P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Silvarum libri V
Liber secundus
|
_______________________________________________________
|
|
VIConsolatio ad Flavium Ursumde amissione pueri delicati
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponislugendique modos. miserum est primaeva parentipignera surgentesque (nefas!) accendere natos;durum et deserti praerepta coniuge partem | |
5 | conclamare tori, maesta et lamenta sororumet fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrataltius in sensus, maioraque vulnera vincitplaga minor. famulum (quia rerum nomina caecasic miscet Fortuna manu nec pectora novit), |
10 | sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fidequehas meritum lacrimas, cui maior stemmate iunctolibertas ex mente fuit. ne comprime fletus,ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo |
15 | ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volentiservitium, cui triste nihil, qui sponte sibiqueimperiosus erat. quisnam haec in funera missoscastiget luctus? gemit inter bella peremptumParthus equum, fidosque canes flevere Molossi, |
20 | et volucres habuere rogum cervusque Maronem.quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavite tantum cupientis erum, sed maior in orespiritus et tenero manifesti in sanguine mores.optarent multum Graiae cuperentque Latinae |
25 | sic peperisse nurus. non talem Cressa superbumcallida sollicito revocavit Thesea filo,nec Paris Oebalios talis visurus amoresrusticus invitas deiecit in aequora pinus.non fallo aut cantus assueta licentia ducit: |
30 | vidi et adhuc video, qualem nec bella caventemlitore virgineo Thetis occultavit Achillen,nec circum saevi fugientem moenia PhoebiTroilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque |
35 | pulchrior et tantum domino minor! illius unusante decor, quantum praecedit clara minoresluna faces quantumque alios premit Hesperos ignes.non tibi femineum vultu decus oraque supramollis honos, qualis dubiae post crimina formae |
40 | de sexu transire iubent: torva atque virilisgratia; nec petulans acies, blandique severoigne oculi, qualis bellis iam casside, visuParthenopaeus erat; simplexque horrore decorocrinis, et obsessae nondum primoque micantes |
45 | flore genae: talem Ledaeo gurgite pubemeducat Eurotas, teneri sic integer aeviElin adit primosque Iovi puer approbat annos.nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morumtemperies teneroque animus maturior aevo |
50 | carmine quo pandisse queam? saepe ille volentemcastigabat erum studioque altisque iuvabatconsiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquamille suus, vultumque tuo sumebat ab ore:dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama |
55 | Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto,quem fortuna sinit: non mente fidelior aegrasperavit tardi reditus Eumaeus Vlixis.Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casuseligit? unde manus Fatis tam certa nocendi? |
60 | o quam divitiis censuque exutus opimofortior, Vrse, fores! si vel fumante ruinaructassent dites Vesuvina incendia Locroe,seu Pollentinos mersissent flumina saltus,seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas |
65 | in dextrum torsisset aquas, paterere serenafronte deos; sive alma fidem messisque negassetCretaque Cyreneque et qua tibi cumque beatolarga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorumInvidia infelix animi vitalia vidit |
70 | laedendique vias.Vitae modo carcer adultae:nectere temptabat iuvenum pulcherrimus illecum tribus Eleis unam trieterida lustris.attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,ac primum implevitque toros oculisque nitorem |
75 | addidit ac solito sublimius ora levavit,heu! misero letale favens: seseque videndotorsit et invidia, mortemque amplexa iacentiiniecit nexus carpsitque immitis aduncaora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora |
80 | rorantem sternebat equum: iam litora durisaeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas,quo domini clamate sono! non saevius atrosnigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos,nec pater; et certe qui vidit funera frater |
85 | erubuit vinci. sed nec servilis ademptoignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeoset Cilicum messes Phariaeque exempta volucricinnama et Assyrio manantes gramine sucos,et domini fletus: hos tantum hausere favillae, |
90 | hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canosrestinxit cineres, gremio nec lubricus ossaquod vallavit onyx, miseris acceptius umbrisquam gemitus.Sed et ipse iuvat: quid terga dolori,Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo |
95 | vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?eximius licet ille animi meritusque doleri:solvisti. subit ille pios carpitque quietemElysiam clarosque illic fortasse parentes |
100 | invenit; aut illi per amoena silentia Lethesforsan Avernales adludunt undique mixtaeNaides, obliquoque notat Proserpina vultu.Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros |
105 | monstrabit gaudens similemque docebit amari. |