BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber quartus

 

_______________________________________________________

 

 

 

VII

Ode lyrica ad Vibium Maximum

 

Iam diu lato sociata campo

fortis heroos, Erato, labores

differ atque ingens opus in minores

contrahe gyros,

 

5

tuque regnator lyricae cohortis

da novi paulum mihi iura plectri,

si tuas cantu Latio sacravi,

Pindare, Thebas.

 

Maximo carmen tenuare tempto;

10

nunc ab intonsa capienda myrto

serta, nunc maior sitis et bibendus

castior amnis.

 

quando te dulci Latio remittent

Dalmatae montes, ubi Dite viso

15

pallidus fossor redit erutoque

concolor auro?

 

ecce me natum propiore terra

non tamen portu retinent amoeno

desides Baiae liticenve notus

20

Hectoris armis.

 

torpor est nostris sine te Camenis,

tardius sueto venit ipse Thymbrae

rector et primis meus ecce metis

haeret Achilles.

 

25

quippe te fido monitore nostra

Thebais multa cruciata lima

temptat audaci fide Mantuanae

gaudia famae.

 

sed damus lento veniam, quod alma

30

prole fundasti vacuos penates.

o diem laetum! venit ecce nobis

Maximus alter.

 

orbitas omni fugienda nisu,

quam premit votis inimicus heres,

35

optimo poscens (pudet heu) propinquo

funus amice.

 

orbitas nullo tumulata fletu:

stat domo capta cupidus superstes

imminens leti spoliis et ipsum

40

computat ignem.

 

duret in longum generosus infans,

perque non multis iter expeditum

crescat in mores patrios avumque

provocet actis!

 

45

tu tuos parvo memorabis enses,

quos ad Eoum tuleras Orontem

signa frenatae moderatus alae

Castore dextro;

 

ille ut invicti rapidum secutus

50

Caesaris fulmen refugis amaram

Sarmatis legem dederit, sub uno

vivere caelo.

 

sed tuas artes puer ante discat,

omne quis mundi senium remensus

55

orsa Sallusti brevis et Timavi

reddis alumnum.