanda et virgo parenti:aptior his virtus, citius dabit illa nepotes,qualis maternis Helene iam digna palaestrisinter Amyclaeos reptabat candida fratres; |
30 | vel qualis caeli facies, ubi nocte serenaadmovere iubar mediae duo sidera lunae.Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questusirascorque etiam, quantum irascuntur amantes.tantane me decuit vulgari gaudia fama |
35 | noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,protinus ingenti non venit nuntia cursulittera, quae festos cumulare altaribus igneset redimire chelyn postesque ornare iuberetAlbanoque cadum sordentem promere fumo |
40 | et cantu signare diem? sed tardus inersquenunc demum mea vota cano: tua culpa tuusquehic pudor. ulterius sed enim producere questusnon licet; en hilaris circumstat turba tuorumdefensatque patrem. quem non hoc agmine vincas? |
45 | di patrii, quos auguriis super aequora magnislitus ad Ausonium devexit Abantia classis,tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentemrespiciens blande felix Eumelus adorat, |
50 | tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelovotivam taciti quassamus lampada mystae,et vos, Tyndaridae, quos non horrenda LycurgiTaygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:hos cum plebe sua patrii servate penates. |
55 | sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbemvoce opibusque iuvent viridique in nomine servent.his placidos genitor mores largumque nitoremmonstret avus, pulchrae studium virtutis uterque.quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima |
60 | patricias intrare fores, hos pube sub ipsa,si modo prona bonis invicti Caesaris adsintnumina, Romulei limen pulsare senatus. |