P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Silvarum libri V
Liber secundus
|
_______________________________________________________
|
|
VLeo mansuetus
Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira?quid scelus humanasque animo dediscere caedesimperiumque pati et domino parere minori?quid, quod abire domo rursusque in claustra reverti | |
5 | suetus et a capta iam sponte recedere praedainsertasque manus laxo dimittere morsu?occidis, altarum vastator docte ferarum,non grege Massylo curvaque indagine clausus,non formidato supra venabula saltu |
10 | incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,sed victus fugiente fera. stat cardine apertoinfelix cavea, et clausas circum undique portashoc licuisse nefas placidi tumuere leones.tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum |
15 | aspicere, et totas duxere in lumina frontes.at non te primo fusum novus obruit ictuille pudor: mansere animi, virtusque cadentia media iam morte redit, nec protinus omnesterga dedere minae. sicut sibi conscius alti |
20 | vulneris adversum moriens it miles in hostemattollitque manum et ferro labente minatur,sic piger ille gradu solitoque exutus honorefirmat hians oculos animamque hostemque requirit.magna tamen subiti tecum solacia leti, |
25 | victe, feres, quod te maesti populusque patresque,ceu notus caderes tristi gladiator harena,ingemuere mori; magni quod Caesaris orainter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheniet Pharia de gente feras, quas perdere vile est, |
30 | unius amissi tetigit iactura leonis. |