BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber secundus

 

_______________________________________________________

 

 

 

III

Arbor Atedii Melioris

 

Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet

arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo

incurvata vadis redit inde cacumine recto

ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis

5

atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.

quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,

Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni.

Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;

ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam

10

in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis

nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat.

iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci

rura Quirinalesque fuga suspensa per agros

Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,

15

fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti

stant sine fraude lares, flavos collegit amictus

artius et niveae posuit se margine ripae.

insequitur velox pecorum deus et sua credit

conubia; ardenti iamiam suspiria librat

20

pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos

advertit Diana gradus, dum per iuga septem

errat Aventinaeque legit vestigia cervae.

paenituit vidisse deam, conversaque fidas

ad comites: ‹numquamne avidis arcebo rapinis

25

hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici

decrescet mihi turba chori?› sic deinde locuta

depromit pharetra telum breve, quod neque flexis

cornibus aut solito torquet stridore, sed una

emisit contenta manu laevamque soporae

30

Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.

illa diem pariter surgens hostemque protervum

vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,

sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis

Pana sequi credens ima latus implicat alga.

35

quid faceret subito deceptus praedo? nec altis

credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet

pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus

immitem Bromium, stagna invida et invida tela,

primaevam visu platanum, cui longa propago

40

innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,

deposuit iuxta vivamque adgessit harenam

optatisque aspergit aquis et talia mandat:

‹vive diu nostri pignus memorabile voti,

arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae

45

tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.

illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno

aestuet aut dura feriatur grandine; tantum

spargere tu laticem et foliis turbare memento.

tunc ego teque diu recolam dominamque benignae

50

sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,

ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra

populus et nostrae stupeant tua germina pinus.›

sic ait. illa dei veteres animata calores

uberibus stagnis obliquo pendula trunco

55

incubat atque umbris scrutatur amantibus undas.

sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet

nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras

libratur fundo rursusque enode cacumen

ingeniosa levat, veluti descendat in imos

60

stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais

odit et exclusos invitat gurgite ramos.

Haec tibi parva quidem genitali luce paramus

dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.

tu cuius placido posuere in pectore sedem

65

blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,

cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes

improba, sed medius per honesta et dulcia limes,

incorrupte fidem nullosque experte tumultus

et secrete, palam quod digeris ordine vitam,

70

idem auri facilis contemptor et optimus idem

comere divitias opibusque immittere lucem;

hac longum florens animi morumque iuventa

Iliacos aequare senes, et vincere persta

quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos:

75

hoc illi duras exoravere sorores,

hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem

ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi.